Page images
PDF
EPUB

eram commeritus : nam revera nihil aliud feceram, quàm me defendere, longè modestiùs & moderatiùs quàm tenebar, contra atrocissimas calumnias quas quis excogitare poffit, & ad quas cunctari, nec illis me tempestivè opponere, summæ imprudentiæ fuisset. Nam præterea quòd supra demonstravi, Voetium confilium iniisse à longo tempore omnibus persuadendi me Atheum esse, justam habeo causam existimandi quòd etiam me vellet Atheismi in Judicio infimulare, atque, quantum in se foret, innocentem falsis testimoniis obruere ac opprimere. Nec enim injuria ei fiet, si dicatur aptus testibus corrumpendis; & Schoockius afferit quòd, cùm nihil magis mihi objici à se commendaret quàm Atheismum, fpondebat tales teftes aliquando prodituros (ad me istius criminis convincendum), qui possent revera assidui five classici teftes haberi. Nec. & mod. defens. pag. 48. Sed ex quo vidit me meæ defensioni invigilare, nullum producere potuit. Alterum gravaminum, quibus me oneraftis, caput est illa fententia, quæ à vobis lata dicitur, quâ mea scripta condemnantes, Prætori vestro facultatem faciebatis in me agendi, & quantum in vobis erat me mul&tandi honore & bonis. Addo, pro tertio, non folùm A&tum | 11 Junii 1645, quo prohibebatis Typographis & Bibliopolis edere aut vendere scripta quæ pro me forent, quo tempore accepi Judicium DD. Groninganorum, datum 10 Aprilis ejusdem anni, quod meæ juftificationi inserviebat, dum Voetius curabat excudi epistolam Schoockii ad suas in me ftatuminandas calumnias, sed etiam omnem illam protectionem, quam à quadriennio indulsiftis injuriis istius Voetii & cæterorum quos in me concitavit; adeo ut aliquamdiu nemo amicorum meorum in veftrâ urbe ausus fuerit, nisi dissimulatis manu & nomine, ad me ea perscribere quæ isthîc in meum præjudicium fiebant, licet nequirent legitime, me non præmonito, fieri. Et dum Schoockius affeibus Voetii indulgebat, in me scribendo, ut ipsi placeret, atrocissimas & teterrimas quaslibet calumnias, gratus vobis hospes erat & in veftrâ Urbe acceptissimus ; & teftimonium, quod ab ipfo extortum fuerat, in judicio ceu bonum & validum admittebatur, licet contradi&ionibus scatens & æquivocationibus refertum, uti poftea explicuit; debuissetque ipfius liber, in me ante editus, ipsum recusabilem & suspectum reddidiffe. Sed, postquam quasdam pro me veritates confessus est, actio injuriarum ideo ipfi fuit intentata, / & quamvis eas tam evidenter comprobarit, ut de illis DD. Groningani dubitare nequiverint, nondum tamen ideo apud vos abfolvi potuit. Adeo ut videamini, à quatuor annis, omni ope in id incubuisse ut mihi manicas injiceretis ne me defenderem, dum vapulabam adver

sario meo, & is omnem suam rabiem & furorem in me effundebat.

Sed & inter rationes propter quas à vobis satisfa&tionem expecto, & hanc, si placet, reponam, nempe noluisse me illa vincula quibus me continebatis abrumpere, licet facillimum fuiffet; & patienter pertuliffe omnes injurias quas ab illo tempore retuli à Voetiis, nihil moliendo ad meî vindicias, eo quòd viderem vos toto vestro corpore fic eos protegentes, ut vobis intactis feriri à me nequirent; neque vos volebam offendere. Ad quæ omnia enixe ac supplex peto, attendere velitis, ut quam expecto à vobis satisfactionem possim consequi. Quòd fi aliam obtinere non dabitur, dignemini id faltem mihi concedere, quod vel gravissimorum criminum reis denegari non folet: nempe ut per vos fciam, quæ eft fententia quam in me latam ferunt, per quos judices lata sit, quam habuerint causam fundamentalem eam ferendi, & quæ fuerint tum accusationum tum probationum capita ex quibus me condemnarunt. Super his Deum veneror, | velit vobis ea inspirare confilia, quæ gloriæ suæ promovendæ magis conducent, & ex quibus majorem laudem & celebritatem referatis apud eos omnes quibus virtus eft in pretio, justamque rationem ipfe habeam me profitendi,

Nobiliff. & Ampliff. DD.,
Vobis addictiffimum

DES CARTES.

ÉCLAIRCISSEMENTS

I

PAGE 204, NOTE a.

Le même ouvrage de G. Voet, Sele&arum Disputationum Pars Prima (1648), donne, à propos de la 4o thèse De Atheismo, soutenue le 13 juillet 1639, le passage suivant, visiblement remanié et augmenté en 1647 pour la publication :

Vsque in hodiernum diem, multi ex Belgis, præfertim Batavis, novi» tatis nimis avidi, Libertinismo (sic) nimis patienter & ftolide admiran» tur, fanaticos quosque hîc ortos & emergentes, aut aliunde ob libertatem » feu licentiam fectarum huc confluentes Libertinos, neutrales, atheos » benigne ferunt, cumque iis familiariter conversantur, eos pro solitâ im» primis in exteros & peregrinos humanitate in deliciis habent. Oblectan, tur enim aut morum civilitate, aut urbanitate & dexteritate in salibus &

jocis, aut promptitudine aut faltem oftentatione alicujus ingenii, aut » aliquâ eorum sive eloquentiâ five loquentiâ, aut facultate poëticâ, aut >> aliquâ arte & thaumaturgiis atque inventis mathematicis & mechanicis, » aut aliquâ folius arithmeticæ & geometriæ practicæ exercitatione. Hæc » aliaque folidæ fapientiæ & pietati, quæ delicatulis & versatilibus homi» nibus nimis morosa & molesta, vulgò præferuntur. Hic pietatis honos. » Hinc fertilis atheorum, libertinorum, Lucianorum, neutralium, apud » nos proventus, furor, infolentia. Lipsius epift. cit. dicit se plurimos no» visse qui Deum negarent; & ibidem illi res erat cum Berchemii amico, » viro literato : fed hic hærebat in Belgio Papistico. In Hollandiâ nuper » fuit indoctus & idIwTixòs quis Torrentius, opificio & arte pi&tor : is quod » à penicillo exspectare non poterat, à garrulitate suâ quæsivit, quâ incau» tas & voluptuarias mulierculas, aliosque insanos quofdam homines, in » professionem Epicuream (ad quam propendebant) traheret atque unà » argento emungeret, ita ut nonnulli foro cesserint. Summa Atheismi ejus » videbatur effe : infernum effe hîc misere vivere ; coelum verò hic bene » vivere, & bonarum rerum esse. Senatus Harlemensis, conquisitis testimo» niis, ex confilio feptem præftantiff. ICC. quæftionem de illo habuit; sed

» cùm non confiteretur, viginti annorum incarceratione fuit multatus. » Inde paucis annis poft dimiffus, in Angliâ ad tempus aliquod publico » stipendio honoratus vixit : unde bello civili exorto, stipendio deftitutus, >> in Hollandiam cùm rediiffet anno 1644, Amsteldami obiit & fepultus eft, » De caufà & geftis ejus, in archivis & scriniis urbis Harlemensis (li cui > hæc tanti sint) plura conquiri possunt. Fuit & alius quidam idiota Alc» marianus, nomine Nachtegælius, qui anno 1614 aut 1615 (li bene me» mini), ob atheas blasphemias de tribus impoftoribus Hagæ - Comitis » effutitas, ab ordinariis deputatis Ordd. Hollandiæ in exilium pulsus est. » Plura ejusmodi monstra recenseri possent, si historia scribenda esset & » non potius æternis tenebris fepelienda illa nomina, quæ publicâ judicum » fententiâ, aut propriis fcriptis, orbi non innotuerunt. Saltem constat, » Bataviam noftram tanquam hæresewn, Libertinismorum, & Atheismo» rum, sentinam ubivis fuisse habitam ; ac propterea hæreticos ac fanaticos, » alibi dilapfos aut extrusos, prætensâ loci libertate seu licentiâ illectos, hic » fibi afylum quæfivisse. -» (Pages 223-224.)

II

PAGE 247, NOTE A.

Sur les relations de Descartes et de Desmarets, voici le témoignage de celui-ci dans son ouvrage Ultima patientia tandem expugnata etc. (Groningue, 1644), dont le dernier chapitre a précisément pour titre : Quo expenduntur ea quæ ad Nob. D. Descartes fpe&ant, p. 397-423 :

« Supereft ut id diluam, quod ambitiofe quoque mihi objectum fuit : me » Nobilem virum D. Renatum Descartes ad scribendum contra D. Voe» tium impulisse; ipfi Articulos Synodi Hagiensis communicaffe, ut eos in » Præfatione suæ Epiftolæ ad Virum Celeberrimum commodè explicaret » (voir ci-avant, p. 7 à p. 11); ac tandem feduxiffe Cl. D. Schoockium, » ut in jus citatus à Cartefio Myfteria ea revelaret, quæ minus honorifica » D. Voetio fuiffe videntur. Nec fagaciores plerique dubitant, non alio » cuneo Narrationis famosæ scriptorem adactum fuiffe, quàm ut laboranti » D. Voetij famæ, ex ijs quæ in Senatu noftro Academico transacta fuerant, » subveniret : elevatâ fi poffet A&orum fide, per ea quæ in meam exifti»mationem emittebat. Et ipfe D. Voetius fibi est conscius fuas querelas » de Cl. D. Schoockio per me seducto se hinc inde dispersiffe; quæ causa » quoque fuit, cur ego. Sceleftus fimplex, ille verò duplex, ipfi diceremur. » Et quo major invidia hic mihi creetur, id exaggeratur vehementer, quòd » Cartesius fit homo Pontificius & Jesuitarum difcipulus, quem armaýerim » & cujus patrocinium susceperim contra Theologum Reformatum..:) (Pages 397-398.)

>>

« Ad Cartesium quod attinet, is fanè talis eft & à genere & ab eruditione, » ut me non pudeat amicitiæ ipfius ; quam scio multos alios meæ condi» tionis homines in Belgio, D. Voetio quoad Zelum ac Pietatem non » inferiores, & coluifle & colere : quàm areta cum ipso intercefferit familia» ritas Reverendo & Doctiflimo Viro, ut alios mittam adhuc viventes, » D. Ludovico de Dieu, toti Academiæ Leydenfi constat. Et quòd Vir >> subactiflimi ingenij & liberrimi judicij hæreat adhuc in Pontificiâ com» munione, videat D. Voetius annon fit quadantenus in caufâ, dum ipsum » acerbitate nimiâ fugat, & fcandalum illi multiplex objicit, moribus & » modis agendi nimis alienis à suâ professione... » (Pages 398-399.)

« Interea tamen, quàm falso mihi imputetur, quod ipsum impulerim ad » scribendum in D. Voetium, aut evulganda ea quæ Hagæ fa&ta fuerant, » non alijs oftendam nunc verbis, quàm quibus olim usus sum ad Clariss. » & Celeberrimum D. Rivetum, in eâ quam ad illum dedi Epiftolâ XXII » Juli 1643. Ex litteris tuis, inquiebam, intelligo quàm liberaliter & ► gratis ifthîc mentiantur : quòd enim fpargitur à nonnullis me authorem

fuisse D. Descartes scribendi contra D. Voetium, & sugillandi nuperam » Synodum, purum putum eft mendacium; cui dum te, Vir Clarifime, » opposuisti, debitum Veritati & Innocentiæ patrocinium præbuisti. Deum » enim omnium teftem & iudicem teftor, me illius Scriptionis confilium » D. Descartes, homini, antequam illud cepisset, mihi folùm de nomine. » noto, nec dire&è , nec indire&è fuggefle; nullamque materiam vel me » diatè vel immediatè ad illam ipfi contulife, aut eam mihi visam antequam » excuderetur. Et qui potuerim ego A&a Synodica nupera illi communi» case, ut ea traheret in rem suam, cùm nec mihi iph ea visa fint nis diu » poftquam huc veni? unde nonnis semel ad eum scrips', gratias adurus » pro libri sui exemplari ad me transmiso; & tum fane primùm mirari » subijt, quòd etiam illum non latuisent quæ in Synodo tranfa&a fuerant: » adeo (ex conscientia loquor) me infcio hæc illi innotuerunt & ab eo pro» mulgata funt... Quin vifus eft mihi in Præfatione non offendiffe præ» Iteritam Synodum, sed complanase viam proximæ, ad eam A&orum

fuorum juftam interpretationem, per quam omnem ex illis ortam offen» fionem, suâ etiam authoritate salvå, facillimè abftergat. Si verò is ali

quid acerbiùs fcripfit in D. Voetium, id omne hic fibi imputet, & illius » meminerit tituli in Pande&is : Quod quisque juris in alterum ftatuerit, » ut ipse eodem jure utatur 6. Nihil tam acerbè illic di&um deprehendes, » quod non fit lenius ijs quæ habet in fuo Specimine contra me : ita folet, » justo Dei judicio, ijs accidere qui omnia fibi in omnes licere putant, ut » quam malè dicendo de alijs ceperant voluptatem, malè de se audiendo > amittant... » (Pages 399-401.)

« Hæc malui referre, ijfdem verbis quibus antea fcripfi, quo conftet ipsi

a. Lettre perdue.
b. Lib. II, tit. 11.
c. Voir ci-avant, p. 6, note a.

« PreviousContinue »