Page images
PDF
EPUB

EPISTOLA

RENATI

DES CARTES

AD CELEBERRIMUM VIRUM

D. GISBERTUM VOETIUM

In quâ examinantur duo libri, nuper pro Voetio Ultrajecti fimul editi: unus de Confraternitate Marianâ, alter de Philofophiâ Cartefianâ.

[blocks in formation]

ARGUMENTUM'

Ex quo edidi quædam fpecimina ejus Philosophiæ quam veram & ufibus humanis apprimè utilem puto, multi ex literatis, & quidem præcipuè ex illis qui præ 5 cæteris ingeniofi & docti ab omnibus exiftimantur, me ad illam excolendam, atque integram evulgandam hortati funt. Sed quamvis eorum judicio multum tribuam, certius tamen pro ipfâ teftimonium præbere mihi videntur alii nonnulli fcholarum controverfiis in10 nutriti, quòd eam maledictis obruere, ac tanquam in herbâ extinguere, fummo ftudio laborent. Tam liberum enim semper fuit philofophari, & tam multi ha&tenus circa rerum naturalium cognitionem innoxiè errarunt, ut fi ego poft alios fallar, nihil inde periculi hu15 manæ genti fit timendum; fed fi fortè veritatem invenero, magna utilitas expectanda : & ideo fieri poteft, ut ii qui amant veritatem, ob tenuem & dubiam fpem ejus in meis fcriptis inveniendæ, me ad ipfa vulganda invitent. Sed non videtur ulla caufa effe poffe, cur alii 20 meas opiniones tantâ cum acerbitate impugnent, quàm

a. Le texte de cet Argumentum est imprimé tout d'une venue, dans l'édition princeps, sans alinéa, jusqu'aux mots tædium minuatur, p. 11 ci-après, 1. 13. — De plus, la pagination n'est pas indiquée ; c'est pourquoi on met ici les numéros des pages entre parenthèses.

quòd firmiter fibi perfuadeant effe veras, | & timeant ne, fi veritas cognofcatur, nullus ampliùs honos futurus fit fcholafticis iftis controverfiis, in quibus eorum doctrina consistit.

10

Quoniam autem hi non rationibus, fed folis ob- 5 trectationibus me impugnant, non foleo ipfis refpondere. Verùm unus ex eorum numero, Gisbertus Voetius, non contentus, ut cæteri, me erroris & ignorantiæ infimulare, tam atrocia crimina mihi affingit, viisque tam obliquis fuam in me maledicentiam exercet, ut ejus injurias taceri à me non debere judicarim. Cùmque, anno fuperiore, judicium quoddam nomine Academiæ Vltrajectinæ, cujus tunc Rector erat, edidiffet, in quo meam Philofophiam eo prætextu condemnabat, quòd fingeret varias, falfas, & abfurdas opiniones 15 ex eâ confequi, pugnantes cum orthodoxá Theologiâa: coëgit me ad iftud judicium fcripto cuidam, quod tunc fortè habebam fub prælo, inferendum, adjun&tâ ipfius refutatione, ac fimul Voetii virtutum brevi defcriptione: ut, quia me non rationibus, fed folâ authoritate aggrediebatur, quantum ejus valere debeat authoritas omnibus notum facerem, eumque ad falfas iftas & abfurdas opiniones, pugnantes cum orthodoxa Theologiâ, quas ex meâ Philofophiâ | fequi dixerat, proferendas adigerem. Quamvis enim ab iis qui fupremâ utun- 25 tur poteftate, rationem judicati petere non liceat : certè fi ille qui alium, in quem nihil habet juris, aufus eft condemnare, caufas iftius condemnationis petenti

a. Jugement du 17 mars 1642, dont le texte est reproduit dans la Lettre au P. Dinet, tome VII de la présente édition, p. 590. Voir notamment, p. 593, l. 4-8.

20

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

a

nullas dat, hoc ipfo calumniatorem fe effe declarat. Quamobrem expectabam aliquod à Voetio refponfum, quo illas opiniones pugnantes cum orthodoxa theologiâ nobis oftenderet, ac fe calumniæ fufpicione libe5 raret, cùm editus eft pro ipfo prolixus liber, cui titulus Philofophia Cartefiana, five Admiranda Methodus novæ Philofophia Renati Des Cartes : fed prodiit fub nomine unius ex ejus difcipulis, qui Groningæ eft Philofophiæ Profeffor, & nullæ in eo rationes ad priùs fcripta pro10 banda vel excufanda, fed novæ tantùm calumniæ prioribus atrociores continentur. Quippe præter infolentiam & vilitatem convitiorum folis calonibus dignam, nihil in eo libro mitius de me affirmatur, quàm quòd fubdolè ac admodum occultè doceam Atheïfmum; & tam 15 infolentis ac criminofi maledicti nulla alia probatio affertur, quàm quòd fcripferim contra Atheos, & multi judicent me solidè ipfos refutaffe : adeò ut nihil unquam fcribi poffit, in quo magis evidens & magis inexcufabilis calumnia reperiatur.

20

Quod mihi neceffitatem impofuit ipfam hoc scripto refellendi, atque opem Magiftratuum ad tam importunum calumniatorem coërcendum publicè implorandi. Cùm enim publicis ftipendiis fruatur ad juven

a. Admiranda | Methodus | Nova Philofophiæ | Renati des Cartes. (Vltraiecti, Ex Officina Joannis van Waesberge, Anno CIƆ IƆC XLIII.) Sans nom d'auteur. Le titre Philofophia Cartefiana est celui qui se trouve reproduit dans tout le cours du volume en haut des pages.

b. En tête de la Préface, on lit: MARTINUS SCHOOCKIUS | Philofophiæ in Academ. Groningo-|Omlandica Professor, Le&. S. D.

[ocr errors]

c. « Cognovi hominem cum Vaninio paria facere, & dum videri vult › Atheos Achilleis argumentis oppugnare, fubdolè ac admodum occultè › Atheismi venenum iis affricare, qui anguem in herbâ latitantem præ › ingenii imbecillitate ubique deprehendere non possunt. » (Admiranda Methodus, Præfatio, non paginée, p. 13.)

[ocr errors]
« PreviousContinue »