Page images
PDF
EPUB

VII.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,
Cujus ab insano cessit amore furens.
Ah miser ille tuo quanto felicius ævo
Perditus, et propter te, Leonora, foret!
Et te Pieria sensisset voce canentem
Aurea maternæ fila movere lyræ:
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo
Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus
Voce eadem poteras composuisse tua ;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem
Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,
Claraque Parthenopes fana Achelöiados;
Littoreamque tua defunctam Naida ripa,
Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitque, et amona Tibridis unda
Mutavit rauci murmura Pausilipi.

Illic Romulidum studiis ornata secundis,
Atque homines cantu detinet atque Deos.

IX.

IN SALMASII HUNDREDAM.

QUIS expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papa
Minatus uno est dissipare sufflatu,

Cantabit ultro Cardinalitium melos.

[ocr errors][merged small]

GAUDETE Scombri, et quicquid est piscium salo
Qui frigida hyeme incolitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus, apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasii:
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mugentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimos.

XI.

GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Mori, Quis bene moratam, morigeramque neget?

XII.

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO,

1673.

RUSTICUS ex malo sapidissima poma quotannis
Legit, et urbano lecta dedit Domino:
Hinc incredibili fructus dulcedine captus,
Malum ipsam in proprias transtulit areolas.
Hactenus illa ferax, sed longo debilis wvo,
Mota solo assueto, protinus aret iners.
Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,
Damnavit celeres in sua damna manus;
Atque ait, Heu quanto satius fuit illa Coloni,
Parva licet, grato dona tulisse animo!
Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem;
Nunc periere mihi et foetus, et ipse parens.

XIII.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,
Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui dura sub casside rugas,
Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,
Exequor et populi fortia jussa manu.

Ast tibi submittit frontem reverentior umbra :
Nec sunt hi vultus regibus usque truces.

SYLVARUM LIBER.

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICI.

ANNO ETATIS 17.

1626.

PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem
Täpeti colitis nepotes.

Vos si relicto mors vaga Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu, moræ
Tentantur incassum, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum est.

Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,
Emathiâ jacuisset Oetâ :
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Locro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique
Ægiali soror usa virgâ.

Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non
gnarus herbarum Machaon
Eurypyli cecidisset hasta:
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulmenque avitum,
Cæse puer genitricis alvo.

Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,
Et mediis Helicon in undis;
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria;
Nec puppe lustrâsses Charontis
Horribiles barathri recessus.
At fila rupit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succoque pollenti, tot artris

Faucibus eripuisse mortis.

Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosa calthæque busto,
Purpureoque hyacinthus ore.

Sit mite de te judicium

aci,

Subrideatque Ætnæa Proserpina ;

Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

IN QUINTUM NOVEMBRIS.

ANNO ETATIS 17.

1626.

JAM pius extrema veniens Tacobus ab arcto,
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit; jamque, inviolabile fœdus,
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera moesta futuros.

« PreviousContinue »