Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

clarè percipi jam dictum eft: quàm quid in eodem
corpore fit color, vel dolor, vel odor, vel fapor, vel
quid aliud ex iis, quæ ad fenfus dixi effe referenda.
Quamvis enim videntes aliquod corpus, non magis
certi fimus illud exiftere, quatenus apparet figuratum,
quàm quatenus apparet coloratum : longè tamen evi-
dentiùs agnofcimus, quid fit in eo effe figuratum,
quàm quid fit effe coloratum.

5

Patet itaque in re idem effe, cùm dicimus nos per-
cipere colores in objectis, ac fi diceremus nos perci- 10
pere aliquid in objectis, quod quidem quid fit igno-
ramus, fed à quo efficitur in nobis ipfis fenfus quidam
valde manifeftus & perfpicuus, qui vocatur fenfus co-
lorum. In modo autem judicandi permagna eft diver-
fitas: nam quamdiu tantùm judicamus aliquid effe in 15
obje&is (hoc eft, in rebus, qualefcunque demum illæ
fint, à quibus fenfus nobis advenit), quod quidnam fit
ignoramus, tantùm abeft ut fallamur, quin potiùs in
eo errorem præcavemus, quòd advertentes nos ali-
quid ignorare, minùs proclives fimus ad temerè de 20
ipfo judicandum. Cùm verò putamus nos percipere
colores in objectis, etfi revera nesciamus quidnam sit,
quod tunc nomine coloris appellamus, nec ullam fimi-
litudinem intelligere poffimus, inter colorem quem
fupponimus effe in objectis, & illum quem experimur 25
effe in fenfu quia tamen hoc ipfum non advertimus,
& multa alia funt, ut magnitudo, figura, numerus, &c.,
quæ clarè percipimus non aliter à nobis fentiri vel
intelligi, quàm ut funt aut faltem effe poffunt in ob-
jectis: facilè in eum errorem delabimur, ut judicemus 30

:

a. Art. XLVIII, p. 22-23 ci-avant

[ocr errors][merged small]

5

id, quod in objectis vocamus colorem, effe quid omnino fimile colori quem fentimus, atque ita ut id, quod nullo modo percipimus, à nobis clarè percipi arbitremur.

rum,

Hîcque primam & præcipuam errorum omnium caufam licet agnofcere. Nempe in primâ ætate, mens nostra tam ar&è corpori erat alligata, ut non aliis cogitationibus vacaret, quàm iis folis, per quas ea fentiebat quæ corpus afficiebant: necdum ipfas ad 10 quidquam extra se positum referebat, fed tantùm ubi quid corpori incommodum occurrebat, fentiebat dolorem; ubi quid commodum, fentiebat voluptatem ; & ubi fine magno commodo vel incommodo corpus afficiebatur, pro diverfitate partium in quibus & 15 modorum quibus afficiebatur, habebat diverfos quofdam fenfus, illos fcilicet quos vocamus fenfus fapoodorum, fonorum, caloris, frigoris, luminis, colorum, & fimilium, quæ nihil extra cogitationem pofitum repræfentant. Simulque etiam percipiebat magnitudines, figuras, motus, & talia; quæ illi non ut fenfus, fed ut res quædam, vel rerum modi, extra cogitationem exiftentes, aut faltem existendi capaces, exhibebantur, etfi hanc inter ifta differentiam nondum notaret. Ac deinde, cùm corporis machinamen25 tum, quod fic à naturâ fabricatum eft ut propriâ fuâ vi variis modis moveri poffit, hinc inde temerè fe contorquens, cafu commodum quid affequebatur aut fugiebat incommodum, mens illi adhærens incipiebat advertere id, quod ita affequebatur aut fugiebat, extra fe effe; nec tantùm illi tribuebat magnitudines, figuras, motus, & talia, quæ ut res aut rerum modos

30

LXXI.

Præcipuam errorum caufam à præjudiciis infantia procedere.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

LXXII.

Alteram errorum cau

sam esse, quòd præjudiciorum oblivifci

nequeamus.

5

10

percipiebat, fed etiam fapores, odores, & reliqua,
quorum in se sensum ab ipfo effici advertebat. Atque
omnia tantùm referens ad utilitatem corporis, cui erat
immerfa, eò plus aut minùs rei effe putabat in uno-
quoque objecto à quo afficiebatur, prout plus aut mi-
nus ab ipfo afficiebatur. Unde factum eft, ut multò
plus fubftantiæ, feu corporeitatis, effe putaret in saxis
aut metallis, quàm in aquâ vel aëre, quia plus duri-
tiei & ponderofitatis in iis fentiebat. Quin & aërem,
quandiu nullum in eo ventum aut frigus aut calorem
experiebatur, pro nihilo prorfus ducebat. Et quia
non plus luminis à ftellis quàm ab exiguis flammis
lucernarum ipfi affulgebat, idcirco nullas ftellas flam-
mis iftis majores fibi repræfentabat. Et quia nec ter-
ram in gyrum verti, nec ejus fuperficiem in globum 15
curvatam effe notabat, ideò proclivior erat ad putan-
dum, & eam immobilem, & ejus fuperficiem planam
esse. Milleque aliis ejusmodi præjudiciis, à primâ in-
fantiâ, mens noftra imbuta eft; quæ deinde in pueritiâ
non recordabatur fuiffe à fe fine fufficienti examine 20
recepta, fed tanquam fenfu cognita, vel à naturâ sibi
indita, pro veriffimis evidentiffimifque admifit.

Et quamvis jam maturis annis, cùm mens non am-
pliùs tota corpori fervit, nec omnia ad illud refert,
fed etiam de rerum, in fe ipfis fpectatarum, veritate 25
inquirit, permulta ex iis, quæ fic antea judicavit, falsa
effe deprehendat : non tamen ideò facilè ipfa ex me-
moriâ fuâ expungit, & quamdiu in eâ hærent, vario-
rum errorum caufæ effe poffunt. Ita, exempli caufà,
quoniam a primâ ætate ftellas imaginati fumus perexi- 30
2 effici (errata, 1" édit.)] caufari (texte).

5

guas, etfi jam rationes Aftronomica perfpicuè nobis oftendant ipfas effe quàm maximas, tantùm tamen præjudicata opinio adhuc valet, ut nobis perdifficile fit, ipfas aliter quàm priùs imaginari.

Præterea mens noftra non fine aliquâ difficultate ac defatigatione poteft ad ullas res attendere; omniumque difficillimè ad illa attendit, quæ nec fenfibus, nec quidem imaginationi præfentia funt: five quia talem, ex eo quòd corpori conjuncta fit, habet naturam; five 10 quia in primis annis, cùm tantùm circa fenfus & imaginationes occuparetur, majorem de ipfis quàm de cæteris rebus cogitandi ufum & facilitatem acquifivit. Hinc autem fit, ut jam multi nullam fubftantiam intelligant, nisi imaginabilem, & corpoream, & etiam fen15 fibilem. Neque enim nôrunt ea fola effe imaginabilia, quæ in extenfione, motu & figurâ confiftunt, etsi alia multa intelligibilia fint; nec putant quidquam poffe fubfiftere, quod non fit corpus; nec denique ullum corpus non fenfibile. Et quia revera nullam rem, qua20 lis ipfa eft, fenfu folo percipimus, ut infrà clarè oftendetur, hinc accidit, ut plerique in totâ vitâ nihil nifi confusè percipiant.

25

Et denique, propter loquelæ ufum, conceptus omnes noftros verbis, quibus eos exprimimus, alligamus, nec eos nifi fimul cum iftis verbis memoriæ mandamus. Cùmque faciliùs poftea verborum quàm rerum recordemur, vix unquam ullius rei conceptum habemus tam diftin&tum, ut illum ab omni verborum conceptu feparemus, cogitationefque hominum ferè om30 nium circa verba magis quàm circa res verfantur : adeò ut perfæpe vocibus non intellectis præbeant

LXXIII. Tertiam caufam effe, quòd defatigemur, ad ea, quæ fenfibus præfentia non funt, attendendo; & ideò assueti fimus de illis, non ex præfenti perceptione, fed ex præconceptâ opinione judi

care.

LXXIV. Quartam caufam effe, quòd conceptus noftros verbis, quæ rebus accuratè non refpondent, alligemus.

[subsumed][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

LXXV.

Summa eorum quæ ob

fervanda funt, ad ređè philosophandum.

affenfum, quia putant fe illas olim intellexiffe, vel ab
aliis qui eas rectè intelligebant accepiffe. Quæ omnia,
quamvis accuratè hîc tradi non poffint, quia natura
humani corporis nondum fuit expofita, necdum pro-
batum eft ullum corpus exiftere, videntur tamen fatis
poffe intelligi, ut juvent ad claros & diftinctos con-
ceptus ab obfcuris & confufis dignofcendos.

5

10

Itaque ad feriò philofophandum, veritatemque om-
nium rerum cognofcibilium indagandam: primò, om-
nia præjudicia funt deponenda, five accuratè eft ca-
vendum, ne ullis ex opinionibus olim à nobis receptis
fidem habeamus, nifi priùs, iis ad novum examen re-
vocatis, veras effe comperiamus. Deinde, ordine est
attendendum ad notiones, quas ipfimet in nobis ha-
bemus, eaque omnes & folæ, quas fic attendendo clarè 15
ac distinctè cognofcemus, judicandæ funt veræ. Quod
agentes, inprimis advertemus nos exiftere, quatenus
fumus naturæ cogitantis ; & fimul etiam, & effe Deum,
& nos ab illo pendere, & ex ejus attributorum confi-
deratione cæterarum rerum veritatem poffe indagari, 20
quoniam ille est ipfarum caufa; & denique, præter
notiones Dei & mentis noftræ, effe etiam in nobis no-
titiam multarum propofitionum æternæ veritatis, ut
quòd ex nihilo nihil fiat, &c.; itemque, naturæ cujuf-
dam corporeæ, five extenfæ, divifibilis, mobilis, &c.; 25
itemque, fenfuum quorundam qui nos afficiunt, ut do-
loris, colorum, faporum, &c., quamvis nondum fcia-
mus quæ fit caufa, cur ita nos afficiant. Et hæc confe-
rentes cum iis quæ confufiùs antea cogitabamus, ufum
claros & diftinctos | omnium rerum cognofcibilium 30
conceptus formandi acquiremus. Atque in his paucis

ali

the

di

lo

E

« PreviousContinue »