VI.-ÆGIDIUS ASCHAM SOLICITING HIS PETITION FOR A PENSION. Sep. 1, 1587. Ea est, honoratissime domine, singularis tua et propensa adjuvandi bonitas, ut communi bonorum omnium laudum tuarum congratulatione humanitatis tuæ amplitudo aliis ad virtutum tuarum imitationem illustre exemplum, tibi ad nominis immortalitatem gloriosum monumentum, bonis ad spem alacrem unicum solatium efflorescat. Et in universo isto dignitatis tuæ consensu, nemo quidem est, qui strictiori gratitudinis vinculo, propter summum beneficiorum cumulum Aschamo arctius teneatur. Patris enim non viventis solum beneficiorum tuorum quotidiana apud omnes commemoratio, verum et morientis etiam ista de bonitate tua posteritati relicta laus est, Ἔχω ἃ ἔχω, διά σε, κ' ουκ ἀλλὸν βροτόν. Et in honoris tui humanissimo patrocinio ut certum vitæ suæ solatium collocavit, ita suis tutissimum subsidium reliquit. Pater enim quum nullum filiis nec reditum nec stipendium reliquerat, animum tamen non abjecit, sed in postremo respirandi halitu ultimam illam petitionem serenissimæ reginæ jam exhibitam (quam illustrissima princeps et humaniter accepit et benigne approbavit) moriens pater tuo, honoratissime domine, auxilio sic commendavit ut sola tua et solita benignitas quum petendi animum, tum spem obtinendi confirmaret. Ignosce igitur, ornatissime vir, audaci toties interpellandi pudori, quem necessitas impellit; subvenito honestissimæ petitioni, quam pater efflagitat. Deus Optimus Maximus honorem tuum omni amplitudine illustrem adornet; bonitatem cœlesti mercede remuneret; virtutis divinæ spiritu mentem illuminet; vitæ longævam salutem concedat; gloriam æterniHonori tuo devinctissimus ÆGIDIUS tate coronet. ASCHAM. VII. MS. Lansd. 54, p. 168. Refusal of her Majesty's request on his behalf by Mr Dr Still, and fellows of Trinity College. 1592. Si vel reginæ inviolandæ voluntatis, cujus imperio se suaque omnia debent, vel divinæ bonitatis tuæ, qua semper usi sunt, vel justissimæ petitionis meæ, quam ratione labefactare non possunt, memorem curam Magister et Seniores haberent, ornatissime domine, non ita vehementer summæ auctoritati resisterent, tantæ prudentiæ aliorum gratiam et suam importunitatem non opponerent, mortuum patrem inhumaniter non oppugnarent, nec meæ paupertati palam inviderent. Jam vero quum proprio desiderio inserviant, aut beneficium hoc a potentissima principe munificentissime profectum, per æquissimum dominum sapienter approbatum, propter patris nomen juste concessum, inopia languescenti filio liberaliter attributum, non agnoscunt; aut utilitate (collegii an privata non dicam) illaqueati, dum, quod mihi serenissima regina, illi rerum abundantia ditioribus et ita in collegio amicorum multitudine potentioribus elargiri studeant, nihil aliud moliri præ se ferunt quam ut propriam gratiam reginæ favori anteponentes, satis constantes et illius mandato et tuo, honoratissime domine, judicio adversarii videantur: et me ut cupiant, quem per me satis miserum vident, illorum auctoritate (si quod velint poterunt) ipsi infortunio mancipari. Noli igitur, in summo honore humanissime domine, in petitione honesta, reginea voluntate confirmata, nullo statuto impedita, non vel similitudine iniqua nee exemplo (quamvis vehementer illud propter senioritatis defectum, quod nihil interest, illi urgeant) molesta, a patrocinio meo desistere, quum omnes vitæ meæ rationes et ipsa etiam vita, in unius tua voluntate, gratia et auctoritate collocentur. Atque ita hoc tempore in justa petitione mea ne molestus tibi sim, quod illustrissima regina imperat, glorior: quod æquissimus dominus probat reficior: quod æquitas adjuvat confido, quod patris nomen honestat gaudeo; quod ab optimo domino paupertas mea efflagitat, acquiesco. Deus Optimus Maximus honori tuo dignitatis majorem amplitudinem, sapientiæ divini spiritus præsentiam, bonitati eternam misericordiæ suæ mercedem, corpori perpetuam sanitatem, animo felicem tranquillitatem, in vita præsenti divinam gratiam, futura eternam gloriam largiatur. Tuæ amplitudini deditissimus ÆGIDIUS ASCHAM.* MS. Lansd. 71, p. 206. * All the short headings prefixed to these seven letters are copied from the Lansdowne MS. GLOSSARY OF OLD WORDS IN VOL. III. The modern spelling, having been generally adopted, has been Gaurish, giarish, 127, 145 Gentleship, gentleness (for gentility), 135 Gothians, 250 Gravelled, 110 Great-growing, 48 Hardly for in a hard manner, 260 Honest for make honest, 83 Imped, 226 Indenture English, 202 Inglut, 154 Inglutted, 122 Inventivest for most inven- tive, 208 Italianated, 157, 160, 162 Latines, Latins, 88, 89, 187, Lecture, 96 Leese for lose, 20, 24, 56, 118, 129, 132, 138 Let for hinder, 107 Lettes for hindrances, 84 Lightened for lighted, 128 Lookings, 24 Lust, 133 Masterly, 119 Matchable, 133 Maze for to wonder, 274 Misliked, 16, 46, 53, 203 Misliking, 176, 253 Misorder, 34, 164 Mo or moe, more, 26, 84, 96, 97, 109, 224 Monish for admonish, 96 Namely for especially, 274 Newfangleness, 5, 101, 103 Nipping, 43, 98 Odd for peculiar, 187 Overthwart, 43 Overthwartly, 101 Oyer, 238 Pantocle, 163 Peek-goose or peck-goose, 127 Pelting, 247 Perfitly, perfectly, 90, 93, 94 Perfitness, perfectness, 97 Pickling, picking? 272 Pickthank, 43 Pie, 236. See Portesse. Pitch, 272, "at the pitch of Ply for bend, 117 Plaits, 186 Portesse, 236 Preasing, pressing, 127 Puissantness, 4 |