Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Diamque Phobi rursus ibis in domum,
Oxonia quam valle colit.
Delo posthabita,
Bifidoque Parnassi jugo.
Ibis honestus,
Postquam egregiam tu quoque sortem
Nactus abis, dextri prece sollicitatus amici
Illic legeris inter alta nomina
Authorum, Graiæ simul et Latinæ
Antiqua gentis lumina, et verum decus.

1

EPODOS.

Vos tandem, haud vacui mei labores,
Quicquid hoc sterile fudit ingenium,
Jam sero placidam sperare jubeo
Perfunctam invidia requiem, sedesque beatas,
Quas bonus Hermes,
Et tutela dabit solers Roüsi ;
Quo neque lingua procax vulgi penetrabit, atque onge
Turba legentum prava facesset:
At ultimi nepotes,
Et cordatior ætas,
Judicia rebus æquiora forsitan
Adhibebit, integro sinu.
Tum, livore sepulto,
Si quid meremur sana posteritas sciet,
Roüsio favente.

Ode tribus constat Strophis, totidemque Antistrophis, una demum Epodo clausis; quas tametsi omnes nec versuum numera nec certis ubique colis exacte respondeant, ita tamen secuimus, commode legendi potius, quam ad antiquos concinendi modos rationem spectantes. Alioquin hoc genus rectius fortasse dici monostrophicum debuerat. Metra partim sunt karà oxéolv, partim årol edevuéva. Phaleucia quæ sunt, Spondæum tertio loco bis admittunt, quod idem in secundo loco Catullus ad libitum fecite

[merged small][graphic]
[graphic]
[graphic]
« PreviousContinue »