Page images
PDF
EPUB

Sancta Prometheæ retinens vestigia flamme.
Carmen amant superi, tremebundaque Tartara carnien,
Ima ciere valet, divosque ligare profundos,
Et triplici duro Manes adamante coercet:
Carmine sepositi retegunt arcana futuri
Phæbades, et tremulæ pallentes ora Sibyllæ s.
Carmina sacrificus solennes pangit ad araz,
Aurea seu sternit motantem cornua taurum;
Seu cum fata sagax fumantibus abdita fioris
Consulit, et tepidis Parcam scrutatur in extis.
Nos etiam patrium tunc cum repetemus Olympum,
Æternæque moræ stabunt immobilis ævi,
Ibimus auratis per cæli templa coronis,
Dulcia suaviloquo sociantes carmina plectro,
Astra quibus, geminique poli convera sonabunto
Spiritus et rapidos qui circinat igneus orbes,
Nunc quoque sidereis intercinit ipse choreis
Immortale melos, et inenarrabile carmen;
Torrida dum rutilus compescit sibila serpens,
Demissoque ferox gladio mansuescit Orion;
Stellarum nec sentit onus Maurusius Atlas.
Carmina regales epulas ornare solebant,
Cam nondum luxus, vastæque immensa vorago
Nota gulæ, et modico spumabat cæna Lyæo.
Tum de more sedens festa ad convivia vates,
Æsculea intonsos redimitus ab arbore crines,
Heroumque actus, imitandaque gesta canebaty
Et chaos, et positi late fundamina mundi,
Reptantesqne deos, et alentes numina glandes,
Et nondum Ætneo quæsitum fulmen ab antro.
Denique quid vocis modulamen inane juvabit
Verborum sensusque vacans, numerique loquacis?
Silvestres decet iste choros, non Orphea cantus,
Qui tenuit fluvios, et qnercubus addidit aures,
Carmine, non cithara; simulachraque functa canende
Compulit in lacrymas: habet has a carmine laudes.

Nec tu perge, precor, sacras contemnere Musas,
Nec vanas inopesque puta, quarum ipse peritus
Munere, mille sonos numeros componis ad aptos;
Millibus et vocem modulis variare canoram

Doctus, Arionii merito sis nominis hæren.
Nunc tibi quid mirum, si me genuisse poetam
Contigerit, charo si tam prope sanguine juncti,
Cognatas artes, studiumque affine sequamur P
Ipse volens Phæbus se dispertire duobus,
Altera dona mihi, dedit altera dona parenti;
Dividuumque Deum, genitorque puerque, tenemus

Tu tamen ut simules teneras odisse Camænas,
Non odisse reor; neque enim, pater, ire jubebas
Qua via lata patet, qua pronior area lucri,
Certaque condendi fulget spes aurea nummi:
Nec rapis ad leges, male custoditaque gentis
Jura, nec insulsis damnas clamoribus aures ;
Sed magis excultam cupiens ditescere mentem,
Me procul urbano strepita, secessibus altis
Abductum, Aoniæ jucunda per otia ripæ,
Phoebæo lateri comitem sinis ire beatum.
Officium chari taceo commune parentis ;
Me poscunt majora: tuo, pater optime, sumpta
Cum mihi Romuleæ patuit facundia linguæ,
Et Latii veneres, et quæ Jovis ora decebant
Grandia magniloquis elata vocabula Graiis,
Addere suasisti quos jactat Gallia flores;
Et quam degeneri novus Italus ore loquelam
Fundit, barbaricos testatus voce tumultus;
Quæque Palæstinus loquitur mysteria vates.
Denique quicquid habet cælum, subjectaque cælo
Terra parens, terræque et cælo interfluus aer,
Quicquid et anda tegit, pontique agitabile marmor,
Per te nosse licet, per te, si nosse libebit:
Dimotaque venit spectanda scientia nube,
Nudaque conspicuos inclinat ad oscula vultus,
Ni fugisse velim, ni sit libasse molestum.

I nunc, confer opes, quisquis malesanus avitas Austriaci gazas, Perüanaque regna præoptas. Quæ potuit majora pater tribuisse, vel ipse Jupiter, excepto, donasset ut omnia, cælo? Non potiora dedit, quamvis et tuta fuissent, Publica qui juveni commisit lumina nato, Atque Hyperionios currus, et fræna diei,

Et circum undantem radiata luce tiaram.
Ergo ego, jam doctæ pars quamlibet ima caterva,
Victrices hederas inter laurosque sedebo;
Jamque nec obscurus populo miscebor inerti,
Vitabuntque oculos vestigia nostra profanos.
Este procul vigiles curæ, procul este querelæ,
Invidiæque acies transverso tortilis hirquo,
Sæva nec anguiferos extende, calumnia, rictus;
In me triste nihil, fædissima turba, potestis,
Nec vestri sum juris ego; securaque tutus
Pectora, vipereo gradiar sublimis ab ictu.
At tibi, chare pater, postquam non æqua

merenti
Posse referre datur, nec dona rependere factis,
Sit memorasse satis, repetitaque munera grate
Percensere animo, fidæque reponere menti.

Et vos, O nostri, juvenilia carmina, lusus,
Si modo perpetuos sperare audebitis annos,
Et domini superesse rogo, lucemque tueri,
Nec spisso rapient oblivia nigra sub Orco;
Forsitan has laudes, decantatumque parentis
Nomen, ad exemplum, sero servabitis ævo.

AD SALSILLUM, POETAM ROMANUM, ÆGROTANTEM,

SCAZONTES.

O Musa, gressum quæ volens trahis claudum,
Vnlcanioque tarda gaudes incessu,
Nec sentis illud in loco minus gratum,
Quam cum decentes Aava Deïope suras
Alternat aureum ante Junonis lectum;
Adesdum, et hæc s'is verba pauca Salsillo
Refer, Camæna nostra cui tantum est cordi,
Quamque ille magnis prætulit immerito divis.
Hæc ergo alumnus ille Londini Milto,
Diebus hisce qui suum linquens nidum,
Polique tractum, pessimus ubi ventorum,
Insanientis impotensque pulmonis,

[ocr errors]

Pernix anhela sub Jove exercet flabra,
Venit feraces Itali soli ad glebas,
Visum superba cognitas urbes fama,
Virosque, doctæque indolem juventutis.
Tibi optat idem hic fausta multa, Salsille,
Habitumque fesso corpori penitus sanum;
Cui nunc profunda bilis infestat renes,
Præcordiisque fixa damnosum spirat;
Nec id pepercit impia, quod tu Romano
Tam cultus ore Lesbium condis melos.

O dulce divum munus, O Salus, Hebes
Germana! Tuque, Phæbe, morborum terror,
Pythone cæso, sive tu magis Pæan
Libenter audis, hic tuus sacerdos est.
Querceta Fauni, vosque rore vinoso
Colles benigni, mitis Evandri sedes,
Siquid salubre vallibus frondet vestris,
Levamen ægro ferte certatim vati.
Sic ille, charis redditus rursum Musis,
Vicina dulci prata mulcebit cantu.
Ipse inter atros emirabitur lucos
Numa, ubi beatum degit otium æternum,
Suam reclinis semper Ægeriam spectans.
Tumidusque et ipse Tibris, hinc delinitus,
Spei favebit annuæ colonorum;
Nec in sepulchris ibit obsessum reges,
Nimium sinistro laxus irruens loro:
Sed fræna melius temperabit undarum,
Adusone curvi salsa regna Portumni

MANSUS.

Joannes Baptista Mansuis, Marchio Vinensis, vir ingenti laude, tum literarma studio, nec non et bellica virtute, apud Italos clarus in primis est. Ad quem Torquati Tassi Dialogue extat de Amicitia scriptus; erat enim Tassi amicissiinus; ab quo etiam inter Campaniæ principes celebratur, in illo poernate cui titului Gerusalemme Conquistata, lib. xx.

Fra cavalier magnanimi, o carton

Risplende 1 Mauso18 authorem Neapoll commorantem summa banovolentia prosecutus est, multaque of detulit humanitatis officia. Ad hunc itaque hospes ille, antequam ab ea urbo discederet, ut ne ingratum se ostenderet, hoo carmen misit.

Hæc quoque, Manse, tuæ meditantar carmina latdi
Pierides, tibi, Manse, choro notissime Phæbi;
Quandoquidem illo alium haud æquo est dignatus honore,
Post Galli cineres, et Mecænatis Hetrusci.
'Tu quoque, si nostræ tantum valet aura Camænæ,
Victrices hederas inter laurosque sedebis.
Te pridem magno felix concordia Tasso
Junxit, et æternis inscripsit nomina chartis :
Mox tibi dulciloquum non inscia Musa Marinum
Tradidit; ille tuum dici se gaudet alumnum,
Dum canit Assyrios divum prolixus amores;
Mollis et Ausonias stupefecit carmine nymphas.
Ille itidem moriens tibi soli debita vates
Ossa, tibi soli, supremaque vota reliquit:
Nec manes pietas tua chara fefellit amici;
Vidimus arridentem operoso ex ære poetam.
Nec satis hoc visum est in utrumque, et nec pia cessant
Officia in tumulo; cupis integros rapere Orco,
Qua potes, atque avidas Parcarum eludere leges:
Amborum genus, et varia sub sorte peractam
Describis vitam, moresque, et dona Minervæ;
Æmulus illius, Mycalen qui natus ad altam,
Rettulit Æolii vitam facundus Homeri.
Ergo ego te, Clius et magni nomine Phæbi,
Manse pater, jubeo longum salvere per evam,
Missus Hyperboreo juvenis peregrinus ab axe.
Nec tu longinquam bonus aspernabare Musam,

« PreviousContinue »