Page images
PDF
EPUB

Tumulis potentem sæpe devovens deam:

Nec vota Naso in Ibida Concepit alto diriora pectore;

Graiusque vates parcius
Turpem Lycambis execratus est dolum,

Sponsamque Neobulen suam.
At ecce diras ipse dum fundo graves,

Et imprecor neci necem,
Audisse tales videor attonitus sonos

Leni, sub aura, famine :
Cæcos furores pone, pone vitream

Bilemque, et irritas minas :
Quid temere violas non nocenda numinte

Subitoque ad iras percita ?
Non est, ut arbitraris elusus miser

Mors atra Noctis filia,
Erebove patre creta, sive Erinnye

Vastove nata sub Chao:
Ast illa, cælo missa stellato, Dei

Messes ubique colligit;
Animasque mole carnea reconditas

In lucem et auras evocat;
Ut cum fugaces excitant Horæ diom,

Themidos Jovisque filiæ;
Et sempiterni ducit ad vultus patris:

At justa raptat impios
Sub regna furvi luctuosa Tartari,

Sedesque subterraneas.
Hanc ut vocantem lætus audivi, cito

Fædum reliqui carcerem,
Volatilesque faustus inter milites

Ad astra sublimis feror:
Vates ut olim raptus ad cælum senos

Auriga currus ignei.
Non me Boötis terruere lucidi

Sarraca tarda frigore, aut
Formidolosi Scorpionis brachia,

Non ensis, Orion, tuus. Prætervolavi fulgidi solus globum,

Longeque sub pedibus deam

Vidi triformem, dum coërcebat suos

Frænis dracones aureis. Erraticorum siderum per ordines,

Per lacteas vehor plagas,
Velocitatem sæpe miratus novam;

Donec nitentes ad fores
Ventum est Olympi, et regiam crystallicam, et

Stratum smaragdis atrium.
Sed hic tacebo; nam quis effari queat,

Oriundus humano patre,
Amenitates illius loci? Mihi

Sat est in æternum frui.

NATURAM NON PATI SENIUM.

1628.

Heu, quam perpetuis erroribus acta fatiscit
Avia mens hominum, tenebrisque immersa profundis,
Oedipodioniam volvit sub pectore noctem !
Quæ vesana suis metiri facta deorum
Audet, et incisas leges adamante perenni
Assimilare suis, nulloque solubile sæcio
Consilium fati perituris alligat horis.

Ergone marcescet sulcantibus obsita rugis
Naturæ facies, et rerum publica mater
Omniparum contracta uterum sterilescet ab ævo ?
Et se fassa senem, male certis passibus ibit
Sidereum tremebunda caput? Num tetra vetustas,
Annorumque æterna fames, squalorque situsque,
Sidera vexabunt? An et insatiabile Tempus
Esuriet Colum, rapietque in viscera patrem ?
Heu potuitue suas imprudens Jupiter arces
Hoc contra munisse nefas, et Temporis isto
Exemisse malo, gyrosqne dedisse perennes ?
Ergo erit ut quandoque sono dilapsa tremendo
Convexi tabulata ruant, atque obvius ictu

Stridat uterque polus, superaque ut Olympius aula
Decidat, horribilisque retecta Gorgone Pallas;
Qualis in Ægeam proles Junonia Lemnon
Deturbata sacro cecidit de limine cæli?
Tu quoque, Phæbe, tui casus imitabere nati;
Præcipiti curru, subitaque ferere ruina
Pronus, et extincta fumabit lampade Nereus,
Et dabit attonito feralia sibila ponto.
Tunc etiam aerei divulsis sedibus Hæmi
Dissultabit apex, imoque allisa barathro
Terrebunt Stygium dejecta Ceraunia Ditem,
In superos quibus usus erat, fraternaque bella.

At pater omnipotens, fundatis fortius astris
Consuluit rerum summæ, certoque peregit
Pondere fatorum lances, atque ordine summo
Singula perpetuum jussit servare tenorem.
Volvitur hinc lapsu mundi rota prima diurno;
Raptat et ambitos socia vertigine coelos.
Tardior haud solito Saturnus, et acer ut olim
Fulmineum rutilat cristata casside Mavors.
Floridus æternum Phoebus juvenile coruscat,
Nec fovet effætas loca

per

declivia terras
Devexo temone Deus; sed semper amica
Luce potens, eadem currit per signa rotarum.
Surgit odoratis pariter formosus ab Indis,
Æthereum pecus albenti qui cogit Olympo,
Mane vocans, et serus agens in pascua cæli;
Temporis et gemino dispertit regna colore.
Fulget, obitque vices alterno Delia cornu,
Cæruleumque ignem paribus complectitur ulnis,
Nec variant elementa fidem, solitoque fragore
Lurida perculsas jaculantur fulmina rupes.
Nec
per

inane furit leviori murmure Corus,
Stringit et armiferos æquali horrore Gelonos
Trux Aquilo, spiratque hyemem, nimbosque volutat.
Utque solet, Siculi diverberat ima Pelori
Rex maris, et rauca circumstrepit æquora concha
Oceani Tubicen, nec vasta mole minorem
Ægeona feront dorso Balearica cete.
Sed neque, Terra, tibi sæcli vigor ille vetusti

Priscus abest, servatque suum Narcissus odorem,
Et puer ille suum tenet, et puer ille, decorem,
Phoebe, tuusque, et, Cypri, tuus ; nec ditior olim
Terra datum sceleri celavit montibus aurum
Conscia, vel sub aquis gemmas. Sic denique in ærum
Ibit cunctarum series justissima rerum;
Donec flamma orbem populabitur ultima, late
Circumplexa polos, et vasti culmina cæli;
Ingentique rogo flagrabit machina mundi.

DE IDEA PLATONICA QUEMADMODUM ARISTOTELES

INTELLEXIT.

Dicite, sacrorum præsides nemorum deæ,
Tuque 0 noveni perbeata numinis
Memoria mater, quæque in immenso procul
Antro recumbis otiosa Æternitas,
Monumenta servans, et ratas leges Jovis,
Cælique fastos atque ephemeridas Deúm;
Quis ille primus, cujus ex imagine
Natura solers finxit humanum genus,
Æternus, incorruptus, æquavus polo,
Unusque et universus, exemplar Dei ?
Haud ille Palladis gemellus innuba
Interna proles insidet menti Jovis ;
Sed quamlibet natura sit communior,
Tamen seorsus extat ad morem unius,
Et, mira, certo stringitur spatio loci:
Seu sempiternus ille siderum comės
Coli pererrat ordines decemplicis,
Citimumve terris incolit lunæ globum :
Sive, inter animas corpus adituras sedens,
Obliviosas torpet ad Lethes aquas:
Sive in remota forte terrarum plaga
Incedit ingens hominis archetypus gigas,
Et diis tremendus erigit celsum caput,
Atlante major portitore siderum.

Non, cui profundum cæcitas lumen dedit,
Dircæus augur vidit hunc alto sinu;
Non hunc silente nocte Plëiones nepos
Vatum sagaci præpes ostendit choro;
Non hunc sacerdos novit Assyrius, licet
Longos vetusti commemoret atavos Nini,
Priscumque Belon, inclytumque Osiridem,
Non ille trino gloriosus nomine
Ter magnus Hermes, ut sit arcani sciene,
Talem reliquit Isidis cultoribus.
At tu, perenne ruris Academi decus,
(Hæc monstra si tu primus induxti scholis)
Jam jam poetas, urbis exules tuæ,
Revocabis, ipse fabulator maximus,
Aut institutor ipse migrabis foras.

AD PATREM.

Nunc mea Pierios cupiam per pectora fontee
Irriguas torquere vias, totuinque per ora
Volvere laxatum gemino de vertice rivum;
Ut tenues oblita sonos audacibus alis
Surgat in officium venerandi Musa parentis.
Hoc utcunque tibi gratum, pater optime, carmen
Exiguum meditatur opus; nec novimus ipsi
Aptius a nobis quæ possint munera donis
Respondere tuis, quamvis nec maxima possint
Respondere tuis, nedum ut par gratia donis
Esse queat, vacuis quæ redditur arida verbis.
Sed tamen hæc nostros ostendit pagina census,
Et quod habemus opum charta numeravimus ista,
Quæ mihi sunt nullæ, nisi quas dedit aurea Clio,
Quas mihi semoto somni peperere sub antro,
Et nemoris laureta sacri Parnassides umbræ.

Nec tu vatis opus divinum despice carmen,
Quo nihil æthereos ortus, et semina coeli,
Nil magis humanam commendat origine mentem,

« PreviousContinue »