Page images
PDF
EPUB

Te furtiva, Tibris, Thetidi videt oscula dantem;
Hinc Mavortigenæ consistit in arce Quirini.
Reddiderant dubiam jam sera crepuscula lucem,
Cum circumgreditur totam Tricoronifer urbem,
Panificosque Deos portat, scapulisque virorum
Evehitur; præeunt submisso poplite reges,
Et mendicantûm series longissima fratrum;
Cereaque in manibus gestant funalia cæci,
Cimmeriis nati in tenebris vitamque trahentes:
Templa dein multis subeunt lucentia tædis,
(Vesper erat sacer iste Petro) fremitusque canentum
Sæpe tholos implet vacuos, et inane locorum.
Qualiter exululat Bromius, Bromiique caterva,
Orgia cantantes in Echionio Aracyntho,
Dum tremit attonitus vitreis Asopus in undis,
Et procul ipse cava responsat rupe Citharon.
His igitur tandem solenni more peractis,
Nox senis amplexus Erebi taciturna reliquit,
Præcipitesque impellit equos stimulante flagello,
Captum oculis Typhlonta, Melanchætemque ferocem,
Atque Acherontæo prognatam patre Siopen
Torpidam, et hirsutis horrentem Phrica capillis.
Interea regum domitor, Phlegetontius hæres,
Ingreditur thalamos, neque enim secretus adulter
Producit steriles molli sine pellice noctes;
At vix compositos somnus claudebat ocellos,
Cum niger umbrarum dominus, rectorque silentum,
Prædatorque hominum, falsa sub imagine tectus,
Astitit; assumptis micuerunt tempora canis,
Barba sinus promissa tegit, cineracea longo
Syrmate verrit humum vestis, pendetque cucullus
Vertice de raso, et, ne quicquam desit ad artes,
Cannabeo lumbos constrinxit fune salaces,
Tarda fenestratis figens vestigia calceis.
Talis, uti fama est, vasta Franciscus eremo
Tetra vagabatur solus per lustra ferarum,
Sylvestrique tulit genti pia verba salutis
Impius, atque lupos domuit, Libycosque leones.
Subdolus at tali Serpens velatus amictu,
Solvit in has fallax ora execrantia voces;

Dormis nate? Etiamne tuos sopor opprimit artus?
Immemor, O, fidei, pecorumque oblite tuorum!
Dum cathedram, venerande, tuam, diademaque triplex
Ridet Hyperboreo gens barbara nata sub axe,
Dumque pharetrati spernunt tua jura Britanni:
Surge, age; surge piger, Latius quem Cæsar adorat,
Cui reserata patet convexi janua cœli,
Turgentes animos, et fastus frange procaces,
Sacrilegique sciant, tua quid maledictio possit,
Et quid Apostolicæ possit custodia clavis;

Et memor Hesperia disjectam ulciscere classem,
Mersaque Iberorum lato vexilla profundo,
Sanctorumque cruci tot corpora fixa probrosæ,
Thermodoontëâ nuper regnante puellâ.
At tu si tenero mavis torpescere lecto,
Crescentesque negas hosti contundere vires;
Tyrrhenum implebit numeroso milite pontum
Signaque Aventino ponet fulgentia colle:
Relliquias veterum franget, flammisque cremabit;
Sacraque calcabit pedibus tua colla profanis,
Cujus gaudebant soleis dare baisa reges.
Nec tamen hunc bellis et aperto Marte lacesses
Irritus ille labor; tu callidus utere fraude:
Quælibet hæreticis disponere retia fas est.
Jamque ad consilium extremis rex magnus ab oris
Patricios vocat, et procerum de stirpe creatos,
Grandævosque patres, trabea canisque verendos;
Hos tu membratim poteris conspergere in auras,
Atque dare in cineres, nitrati pulveris igne
Edibus injecto, qua convenere, sub imis.
Protinus ipse igitur quoscunque habet Anglia fidos
Propositi, factique, mone: quisquamne tuorum
Audebit summi non jussa facessere Papæ ?
Perculsosque metu subito, casuque stupentes,
Invadat vel Gallus atrox, vel sævus Iberus.
Sæcula sic illic tandem Mariana redibunt,
Tuque in belligeros iterum dominaberis Anglos.
Et, nequid timeas, divos divasque secundas
Accipe, quotque tuis celebrantur numina fastis.
Dixit, et adscitos ponens malefidus amictus,

[ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Fugit ad infandam, regnum illætabile, Lethen.
Jam rosea Eoas pandens Tithonia portas,
Vestit inauratas redeunti lumine terras;
Moestaque adhuc nigri deplorans funera nati,
Irrigat ambrosiis montana cacumina guttis:
Cum somnos pepulit stellatæ janitor aulæ,
Nocturnos visus, et somnia grata revolvens.
Est locus æterna septus caligine noctis,
Vasta ruinosi quondam fundamina tecti,
Nunc torvi spelunca Phoni, Prodotæque bilinquis,
Effera quos uno peperit Discordia partu.
Hic inter cæmenta jacent, præruptaque saxa,
Ossa inhumata virum, et trajecta cadavera ferro;
Hic Dolus intortis semper sedet ater ocellis,
Jurgiaque, et stimulis armata Calumnia fauces,
Et Furor, atque viæ moriendi mille videntur,
Et Timor, exsanguisque locum circumvolat Horror;
Perpetuoque leves per muta silentia Manes
Exululant, tellus et sanguine conscia stagnat.
Ipsi etiam pavidi latitant penetralibus antri

Et Phonos, et Prodotes; nulloque sequente per antrum,
Antrum horrens, scopulosum, atrum feralibus umbris,
Diffugiunt sontes, et retro lumina vortunt:

Hos pugiles Romæ per sæcula longa fideles
Evocat antistes Babylonius, atque ita fatur.

Finibus occiduis circumfusum incolit æquor
Gens exosa mihi; prudens natura negavit
Indignam penitus nostro conjungere mundo:
Illuc, sic jubeo, celeri contendite gressu,
Tartareoque leves difflentur pulvere in auras
Et rex et pariter satrapæ, scelerata propago:
Et quotquot fidei caluere cupidine veræ,
Consilii socios adhibete, operisque ministros.
Finierat; rigidi cupide paruere gemelli.

Interea longo flectens curvamir.e cœlos Despicit ætherea Dominus qui fulgurat arce, Vanaque perversæ ridet conamina turbæ, Atque sui causam populi volet ipse tucri.

Esse ferunt spatium, qua distat ab Aside terra Fertilis Europe, et spectat Mareotidas undas;

Hic turris posita est Titanidos ardua Famæ,
Erea, lata, sonans, rutilis vicinior astris

Quam superimpositum vel Athos vel Pelion Ossæ.
Mille fores aditusque patent, totidemque fenestræ,
Amplaque per tenues translucent atria muros:
Excitat hic varios plebs agglomerata susurros;
Qualiter instrepitant circum mulctralia bombis.
Agmina muscarum, aut texto per ovilia junco,
Dum Canis æstivum cœli petit ardua culmen.
Ipsa quidem summa sedet ultrix matris in arce;
Auribus innumeris cinctum caput eminet olli,
Queis sonitum exiguum trahit, atqua levissima captat
Murmura, ab extremis patuli confinibus orbis.
Nec tot, Aristoride servator inique juvenca
Isidos, immiti volvebas lumina vultu,
Lumina non unquam tacito nutantia somno,
Lumina subjectas late spectantia terras.
Istis illa solet loca luce carentia sæpe
Perlustrare, etiam radianti impervia soli:
Millenisque loquax auditaque visaque linguis
Cuilibet effundit temeraria; veraque mendax
Nunc minuit, modo confictis sermonibus auget.

Sed tamen a nostro meruisti carmine laudes,
Fama, bonum quo non aliud veracius ullum,
Nobis digna cani, nec te memorasse pigebit
Carmine tam longo; servati scilicet Angli
Officiis, vaga diva, tuis, tibi reddimus æqua.
Te Deus, æternos motu qui temperat ignes,
Fulmine præmisso alloquitur, terraque tremente:
Fama, siles? An te latet impia Papistarum
Conjurata cohors in meque meosque Britannos,
Et nova sceptrigero cædes meditata Iacobo?

Nec plura; illa statim sensit mandata Tonantis,
Et, satis ante fugax, stridentes induit alat,
Induit et variis exilia corpora plumis;
Dextra tubam gestat Temesæo ex ære sonoram.
Nec mora: jam pennis cedentes remigat auras,
Atque parum est cursu celeres prævertere nubes;
Jam ventos, jam solis equos post terga reliquit:
Et primo Angliacas, solito de more, per urbes

[ocr errors]

Ambiguas voces, incertaque murmura spargit:
Mox arguta dolos, et detestabile vulgat
Proditionis opus, nec non facta horrida dictu,
Authoresque addit sceleris, nec garrula cæcis
Insidiis loca structa silet; stupuere relatis
Et pariter juvenes, pariter tremuere puellæ,
Effoetique senes pariter; tantæque ruinæ
Sensus ad ætatem subito penetraverat omnem.
Attamen interea populi miserescit ab alto
Ethereus Pater, et crudelibus obstitit ausis
Papicolûm; capti pœnas raptantur ad acres:
At pia thura Deo, et grati solvuntur honores;
Compita læta focis genialibus omnia fumant;
Turba choros juvenilis agit: Quintoque Novembris
Nulla dies toto occurrit celebratior anno.

IN OBITUM PRÆSULIS ELIENSIS.

ANNO ETATIS 17.

1626.

ADHUC madentes rore aqualebant genæ,
Et sicca nondum lumina

Adhuc liquentis imbre turgebant salis,

Quem nuper effudi pius,

Dum mosta charo justa persolvi rogo

Wintoniensis Præsulis.

Cum centilinguis Fama, proh! semper mali
Cladisque vera nuntia,
Spargit per urbes divitis Britanniæ,
Populosque Neptuno satos,
Cessisse morti, et ferreis sororibus,
Te, generis humani decus,

Qui Rex sacrorum illa fuisti in insula
Quæ nomen Anguillæ tenet.

Tunc inquietum pectus ira protinus
Ebulliebat fervida,

« PreviousContinue »