Page images
PDF
EPUB

IN SALMASIUM.

GAUDETE scombri, et quicquid est piscium salo
Qui frigida hyeme in colitis algentes freta!
Vestrum misertus ille Salmasius Eques
Bonus, amicire nuditatem cogitat;
Chartæque largus, apparat papyrinos
Vobis cucullos, præferentes Claudii
Insignia, nomenque et decus, Salmasü
Gestetis ut per omne cetarium forum
Equitis clientes, scriniis mugentium
Cubito virorum, et capsulis, gratissimor.

XI.

GALLI ex concubitu gravidam te, Pontia, Morio Quis bene moratam, morigeramque eget?

APOLOGUS DE RUSTICO ET HERO.

1673.

Rusticus ex malo sapidissima poma quotannis

Legit, et urbano lecta dedit Domino: Hinc incredibili fructus dulcedine captus,

Malum ipsam in proprias transtulit areolas. Hactenus illa ferax, sed longo debilis ævo,

Mota solo assueto, protinus aret iners. Quod tandem ut patuit Domino, spe lusus inani,

Damnavit celeres in sua damna manus; Atque ait, Heu quanto satius fuit illa Coloni,

Parva licet, grato dona tulisse animo! Possem ego avaritiam frænare, gulamque voracem

Nunc periere mihi et fætus, et ipse parens.

AD CHRISTINAM SUECORUM REGINAM, NOMINE

CROMWELLI.

BELLIPOTENS virgo, septem regina trionum,

Christina, Arctoi lucida stella poli!
Cernis, quas merui dura sub casside rugas,

Utque senex armis impiger ora tero;
Invia fatorum dum per vestigia nitor,

Exequor et populi fortia jussa manu.
Ast tibi submittit frontem reverentior umbra

Nec sunt hi vultus regibus usque truces

SYLVARUM LIBER

IN OBITUM PROCANCELLARII, MEDICL.

ANNO ÆTATIS 17.

1626.

1

PARERE fati discite legibus,
Manusque Parcæ jam date supplices,
Qui pendulum telluris orbem

Täpeti colitis nepotes.
Vos si relicto mors vaga-Tænaro
Semel vocârit flebilis, heu, moræ
Tentantur incassum, dolique;

Per tenebras Stygis ire certum este
Si destinatam pellere dextera
Mortem valeret, non ferus Hercules,
Nessi venenatus cruore,

Æmathiâ jacuisset Oetâ :
Nec fraude turpi Palladis invidæ
Vidisset occisum Ilion Hectora, aut
Quem larva Pelidis peremit

Ense Ilocro, Jove lacrymante.
Si triste fatum verba Hecatëia
Fugare possint, Telegoni parens
Vixisset infamis, potentique

Ægiali soror usa virgå.
Numenque trinum fallere si queant
Artes medentûm, ignotaque gramina,
Non gnarus herbarum Machaon

Eurypyli cecidisset hasta :
Læsisset et nec te, Philyreie,
Sagitta Echidnæ perlita sanguine;
Nec tela te fulmenque avitum,

Cæse puer genitricis alvo.

Tuque, O alumno major Apolline,
Gentis togatæ cui regimen datum,
Frondosa quem nunc Cirrha luget,

Et mediis Helicon in undis ;
Jam præfuisses Palladio gregi
Lætus, superstes, nec sine gloria ;
Nec puppe lustrasses Charontis

Horribiles barathri recessus.
At fila rapit Persephone tua,
Irata, cum te viderit artibus,
Succoque pollenti, tot artris

Faucibus eripuisse mortis.
Colende Præses, membra precor tua
Molli quiescant cespite, et ex tuo
Crescant rosæ calthæque busto,

Purpureoque hyacinthus ore.
Sit mite de te judicium Æaci,
Subrideatque Ætnwa Proserpinas
Interque felices perennis

Elysio spatiere campo.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]

Jam pius extrema veniens Täcobus ab arcto,
Teucrigenas populos, lateque patentia regna
Albionum tenuit; jamque, inviolabile fædus,
Sceptra Caledoniis conjunxerat Anglica Scotis:
Pacificusque novo, felix divesque, sedebat
In solio, occultique doli securus et hostis:
Cum ferus ignifluo regnans Acheronte tyrannus,
Eumenidum pater, æthereo vagus exul Olympo,
Forte per immensum terrarum erraverat orbem,
Dinumerans sceleris socios, vernasque fideles,
Participes regni post funera mæsta futuros.

Hic tempestates medio ciet aëre diras,
Illic unanimes odium struit inter amicos,
Armat et invictas in mutua viscera gentes;
Regnaque olivifera vertit florentia pace:
Et quoscunque videt puræ virtutis amantes,
Hos cupit adjicere imperio, fraudumque magister
Tentat inaccessum sceleri corrumpere pectus;
Insidiasque locat tacitas, cassesque latentes
Tendit, ut incautos rapiat; ceu Caspia tigris
Insequitur trepidam deserta per avia prædam
Nocte sub illuni, et somno nictantibus astris :
Talibus infestat populos Summanus et urbes,
Cinctus cæruleæ fumanti turbine flammæ.
Jamque fluentisonis albentia rupibus arva
Apparent, et terra Deo dilecta marino,
Cui nomen dederat quondam Neptunia proles;
Amphitryoniaden qui non dubitavit atrocem,
Æquore tranato, furiali poscere bello,
Ante expugnatæ crudelia sæcula Trojæ.

At simul hanc, opibusque et festa pace beatam,
Aspicit, et pingues donis Cerealibus agros,
Quodque magis doluit, venerantem numina veri
Sancta Dei populum, tandem suspiria rupit
Tartareos ignes et luridum olentia sulphur;
Qualia Trinacria trux ab Jove clausus in Ætna
Eflat tabifico monstrosus ob ore Tiphæus.
Ignescunt oculi, stridetque adamantinus ordo
Dentis, ut armorum fragor, ictaque cuspide cuspis,
Atque pererrato solum hoc lacrymabile mundo
Inveni, dixit, gens hæc mihi sola rebellis,
Contemtrixque jogi, nostraque potentior arte.
Illa tamen, mea si quicquam tentamina possunt,
Non feret hoc impune diu, non ibit inulta.
Hactenus ; et piceis liquido natat aëre pennis :
Qua volat, adversi præcursant agmine venti,
Densantur nubes, et crebra tonitrua fulgent.

Jamque pruinosas velox superaverat Alpes, Et tenet Ausoniæ fines: a parte sinistra Nimbifer Appenninus erat, priscique Sabini, Dextra veneficiis infamis Hetruria, nec non

« PreviousContinue »