Page images
PDF
EPUB

L

IN PRODITIONEM BOMBARDICAM. Oum simul in regem nuper satrapasque Britannos

Ausus es infandum, perfide Fauxe, nefas, Fallor? An et mitis voluisti ex parte videri,

Et pensare mala cum pietate scelus? Scilicet hos alti missurus ad atria cæli,

Sulphureo curru, flammivolisque rotis: Qualiter ille, feris caput inviolabile Parcis, Liquit lördanios turbine raptus agros.

.

IN EANDEM.

SICCINE tentasti cælo donasse läcobum,

Quæ septemgemino Bellua monte lates ?
Ni meliora tuum poterit dare munera numen,

Parce, precor, donis insidiosa tuis.
Dle quidem sine te consortia serus adivit

Astra, nec inferni pulveris usus ope.
Sic potius fædos in coelum pelle cucullos,

Et quot habet brutos Roma profana Deos : Namque hac aut alia nisi quemque adjuveris arte,

Crede mihi, coeli vix bene scandet iter.

IN EANDEM.

PURGATOREM animæ derisit läcobus ignem,

Et sine quo superum non adennda domus. Frenduit hoc trina monstrum Latiale corona,

Movit et horrificum cornua dena minax

Et nec inultus, ait, temnes mea sacra, Britanne :

Supplicium spreta relligione dabis.
Et si stelligeras unquam penetraveris arces,

Non nisi per flammas triste patebit iter.
O quam funesto cecinisti proxima vero,

Verbaque ponderibus vix caritura suis!
Nam prope Tartareo sublime rotatus ab igni,

Ibat ad æthereas, unbra perusta, playits.

IV.

IN EANDEM.

[ocr errors]

QUEM modo Roma suis devoverat impia diris,

Et styge damnarat, Tænarioque sinu;
Hunc, vice mutata, jam tollere gestit ad astra

Et cupit ad superos evehere usque Deos.

V.

IN INVENTOREM BOMBARDÆ.

IAPETIONIDEM laudavit cæca vetustas,

Qui tulit ætheream solis ab axe facem;
At mihi majur erit, qui lurida creditur arma,

Et trifidum fulmen surripuisse Jovi.

1

VI.

AD LEONORAM ROMÆ CANENTEM.

ANGELUS unicuique suus, sic credite gentes,

Obtigit æthereis ales ab ordinibus.
Quid mirum, Leonora, tibi si gloria major?

Nam tua præsentem vox sonat ipsa Deum.
Aut Deus, aut vacui certe mens tertia cæli

Per tua secreto guttura serpit agens;
Serpit agens, facilisque docet mortalia corda

Sensim immortali assuescere posse sono.
Quod si cuncta quidem Deus est, per cunctaque fusus,

In te una loquitur, cætera mutus habet.

VII.

AD EANDEM.

ALTERA Torquatum cepit Leonora poetam,

Cujus ab insano cessit amore furens. Ah miser ille tuo quanto felicius ævo

Perditus, et propter te, Leonora, fcret! Et te Pieria sensisset voce canentem

Aurea maternæ fila movere lyræ:
Quamvis Dircæo torsisset lumina Pentheo

Sævior, aut totus desipuisset iners,
Tu tamen errantes cæca vertigine sensus

Voce eadem poteras composuisse tua;
Et poteras, ægro spirans sub corde, quietem

Flexanimo cantu restituisse sibi.

VIII.

AD EANDEM.

CREDULA quid liquidam Sirena, Neapoli, jactas,

Claraque Parthenopes fana Achelöiados;
Littoreamque tua defunctam Naida ripa,

Corpora Chalcidico sacra dedisse rogo?
Illa quidem vivitquc, et amona Tibridis unda

Mutavit rauci murmura Pausilipi.
Illic Romulidum studiis ornata secundis,

Atque homines cantu detinet atque Deos.

[ocr errors]

IX.

1

IN SALMASII HUNDREDAM.

Quis expedivit Salmasio suam Hundredam,
Picamque docuit verba nostra conari ?
Magister artis venter, et Jacobei
Centum exulantis viscera marsupii regis.
Quod si dolosi spes refulserit nummi,
Ipse, Antichristi qui modo primatum Papæ
Minatus uno est dissipare sufflatu,
Cantabit ultro Cardinalitium melos.

[graphic]

JERINI'S HOUSE. - p. 550. MILTON MEETING LEONORA BARONI AT CARDINAL BA'

« PreviousContinue »