Page images
PDF
EPUB

Haud aliter vates terræ Thesbitidis olim

Pressit inassueto devia tesqua pede, Desertasque Arabum salebras dum regis Achabi

Effugit, atque tuas, Sidoni dira, manus : Talis et horrisono laceratus membra flagello,

Paulus ab Æmathia pellitur urbe Cilix. Piscosaque ipsum Gergessæ civis Iesum

Finibus ingratus jussit abire suis.
At tu sume animos, nec spes cadat anxia curis,

Nec tua concutiat decolor ossa metus.
Sis etenim quamvis fulgentibus obsitus armis,

Intententque tibi millia tela necem,
At nullis vel inerme latus violabitur armis,

Deque tuo cuspis nulla cruore bibet.
Namque eris ipse Dei radiante sub ægide tutus,

Ille tibi custos, et pugil ille tibi;
Ille Sionææ qui tot sub mænibus arcis

Assyrios fudit nocte silente viros;
Inque fugam vertit quos in Samaritadas oras

Misit ab antiquis prisca Damascus agris,
Terruit et densas pavido cum rege cohortes,

Aere dum vacuo buccina clara sonat, Cornea pulvereum dum verberat ungula campum,

Currus arenosam dum quatit actus humum, Auditurque hinnitus equorum ad bella ruentum,

Et strepitus ferri, murmuraque alta virum. Et tu (quod superest miseris) sperare memento,

Et tua magnanimo pectore vince mala ; Nec dubites quandoque frui melioribus annis,

Atque iterum patrios posse videre lares.

ELEG. V. ANNO ÆTATI8 20.

IN ADVENTUM VERIS.

In se perpetuo Tempus revolubile gyro

Jam rovocat Zephyros, vere tepente, novos ; Induiturque brevem Tellus reparata juventam,

Jamque soluta gelu dulce virescit humus.

[ocr errors]

Fallor P an et nobis redeunt in carmina vires,

Ingeniumque mihi munere veris adest?
Munere veris adest, iterumque vigescit ab illo,

(Quis putet?) atque aliquod jam sibi poscit opus. Castalis ante oculos, bifidumque cacumen oberrat,

Et mihi Pyrenen somnia nocte ferunt;
Concitaque arcano fervent mihi pectora motu,

Et furor, et sonitus me sacer intus agit.
Delius ipse venit, video Penëide lauro

Implicitos crines, Delius ipse venit.
Jam mihi mens liquidi raptatur in ardua cæli,

Perque vagas nubes corpore liber eo;
Perque umbras, perque antra feror penetralia vatum,

Et mihi fana patent interiora Deum;
Intuiturque animus toto quid agatur Olympo,

Nec fugiunt oculos Tartara cæca meos.
Quid tam grande sonat distento spiritus ore ?

Quid parit hæc rabies, quid sacer iste furor p
Ver mihi, quod dedit ingenium, cantabitur illo;

Profuerint isto reddita dona modo.
Jam, Philomela, tuos, foliis adoperta novellis,

Instituis modulos, dum silet omne nemus:
Urbe ego, tu sylva, simul incipiamus utrique,

Et simul adventum veris uterque canat..
Veris io rediere vices, celebremus honores

Veris, et hoc subeat Musa perennis opus.
Jam sol Æthiopas fugiens Tithoniaque arva,

Flectit ad Arctoas aurea lora plagas.
Est breve noctis iter, brevis est mora noctis opacæ,

Horrida cum tenebris exulat illa snis.
Jamque Lycaonius plaustrum cæleste Bootes

Non longa sequitur fessus ut ante via;
Nunc etiam solitas circum Jovis atria toto

Excubias agitant sidera rara polo :
Nam dolus, et cædes, et vis cum nocte recessit

Neve Giganteum Di timuere scelus.
Forte aliquis scopuli recubans in vertice pastor,

Roscida cum primo sole rubescit humus,
Hac, ait, hac certe caruisti nocte puella,

Phoebe, tua, celeres quæ retineret equos.

Læta suas repetit sylvas, pharetramque resumit

Cynthia, luciferas ut videt alta rotas;
Et tenues ponens radios, gaudere videtur

Officium fieri tam breve fratris ope.
Desere, Phæbus ait, thalamos, Aurora, seniles,

Quid juvat eff@to procubuisse toro ?
Te manet Æolides viridi venator in herba:

Surge, tuos ignes altus Hymettus habet.
Flava verecundo dea crimen in ore fatetur,

Et matutinos ocius urget equos.
Exuit invisam Tellus rediviva senectam,

Et cupit amplexus, Phæbe, subire tuos;
Et cupit, et digna est. Quid enim formosius illa,

Pandit ut omniferos luxuriosa sinus,
Atque Arabum spirat messes, et ab ore venusto

Mitia cum Paphiis fundit amoma rosis?
Ecce coronatur sacro frons ardua luco,

Cingit ut Idæam pinea turris Opim; Et vario madidos intexit flore capillos,

Floribus et visa est posse placere suis.
Floribus effusos ut erat redimita capillos,

Tænario placuit diva Sicana Deo.
Aspice, Phæbe, tibi faciles hortantur amores,

Mellitasque movent flamina verna preces :
Cinnamea Zephyrus leve plaudit odorifer alan

Blanditiasque tibi ferre videntur aves.
Nec sine dote tuos tumeraria quærit amores

Terra, nec optatos poscit egena toros;
Alma salutiferum medicos tibi gramen in usus

Præbet, et hinc titulos adjuvat ipsa tuos:
Quod si te pretium, si te fulgentia tangunt

Munera, (muneribus sæpe coemptus amor) Jlla tibi ostentat

quascunque

sub

æqu pre vasto,
Et superinjectis montibus abdit opes.
Ah quoties, cum tu clivoso fessus Olympo

In vespertinas præcipitaris aquas,
Cur te, inquit, cursu languentem, Phæbe, diurno

Hesperiis recipit cærula mater aquis P
Quid tibi cum Tethy ? Quid cum Tartesside lymphal

Dia quid immundo perluis ora salo?

Frigora, Phæbe, mea melius captabis in ombra,

Huc ades, ardentes imbue rore cumas. Mollior egelida veriet tibi somnus in herba;

Huc ades, et gremio lumina pone meo. Quaque jaces, circum mulcebit lene susurrans

Aura me humentes corpora fusa rosas:
Nec me (crede mihi) terrent Semelëia fata,

Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu, Phæbe, tuo sapientius uteris igni:

Huc ades, et gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lasciva suos suspirat amores;

Matris in exemplum cætera turba ruunt: Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,

Languentesque fovet solis ab igne faces. Insonuere novis lethalia cornua nervis,

Triste micant ferro tela corusca novo.
Jamque vel invictam tentat superasse Dianam,

Quæque sedet sacro Vesta pudica foco.
Ipsa senescentem reparat Venus annua formam,

Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,

Littus, io Hymen, et cava saxa sonant. Cultior ille venit, tunicaque decentior apta,

Puniceum redolet vestis odora crocum. Egrediturque frequens, ad amoni gaudia veris,

Virgineos auro cincta puella sinus : Votum est cuique suum, votum est tamen omnibus unum,

Ut sibi, quem cupiat, det Cytherea virum. Nunc quoque septena modulatur arundine pastor,

Et sua, quæ jungat, carmina Phyllis habet. Navita nocturno placat sua sidera canta,

Delphinasque leves ad vada summa vocate
Jupiter ipse alto cum conjuge ludit Olympo,

Convocat et famulos ad sua festa Deos.
Nunc etiam Satyri, cum sera crepuscula surgunt,

Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvanusque sua cyparissi fronde revinctus,

Semicaperque Deus, semideusqne caper. Quæque sub arboribus Dryades latuere vetustis,

Per juga, per solos expatiantur agros.

Per sata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix sibi tuta Ceres ;
Atque aliquam cupidus prædatur (reada Fannar

Consulit in trepidos dum sibi nympha pedes;
Jamque latet, latitansque cupit male tecta videri,

Et fugit, et fugiens pervelit ipsa capi.
Dii quoque non dubitant cælo præponere sylvas,

Et sua quisque sibi numina lucus habet.
Et sua quisque diu sibi numina lacus habeto,

Nec vos arborea dii precor ite domo
Te referant miseris te, Jupiter, aurea terris

Sæcla : quid ad nimbos aspera tela redis ?
Tu saltem lente rapidos age, Phæbe, jugales,

Qua potes, et sensim tempora veris eant;
Brumaque productas tarde ferat hispida noctes,

Ingruat et nostro serior umbra polo.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

ELEG. VL

AD CAROLUM DEODATUM RURI COMMORANTEM,

Qui cum Idibus Decemb. scripsisset, et sua carmina excusari postulasset si solito minus essent bona, quod inter lautitias, quibus erat ab amicis exceptus, baud satis felicem operam Musis dare se posse affirmabat, hoc habuit responsum.

Mitto tibi sanam non pleno ventre salutem,

Qua tu distento forte carere potes.
At tua quid nostram prolectat Musa camænam,

Nec sinit optatas posse sequi tenebras ?
Carmine scire velis quam te redamemque colamque,

Crede mihi vix hoc carmine scire queas.
Nam neque noster amor modulis includitur arctis,

Nec venit ad claudos integer ipse pedes.
Quam bene solennes epulas, hilaremque Decembrem,

Festaque cælifugam quæ coluere Deum,
Deliciasque refers, hiberni gaudia ruris,

Haustaque per lepidos Gallica mnsta focos!

« PreviousContinue »