Page images
PDF
EPUB

O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,

Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis

Arte Coronides, sæpe rogante dea :
Tu si jussus erits acies accire togatas,

Et celer a Phelo nuntius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula

Alipes, ætherea missus ab arce Patris :
Talis et Eury bates ante ora furentis Achillei

Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,

Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,

Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,

Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,

Personet et totis nænia mæsta scholis.

[blocks in formation]

Mestus eram, et tacitus nuilo comitante sedebam,

Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turret,

Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros,

Nec metuit satrapum sternere falce greges.
Tunc memini clarique ducis, fratrisque verendi

Intempestivis ossa cremata rogis :
Et memini Heroum quos vidit ad æthera raptos

Flevit et amissos Belgia tota duces:

At te præcipue luxi, dignissime Præsul,

Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar:

“ Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras,

Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afdata tuo marcescant lilia tabo,

Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa; Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus

Miretur lapsus praetereuntis aqua?
Et tibi succumbit, liquido quæ plurima cælo

Evehitur pennis, quamlibet angur avis,
Et quæ mille nigris errant animalia sylvis,

Et quot alunt mutum Proteos antra pecus Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas,

Quid juvat humana tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas,

Semideamque animam sede fugasse sua?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo,

Roscidus occidnis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum

Phæbus, ab Eoö littore mensus iter : Ntc mora, membra cavo posui refovenda cubili,

Condiderant oculos noxque soporque meos ; Cum mihi visus eram lato spatiarier agro:

Heu! nequit ingenium visa referre meum. Illic punicea radiabant omnia luce,

Ut matutino cum juga sole rubent.
Ac veluti cum pandit opes Thaumantia proles,

Vestitu nituit multicolore solum:
Non dea tam variis ornavit floribus hortos

Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos

Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni,

Aura sub innumeris humida nata rosis. Talis in extremis terræ Gangetidis oris

Luciferi regis fingitur esse domus. Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras,

Et pellucentes miror ubique locos,

Ecce mihi subito Præsul Wintonius astaty

Sidereum nitido fulsit in ore jubar;
Vestis ad auratos defluxit candida talos,

Infula divinam cinxerat alba caput.
Dumque senex tali incedit venerandus amicta,

Intremuit læto florea terra sono.
Agmina gemmatis plaudunt cælestia pennis,

Pura triumphali personat æthra tuba.
Quisque novum amplexu comitem cantuque salutaty

Hosque aliquis placido misit ab ore sonos :
“ Nate veni, et patrii felix cape gaudia regni,

Semper abhinc duro, nate, labore vaca.”
Dixit, et aligeræ tetigerunt nablia turmæ;

At mihi cum tenebris aurea pulsa quies.
Flebam turbatos Cephaleia pellice somn08:
Talia contingant somnia sæpe

mihi.

ELEG. IV. ANNO ÆTATIS 18.

Ad Thomam Junium præceptorom suum, apud mercatores Anglicos Hamburge

agentes, Pastoris munere fungentem.

CURRE

per

immensum subito, mea litera, pontum :
I, pete Teutonicos læve per æquor agros:
Segnes rampe moras, et nil, precor, obstet eunti,

Et festinantis nil remoremr iter.
Ipse ego Sicanio frænantem carcere ventos

Æolon, et virides soillicitabo Deos,
Cæruleamque suis comitatam Dorida Nymphis,

Ut tibi dent placidam per sua regna viam.
At tu, si poteris, celeres tibi sume jugales,

Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri;
Aut queis Triptolemus Scythicas devenit in oras,

Gratas Eleusina missus ab urbe puer.
Atque ubi Germanas flavere videbis arenas,

Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum,
Dicitur occiso quæ ducere nomen ab Hama,

Cimbrica quem fertur clava dedisse neci;

Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore

Præsul, Christicolas pascere doctus oves ;
Ille quidem est animæ plusquam pars altera nostra,

Dimidio vitæ vivere cogor ego.
Hei mihi quot pelagi, quot montes interjecti,

Me faciunt alia parte carere mei !
Charior ille mihi, quam tu, doctissime Graium,

Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat;
Quamque Stagyrites generoso magnus alumno,

Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreïus heros

Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus

Lustrabam, et bifidi sacra vireta jogi;
Pieriosque hausi latices; Clioque favente,

Castalio sparsi læta ter ora mero.
Flammeus at signum ter viderat arietis Æthon,

Induxitque auro lanea terga novo;
Bisque novo terram sparsisti, Chlori, senilem

Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes :
Necdum ejus licuit mihi lumina pascere vultu,

Aut linguæ dulces aure bibisse sonos.
Vade igitur, cursuque Eurum præverte sonorum,

Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides.
Invenies dulci cum conjuge forte sedentem,

Mulcentem gremio pignora chara suo.
Forsitan aut veterum prælarga volumina patrum

Versantem, aut veri biblia sacra Dei:
Cælestive animas saturantem rore tenellas;

Grande salutiferæ religionis opus.
Utqne solet, multam sit dicere cura salutem,

Dicere quam decuit, si modo adesset, herum.
Hæc quoque, paulum oculos in humum defixa modestos

Verba verecundo sis memor ore loqui: Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis,

Mittit ab Angliaco littore fida manus.
Accipe sinceram, quamvis sit sera, salutem;

Fiat et hoc ipso gratior illa tibi.
Bera quidem, sed vera fuit, quam casta recepit

Icaris a lento Penelopeia viro.

Ast ego quid volui manifestum tollere crimen

Ipse quod ex omni parte levare nequit?
Arguitur tardus merito, noxamque fatetur,

Et pudet officium deseruisse suum.
Tu modo da veniam fasso, veniamque roganti,

Crimina diminui, quæ patuere, solent.
Non ferus in pavidos rictus diducit hiantes,

Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiteri crudelia pectora Thracis

Supplicis ad mcestas delicuere preces : Extensæque manus avertunt fulminis ictus,

Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi,

Neve moras ultra ducere passus Amor;
Nam vaga Fama refert, heu nuntia rera malorum

In tibi finitimis bella tumere locis,
Teque tuamque urbem truculento milite cingi,

Et jam Saxonicos arma parasse duces.
Te circum late campos populatur Enyo,

Et sata carne virum jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem,

Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva,

Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo

Creditur ad superas justa volasse domos.
Te tamen interea belli circumsonat horror,

Vivis et ignoto solus inopsque solo;
Et, tibi quam patrii non exhibuere penates,

Sede peregrina quæris egenus opem
Patria dura parens, et saxis sævior albis

Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuous exponere foetus,

Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis

Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus; Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique,

Quæ via post cineres ducat ad astra, docent P Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris

Æternaque animæ digna perire fame!

« PreviousContinue »