O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo, Dignus in Æsonios vivere posse dies, Arte Coronides, sæpe rogante dea : Et celer a Phelo nuntius ire tuo, Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula Alipes, ætherea missus ab arce Patris : Rettulit Atridæ jussa severa ducis. Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis, Turba quidem est telis ista petenda tuis. Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge, Et madeant lachrymis nigra feretra tuis. Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes, Personet et totis nænia mæsta scholis. Mestus eram, et tacitus nuilo comitante sedebam, Hærebantque animo tristia plura meo, Protinus en subiit funestæ cladis imago, Fecit in Angliaco quam Libitina solo; Dum procerum ingressa est splendentes marmore turret, Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum sternere falce greges. Intempestivis ossa cremata rogis : Flevit et amissos Belgia tota duces: At te præcipue luxi, dignissime Præsul, Wintoniæque olim gloria magna tuæ; Delicui fletu, et tristi sic ore querebar: “ Mors fera, Tartareo diva secunda Jovi, Nonne satis quod sylva tuas persentiat iras, Et quod in herbosos jus tibi detur agros, Quodque afdata tuo marcescant lilia tabo, Et crocus, et pulchræ Cypridi sacra rosa; Nec sinis, ut semper fluvio contermina quercus Miretur lapsus praetereuntis aqua? Evehitur pennis, quamlibet angur avis, Et quot alunt mutum Proteos antra pecus Invida, tanta tibi cum sit concessa potestas, Quid juvat humana tingere cæde manus ? Nobileque in pectus certas acuisse sagittas, Semideamque animam sede fugasse sua?" Talia dum lacrymans alto sub pectore volvo, Roscidus occidnis Hesperus exit aquis, Et Tartessiaco submerserat æquore currum Phæbus, ab Eoö littore mensus iter : Ntc mora, membra cavo posui refovenda cubili, Condiderant oculos noxque soporque meos ; Cum mihi visus eram lato spatiarier agro: Heu! nequit ingenium visa referre meum. Illic punicea radiabant omnia luce, Ut matutino cum juga sole rubent. Vestitu nituit multicolore solum: Alcinoi, Zephyro Chloris amata levi. Flumina vernantes lambunt argentea campos Ditior Hesperio flavet arena Tago. Serpit odoriferas per opes levis aura Favoni, Aura sub innumeris humida nata rosis. Talis in extremis terræ Gangetidis oris Luciferi regis fingitur esse domus. Ipse racemiferis dum densas vitibus umbras, Et pellucentes miror ubique locos, Ecce mihi subito Præsul Wintonius astaty Sidereum nitido fulsit in ore jubar; Infula divinam cinxerat alba caput. Intremuit læto florea terra sono. Pura triumphali personat æthra tuba. Hosque aliquis placido misit ab ore sonos : Semper abhinc duro, nate, labore vaca.” At mihi cum tenebris aurea pulsa quies. mihi. ELEG. IV. ANNO ÆTATIS 18. Ad Thomam Junium præceptorom suum, apud mercatores Anglicos Hamburge agentes, Pastoris munere fungentem. CURRE per immensum subito, mea litera, pontum : Et festinantis nil remoremr iter. Æolon, et virides soillicitabo Deos, Ut tibi dent placidam per sua regna viam. Vecta quibus Colchis fugit ab ore viri; Gratas Eleusina missus ab urbe puer. Ditis ad Hamburgæ monia flecte gradum, Cimbrica quem fertur clava dedisse neci; Vivit ibi antiquæ clarus pietatis honore Præsul, Christicolas pascere doctus oves ; Dimidio vitæ vivere cogor ego. Me faciunt alia parte carere mei ! Cliniadi, pronepos qui Telamonis erat; Quem peperit Lybico Chaonis alma Jovi. Qualis Amyntorides, qualis Philyreïus heros Myrmidonum regi, talis et ille mihi. Primus ego Aonios illo, præeunte, recessus Lustrabam, et bifidi sacra vireta jogi; Castalio sparsi læta ter ora mero. Induxitque auro lanea terga novo; Gramine, bisque tuas abstulit Auster opes : Aut linguæ dulces aure bibisse sonos. Quam sit opus monitis, res docet ipsa, vides. Mulcentem gremio pignora chara suo. Versantem, aut veri biblia sacra Dei: Grande salutiferæ religionis opus. Dicere quam decuit, si modo adesset, herum. Verba verecundo sis memor ore loqui: Hæc tibi, si teneris vacat inter prælia Musis, Mittit ab Angliaco littore fida manus. Fiat et hoc ipso gratior illa tibi. Icaris a lento Penelopeia viro. Ast ego quid volui manifestum tollere crimen Ipse quod ex omni parte levare nequit? Et pudet officium deseruisse suum. Crimina diminui, quæ patuere, solent. Vulnifico pronos nec rapit ungue leo. Sæpe sarissiteri crudelia pectora Thracis Supplicis ad mcestas delicuere preces : Extensæque manus avertunt fulminis ictus, Placat et iratos hostia parva Deos. Jamque diu scripsisse tibi fuit impetus illi, Neve moras ultra ducere passus Amor; In tibi finitimis bella tumere locis, Et jam Saxonicos arma parasse duces. Et sata carne virum jam cruor arva rigat; Germanisque suum concessit Thracia Martem, Illuc Odrysios Mars pater egit equos ; Perpetuoque comans jam deflorescit oliva, Fugit et ærisonam Diva perosa tubam, Fugit io terris, et jam non ultima virgo Creditur ad superas justa volasse domos. Vivis et ignoto solus inopsque solo; Sede peregrina quæris egenus opem Spumea quæ pulsat littoris unda tui, Siccine te decet innocuous exponere foetus, Siccine in externam ferrea cogis humum, Et sinis ut terris quærant alimenta remotis Quos tibi prospiciens miserat ipse Deus; Et qui læta ferunt de cælo nuntia, quique, Quæ via post cineres ducat ad astra, docent P Digna quidem Stygiis quæ vivas clausa tenebris Æternaque animæ digna perire fame! |