Page images
PDF
EPUB

Scorron di troppo ingiuriosi a i danni;
Che s' opre degne di Poema e storia
Furon gia, l'hai presenti alla memoria.
Dammi tua dolce Cetra
Se vuoi ch' io dica del tuo dolce canto,
Ch' inalzandoti all' Etra
Di farti huomo celeste ottiene il vanto,
Il Tamigi il dirà che gli è concesso
Per te suo cigno pareggiar Permesso.
Io che in riva del Arno
Tento spiegar tuo merto alto, e preclaro,
So che fativo indarno,
E ad ammirar, non a lodarlo imparo;
Freno dunque la lingua, e ascolto il core
Che ti prende a losar con lo stupore.
Del sig. Antonio FRANCINI,

Gentilhuomo Fiorentino,

Joanni Miltoni Londinensł.

Juveni patria, virtutibus eximio, VIRO qui multa peregrinatione, studio cuncta orbis terrarum loca perspexit, ut novus Ulysses omnia ubique ab omnibus apprehenderet:

Polyglotto, in cujus ore linguæ jam deperditæ sic reviviscunt, ut idiomata omnia sint in ejus laudibus infacunda ; et jure ea percallet ut admirationes et plausus populorum ab propria sapientia excitatos intelligat:

Illi, cujus animi dotes corporisque sensus ad admirationem com. movent, et per ipsam motum cuique auferunt; cujus opera ad plausus hortantur, sed venustato rocem laudatoribus adimunt:

Cui in memoria totus orbis; in intellectu sapientia; in voluntate ardor gloriæ; in ore eloquentia; harmonicos coelestium sphærarını sonitus astronomia duce audienti; characteres mirabilium natura per quos Dei magnitudo describitur, magistra philosophia legenti ; antiquitatum latebras, vetustatis excidia, eruditionis ambages, comite assidua autorum lectione,

Exquirenti, restauranti, percurrent :
At cur nitor in arduum /

Illi in cujus virtutibus evulgandis ora Famæ non sufficiant, neo hominum stupor in laudandis satis est, reverentiæ et amoris ergo hoc ejus meritis debitum admirationis tributum offert CaroLUS Datus, Patricius Florentinus,

Tanto bomini servus, tantæ virtutis amator.

MM

ELEGIARUM LIBER

ELEG. I. AD CAROLUM DEODATUM.

1627.

TANDEM, chare, tuæ mihi pervenere tabelle

Pertulit et voces nuncia charta tuas; Pertulit, occidua Devæ Cestrensis ab ora

Vergivium prono qua petit amne salum. Multum, crede, juvat terras aluisse remotas

Pectus amans nostri, tamque fidele caput,
Quodque mihi lepidum tellus longinqua sodalem

Debet, at unde brevi reddere jussa velit.
Me tenet urbs reflua quam Thamesis alluit unda,

Meque, nec invitum, patria dulcis habet.
Jam nec arundiferum mihi cura revisere Camum,

Nec dudum vetiti me laris angit amor:
Nuda nec arva placent, umbrasque negantia molles;

Quam male Phæbicolis convenit ille locus! Nec duri libet usque minas perferre Magistri,

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,

Et vacuum curis otia grata sequi,
Non ego vel profugi nomen sortemve recuso,

Lætus et exilii conditione fruor.
O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano Aebilis exul

agro;
Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,

Neve foret victo laus tibi prima, Maro. Tempora nam licet hic placidis dare libera Musia,

Et totum rapiunt me, mea vita, libri. Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos. Eou catus auditur senior, seu prodigus hæres,

Seu procus, aut posita casside miles adest, Sive decennali fæcundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti,

Et nasum rigidi fallit ubique patris; Sæpe novos illic virgo mirata calores

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amato Sive cruentatum furiosa Tragedia sceptrum

Quassat, et effusis crinibus ora rotat;
Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,

Interdum et lacrymis dulcis amator inest;
Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit; Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens : Seu mæret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

Aut luit incestos aula Creontis avos.
Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus,

Irrita nec nobis tempora veris eunt.
Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties dignæ stupui miracula formæ,

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant

Quæque fluit puro nectare tincta via ; Et decus eximium frontis, tremulosque capillos,

Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet

Purpura, et ipse tui foris, Adoni, rubor! Cedite landatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem: Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danaæ fasces submittite Nymphæ,

Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus : Ner Pompeianas Tarpeža Musa columnas

Jactet, et Ausonüs plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis,

Extera sat tibi sit fæmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis,

Turrigerum late conspicier.da caput, Tu nimium felix intra tua monia claudis

Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot cælo scintillant astra sereno,

Endymionew turba ministra deæ, Quot tibi, conspicuæ formaque auroque, puellæ

Per medias radiant turba videnda vias. Creditur huc geminis venisse invecta columbis

Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles,

Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

Mônia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes

Atria, divini Molyos usus ope.
Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,

Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,

Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ÆTATIS 17.

(Written during Milton's first stay at Cambridge.)

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

1626.

Te, qui conspicuus baculo fulgente solebas

Palladium toties ore ciere gregem,
Ultima præconum præconem te quoque sæva

Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plamis

Eub quibus accipimus delituisse joven.

« PreviousContinue »