Page images
PDF
EPUB

64

Mt. 22. 21.
Ps. 100. 1.

Mt. 8. 24.

(Distinctio secunda.)

VICTORIA carnis est adversus (racionem), quod que Dei sunt minus appetit homo, que mundi maxime. Racio vero cum tenetur, anime triumphus est, reddit que Cesaris Cesari, que Dei Deo. Duo premisi Dei misericordiam et iudicium continencia, que non solum non delectant, sed tediosa sunt, et expectantur 5 sicut expetuntur fabule poetarum, uel earum simie. Differantur tamen, si non auferantur, et que scimus aut credimus miracula premittamus.

De Gregorio monacho Gloucestrie. ii.

Gregorium Gloucestrie monachum uidi, uirum iam senem, 10 et cum sit ipsa senectus infirmitas, multis afflictum aliis egritudinibus calculosus erat et fistulosus tibiis et cruribus, semper tamen et assidue iocundus, et cum non cessasset ualitudinis infestacio, non cessabat a psalmis. Si quando post longos labores sompnus irrepsit dulcior, illa se dicebat hora derelictum 15 a Domino aut obliuioni deditum; et cum grauius urgebatur, grates uberius effundebat Altissimo, quasi cum beato diceret Augustino, hic ure, hic puni, et ne in furore tuo arguas me.' Suis me comendaueram oracionibus cum primo transfretaui, et cum inualuisset tempestas ut pene nauis operiretur fluctibus, 20 in aliorum desperacione certissima de illius presumpsi meritis cui me commendaueram, eaque deuocione qua periture nauis

3 que dei: MS. dei que.

periclitantes assolent Deum deprecatus sum, quatinus sua misericordia et illius boni Gregorii meritis nos a fluctibus indempnes eriperet, et in medio procelle conquieui modicum, et ecce uidi dominum Gregorium per singulos nautas inceden5 tem, animantem eos et docentem, et singula corrigebat. Excitatus igitur omnia repperi summa tranquillitate silencia; meritas Domino persolui gracias.

Hoc de ipso postmodum abbati suo Hamelino retuli, quod ipse cum multa graciarum accione multis intimauit. Hoc autem 10 Gillebertus de Laci, vir illustris, qui se templo donauerat, audiens, exemplo mei cum predicti Gregorii precibus et benediccione Ierosolimam peciit, et in mari Greco similiter ipsi contigisse postmodum narrauit.

15

De beato Petro Tarentasie. iii.

Vidi postmodum beatum Petrum archipresulem Tharenthasie, que montes inter Alpinos residet, uirum tante uirtutis et tot illustrem miraculis, ut meritis antiquorum quos in ecclesia colimus patrum equalis possit iustissime predicari, cuius manu 24 ỏ, col. 1. Dominus solo tactu et prece curabat infirmos, demonia effugabat :

20 nec attemplauit quod non perficeret. Hic per dies undecim cf. Ov. Ars cum Anglorum rege domino Henrico secundo apud Lemouicas Am. 1. 389. moram fecit, cuius ego curam a rege suscepi, et regiis interim exibendum expensis habui, hominem letum et hilaris in omni casu faciei, mundum, modestum, humilem, omnino sicut multis. 25 aliis et ut mihi uidebatur perfectum. Unum vidi miraculum per manum ipsius a Domino factum, audiui plurima. Cum sero esset die una, uenit multitudo magna ciuium Lemouicensium, et secum hominem demoniacum deferebant. Veniebat autem post eos Pictauensis episcopus, qui nunc est Lugdunensis archiepisco29 Lugdunensis: Lund. MS.

pus, Albemanus cognomine, natus a Cantuaria, uir eloquencie precipue, auctoritatis et celebritatis maxime, non ut temptaret, sed quod fere credebatur vere posset scire. Is ad me in hiis uerbis accessit: Carissime mi, euoca nobis archiepiscopum, ut quod omnes predicant sine dubio testificari possimus; uidi 5 aliquociens fantasias fieri, ubi predicabant miracula se uidisse, percepique semper simultatem, nec unquam verum aliquod uidi miraculum.' Tum ego dominum Petrum adduxi; qui posito genu manum imposuit infirmo spumanti et omnino uesano, procul dubio. Aures apposuimus dominus Iohannes episcopus 10 Mc. 16. 14. et ego, audiuimusque dicentem, Recumbentibus undecim aiscipulis, et cetera. Tenebant autem demoniacum contra le(c)tum, non enim ligauerant eum, quod ipsorum conciuis erat. Dicta igitur breui oracione, post euangelium, iussit ei manus dimitti; qui statim manu dextera os suum tersit, dicens, Mater Dei, 15 miserere.' Resiliens ergo subito dominus Iohannes episcopus cum lacrimis ait, 'Vere sanus est eger; hic solus episcopus est, Isa. 56. 10. nos autem canes non valentes latrare.

246, col. 2.

cf. Mt. 18. 9, &c.

Item de eodem beato Petro. iiii.

Retulit mihi magister Serlo a Wiltunia, abbas Elemosine, 20 quod hic idem bonus archiepiscopus Petrus, cum interesset Cisterciensi capitulo, rogatus est a quodam monacho illius claustri, qui gibbosum habebat et retortum a natiuitate pedem, quatinus eius interuentu sanus fieret; qui ducens monachum seorsum, et eum in scamno sedere fecit, et discalciato eo coram 25 ipso genibus orabat flexis, pedem illum nudum inter manus habens. Accessit igitur magister Serlo, auremque apponens audiuit dominum archiepiscopum, (qui) cum quasi percussus a monacho resilisset, et respexisset monachum admiranter, ait, 'Frater, melius est tibi unum pedem habentem intrare in regnum 30

celorum, quam cum duobus in Gehennam mitti,' et dimisit eum ; et cum in Serlonem respexisset, ait, 'Frater Serlo, si me Dominus ad fratris huius curam admisisset, ipsum amisisset.' Quod quidem magis impotencie eius quam presciencie deputans, 5 sed ut probaret quod fiebat, Cisterciensi abbati omnia rettulit, instanter petens quatinus monacho seorsum vocato iuberet eum omnia fateri. Qui iussus, ait, Pater, cum generosus et pulcherrime prosapie sim, uidens me illo pede cognatis meis dissimilem et usque ad ludibria deformem, pre pudore abieccionis huc me to destinaui, nunc autem cum pedem illum dominus Petrus in manibus confouisset, uidebatur mihi sentire salutis aduentum, nactisque primitiis cogitabam illuc letissime reuerti unde pre pudore tristis exiui.'

Item de eodem beato Petro. v.

15 Aliud eciam mihi miraculum ipsum in crastina fecisse idem Serlo narrauit. Sermonem faciebat iussu Cisterciensis ad populum dompnus Petrus, quem interrumpens mulier quedam cum magno eiulatu plangebat sibi bursam domini recisam. Indicens 254, col. 1. igitur archiepiscopus omnibus silencium, multis precibus fusis ut 20 restitueretur lacrimose precatrici quod perdiderat petiuit, et uidens hortamenta delusa, tandem ait, 'Magnum illum cum mitra candida sumite, nummosque sub ascella eius sinistra.' Sumptis ergo ut verus propheta iusserat illis et redditis, quesiuit dominus furis ab archiepiscopo quid de fure fieri uellet; cui ipse, 'Sinite,' 25 inquit, ‘eum abire, quia corripi potest, corrigi autem non.'

Hunc Petrum aiunt aquam in vinum conuertisse, multos homines paucis panibus miraculose pauisse, ut sciatis graciam Domini non deesse petentibus et merentibus eam nostris eciam temporibus. In partibus eciam Burgundie celebre dicunt, quod miles

10 perhaps destinauit.

Lc. 6. 30.

quidam non satis Dominum metuens, cum in usu peccati sui pertinaci more persisteret, sensit ulcionem immo correpcionem; adhesit scapule sue infixitque lacerta dentes et digitos, et cum nullatenus amoueri posset Ypocratis arte vel oracionum auxilio, mirabiliter se magnificabat misericordie mater. Quociens 5 miserabilis ille aliquam in eius nomine dedicatam intrabat ecclesiam demittebatur et non comparebat lacerta, sed semper in exitu adherebat ei, quod ut Petro per predictum innotuit, audita eius confessione penitenciam iniunxit ei, ipse autem peracta penitencia liberatus est.

De quodam heremita. vi.

ΙΟ

Visibiles facit misericordias Dominus facta uel inchoata Ps. 18. 13. penitencia, docens cor uere penitens inuisibiliter et ab occultis liberari. Liberauit Dominus heremitam: hora cene uenit ad solitarium in heremo serpens modicus, et ingressus cellulam 15 quasi ieiunus supliciter se satis apud edentem habebat, supplicatu suo quasi postulans alimoniam. Ille zelum Domini 24 4, col. 2. habens | etsi non secundum scienciam, audierat, ‘Omni petenti te Rom. 10. 2. tribue,' et 'catelli de micis edunt.' Micas tribuit, et diebus Mt. 15. 27. omnibus venientem ita suscepit hospitem, donec tantus fieret ut 20 egredi non posset qua uenerat. Postmodum autem. tractu temporis domuncule per angustiam locum igneis spiris inuoluit aduenticius, ut illa sola pat(er)et hospiti suo sedes. Fleuit igitur et Ps. xxiv. 1. ad Dominum totam leuauit animam tortuosi nutricius Zabuli, penitens, et edoctus quomodo caritas impensa fatue responde- 25 bat. Misertus igitur eius qui sua gracia non potest non misereri Dominus, ei salutis destinauit nuncium, virum scilicet ad uisitacionem eius aduectum, qui audito visoque ludibrio, penitenti precipit quatinus illius presenciam patienter habeat in diem 5 mater] matrem MS.

« PreviousContinue »