Page images
PDF
EPUB

inde cum admiracione rediens, legatos suscepit, precesque acceptauit. Quo residente solempniter ad nupcias, ecce pigmeus ante prima fercula, cum tanta multitudine sibi consimilium quod mensis repletis plures foris quam intus discumberent in papilionibus pigmei propriis in momento protensis; prosiliunt ab 5 eisdem ministri cum vasis ex lapidibus preciosis et integris et artificio non imitabili conpactis, regiam et papiliones implent aurea uel lapidea suppellectile, nichil in argento uel ligno propinant uel apponunt; ubicunque desiderantur assunt, et non de regio uel alieno ministrant, totum de proprio effundunt, et de 10 secum allatis omnium excedunt preces et uota. Salua sunt Herle que preparauerat; sui sedent in ocio ministri, qui nec petuntur nec tribuunt. Circumeunt pigmei, graciam ab omnibus consecuti, preciositate uestium gemmarumque quasi luminaria pre ceteris accensi, nemini verbo uel opere uel presencia uel 15 absencia tediosi. Rex igitur eorum in mediis ministrorum 10 b, col. 1. suorum occupacionibus Herlam regem alloquitur sic: 'Rex optime, Domino teste, vobis assum iuxta pactum nostrum in nupciis vestris; si quid autem diffinicionis vestre potest amplius a me peti quam quod cernitis, acurate supplebo libens; si non, 20 uicem honoris inpensi cum repetam non differas.' His dictis, responso non expectato, se subitus inde papilioni suo reddit, et circa gallicinium cum suis abscessit. Post annum autem coram Herla subitus expetit ut sibi paccio seruetur. Annuit ille, prouisusque satis ad repensam talionis, quo ductus est sequitur. Cauernam 25 igitur altissime rupis ingrediuntur, et post aliquantas tenebras in lumine, quod non uidebatur solis aut lune sed lampadarum multarum, ad domos pigmei transeunt, mansionem quidem honestam Ov. Met. ii. per omnia qualem Naso regiam describit solis. Celebratis igitur ibi nupciis, et talione pigmeo decenter inpenso, licencia data 30 recedit Herla muneribus onustus et xenniis equorum, canum,

I sqq.

I precesque] MS. que preces.

15 ceteris] qu. cereis?

accipitrum, et omnium que uenatui uel aucupio prestanciora videntur. Conducit eos ad tenebras usque pigmeus, et canem modicum sanguinarium portatilem presentat, omnibus modis interdicens ne quis de toto comitatu suo descendat usquam donec 5 ille canis a portatore suo prosiliat, dictaque salute repatriat. Herla post modicum in lumine solis et regno receptus veteranum pastorem alloquitur, petens de regina sua rumores ex nomine, quem pastor cum admiracione respiciens ait: Domine, linguam tuam uix intelligo, cum sim Saxo, tu Brito; nomen autem illius 10 non audiui regine, nisi quod aiunt hoc nomine dudum dictam 106, col. 2. reginam antiquissimorum Britonum que fuit uxor Herle regis, qui fabulose dicitur cum pigmeo quodam ad hanc rupem disparuisse, nusquam autem postea super terram apparuisse. Saxones vero iam ducentis annis hoc regnum possederunt, expulsis incolis.' 15 Stupefactus ergo rex, qui per solum triduum moram fecisse putabat, vix hesit equo. Quidam autem ex sociis suis ante canis descensum inmemores mandatorum pigmei descenderunt, et in puluerem statim resoluti sunt. Rex vero racionem eius intelligens resolucionis, prohibuit sub interminacione mortis consimilis. 20 ne quis ante canis descensum terram contingeret. Canis autem nondum descendit.

Unde fabula dat illum Herlam regem errore semper infinito circuitus cum excercitu suo tenere vesanos sine quiete uel residencia. Multi frequenter illum, ut autumant, exercitum 25 uiderunt. Ultimo tamen, ut aiunt, anno primo coronacionis nostri regis Henrici cessauit regnum nostrum celebriter ut ante visitare. Tunc autem visus fuit a multis Wallensibus immergi iuxta Waiam Herefordie flumen. Quieuit autem ab illa hora. fantasticus ille circuitus, tanquam nobis suos tradiderint errores, 30 ad quietem sibi. Sed si uelis attendere quam plorandus fiat, non solum in nostra sed in omnibus fere potentum curiis,

30 sqq. si uelis &c.] qu. nisi for si?

silencium mihi libencius et certe iustius indicere placebit. Libetne nuper actis aurem dare parumper?

De rege Portigalensi. xii.

Portingalensis rex, qui uiuit, et adhuc suo modo regnat, cum a multis impeteretur hostibus, et ad dedicionem iam fere cogeretur, 5 11a, col. 1. in subsidium ei quidam aduenit iuuenis, corpore prestanti et forma uenusta: qui cum ipso commorans, virtute bellica tam preclarus apparuit, ut non viderentur eius opera possibilia uiro uni. Hic pacem desiderio regis et regni restituit, ingressusque merito in domini sui precipuam familiaritatem, magisque ab ipso excultus 10 est, sepe scilicet quesitus, frequenter uisitatus, in multis remuneratus, † quam ei cesserit infelicitatem f. Nam eius curie magnates, quantum se minus solito senciunt honorari a domino suo, tantum ipsum eis detraxisse fauoris autumant, et quantum ipsum uident in amorem prefectum alcius, tantum ipsum eis abstulisse querun- 15 tur; et in furorem inuidie uersi studiosius deprimere nituntur per maliciam, quem summa uirtus extulit in graciam. Armatum uel aliquo modo conscientem inuadere formidant. In pessimum ergo persecucionis genus degenerant acusacionem, et qua parte dominum suum inermem senciunt et nudum, attemptant. Sciunt 20 eum zelotipie fatuum inepcia, mittuntque duos ex ipsis ad regem, qui quasi senes Babilonici deferant reginam innocentem, ut illi Susannam, adulteratam cum iuuene. Rex igitur ea parte vulneratus ad cor qua ipsum lorica sapiencie non tegebat, ad mortem doluit, cecaque precipitacione precepit, ut ipsi sceleris 25 auctores in innocentem animaduerterent crudeliter et secretissime. Data est igitur insidiis innocencia. Proditores scelus celare iussi, iuueni se familiarius verbis, obsequiis, et in omnibus amoris con11 a, col. 2. ciliant simultatibus, et in eius graciam falsis amicicie | conscendunt 6 quidam] MS. quidem. 12 quam ei cesserit &c.] several words seem to have dropped out, possibly to this effect: sed attendendum, felicitas quam ei cesserit in infel.

gradibus. Abducunt eum quasi venaturum in nemoris densitatem et secreta deserti, iugulatumque lupis et serpentibus derelinquunt, solique manifestant ei qui deceptus hoc iusserat; cuius quod nondum resedit furor, domum properat, ingrediturque ad 5 talamos, archanam et insolitam sibi conclauem, eiectisque aliis in solam uesanus irruit reginam grauidam et iuxta partum, qua pedibus pugnisque contusa, homicidium duplex uno perfecit impetu. Aduocatis igitur seorsum nequicie sue scelerosis complicibus, tanquam iuste sit auctor ulcionis de culpa triplici coram ipsis 10 magnifica gloriatur iactancia. Illi uero ipsum quasi uirum animosum et fortem attollunt multa laudum prosecucione, ut quem stultum fecerant perdurantem in stulticia teneant. Siluit aliquamdiu dum non est egressa sedicio; sed quod diu non potest, ut aiunt, latere cedes clandestina, tandem irrepsit in 15 aures populi, et quanto tenebat uoces timor tiranni pressius, in tanto crudescebat infamia susurracione frequenti forcius. Est autem rumor vetitus licito sermone velocior cum erumpit, et propagata viritim admiracio, quo priuacius dicitur eo multiplicius pupplicatur. Hoc autem inde est, quod omnis auditor quod ab 20 alio celandum accipit amico alii secure committit. Mestam ut uidet rex et in nouo silencio curiam, et egressus urbem curie compati, augure consciencia iam sibi de fama metuit, et nostri more defectus post acta quid egerit attendit, edoctusque a pluribus inuidiam qua ipsum proditores sui seduxerant inconsolabiliter dolet, et iram tunc primo iustam in ipsos inuentores et executores sceleris ultus, oculis | priuatos et genitalibus, 116, col. 1. inflictaque nocte perpetua resectaque uoluptate de cetero uiuere dimisit in mortis ymagine.

Huiusmodi sunt lusus curie, et tales ibi demonum illusiones; 30 et quicunque delectatur aliquod uidere portentum, ingrediatur curias potentum. Et tu, cum nostra procellosa (sit) pre ceteris mater affliccionum et irarum nutrix, inter has precipis poetari

discordias? Videris me calcaribus urgere Balaam quibus in uerba coegit asinam. Quibus enim aliis possit quispiam induci stimulis in poesim? At ualde timeo ne mihi per insipienciam cedat in contrarium asine, et tibi in contrarium Balaam, ut dum me loqui compellis incipiam rudere, sicut illa pro ruditu locuta 5 est, fecerisque de homine asinum, quem debueras facere poetam. Fiam tamen asinus per te, quod iubes: tu caueas, si me ruditus ruditas ridiculum reddiderit, ne te iussionis irreuerencia probet inuerecundum. In pluribus est timor meus: me macies accusabit sciencie, me lingue dampnabit infancia, me contempnet quod viuo 10 modernitas. Tu duos primos timores excusas, qui iubes: ego tercium auferre nolo, quod viuere volo. Materiam mihi tam copiosam eligis, ut nullo possit opere superari, nullis equari laboribus; dicta scilicet et facta que nondum littere tradita sunt; quecunque didici conspeccius habere miraculum, ut recitacio 15 placeat et ad mores tendat instruccio. Meum autem inde propositum est nichil noui cudere, nichil falsitatis inferre; sed quecunque scio ex uisu uel credo ex auditu pro uiribus explicare.

Gillebertus Filiot nunc Lundunensis episcopus, uir trium 20 116, col. 2. peritissimus linguarum | Latine, Gallice, Anglice, et lucidissime disertus in singulis, in hoc senio suo quo luminis fere defectum incurrit, cum paucos modicos et luculentos fecerit tractatus, quasi penitenciam perdite vacacionis agens, nunc a litore carinam soluit, magnumque metiri pelagus aggressus, moras 25 redimere festinat amissas, nouumque veteris et noue legis opus festino contexit pollice. Bartholomeus eciam Exoniensis episcopus, uir senex et facundus, hoc tempore scribit. Baldewinus autem Wigorniensis episcopus, homo multarum literarum, et sapiens in hiis que ad Deum sunt, feriare fastidit a calamo. Hii 30 temporis huius philosophi, quibus nichil deest, qui omni plenitudine refertam habent residenciam et pacem fori(s), recte

« PreviousContinue »