Page images
PDF
EPUB

cum a primis temporibus' ætatis nostra voluntas studiumque nos compulisset,' his gravissimis casibus in eundem portum, ex quo eramus egressi, magna jactati tempestate, confugimus. O vitæ philosophia dux! o virtutis indagatrix, expultrixque vitiorum! quid, non modo nos, sed omnino vita hominum sine te esse potuisset? Tu urbes peperisti: [p. 229.] tu dissipatos homines in societatem vitæ convocasti: tu eos inter se primo3 domiciliis, deinde conjugiis, tum literarum et vocum communione junxisti: tu inventrix legum, tu magistra morum et disciplinæ fuisti. Ad te confugimus: a te opem petimus: tibi nos, ut antea magna ex parte, sic nunc penitus, totosque tradimus. Est autem unus dies, bene et ex præceptis tuis actus, peccanti + immortalitati anteponendus. Cujus igitur potius opibus utamur, quam tuis? quæ et vitæ tranquillitatem largita nobis es, et terrorem mortis sustulisti. 6. Ac philosophia 5 quidem tantum abest, ut proinde, ac de hominum est vita merita, laudetur; ut a plerisque neglecta, a multis etiam vituperetur. Vituperare quisquam vitæ parentem, et hoc parricidio se inquinare audet? et tam impie ingratus esse, ut eam accuset, quam vereri deberet, etiam si minus percipere potuisset? Sed, ut opinor, hic error, et hæc indoctorum animis offusa caligo est, quod tam longe retro respi

a Venerari et colere.

a

CAP. II. 1 Ita Reg. Col. Gryph. codd. aliquot Oxon. Argent. 1511. Erasm. Victor. Lamb. Gebh. Lall. Wolf. Schutz. Orell. contulisseto, edd. antiquiss. Crat. Manut. Dav. compulissent Lamb. in marg. ed. 1584. contulissent in textu ed. 1584.-2 x epultrix; Reg. excultrixque.-3 Venet. 1480. primo inter se. Mox, conjunxisti x, Venet. 1480.-4 Ita Reg. Gryph. Venet. 1480. Manut. Gebh. seqq. actus, pæne toti codex unus Oxon. Venet. 1481. Beroald. Erasm. Crat. Victor. Lamb. actus, perpetuitati et Col. probante Fabr. actus, peccantis amicus Ursini, probante Bouh. actus, peccandi 2.-5 Ita tres codd. Oxon. margo ed. 1584. Gebh. Dav. Schutz. At philosophia Reg. E o 4 2. edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall. Wolf. Orell. Statim, ut perinde E U E x, edd. antiquiss. Crat. Manut. Lamb. Deinde, verba a plerisque neglecta desunt in Manut. et ed. 1584.-6 Vit. quisquam inquam edd. antiquiss. Crat. Victor. Quisquamne vituperare Lactant.

NOTE

↑ A primis temporibus] Romæ, adhuc adolescens, totum se tradidit

Philoni, Academiæ principi, et Diodoro Stoico.

I

cere non possunt; nec eos, a quibus vita hominum instructa primis sit, fuisse philosophos arbitrantur. III. 7. Quam rem antiquissimam cum videamus, nomen tamen confitemur esse recens. Nam sapientiam quidem ipsam quis negare potest non modo re esse antiquam, verum etiam nomine? quæ divinarum humanarumque rerum, tum initiorum causarumque cujusque rei, cognitione, hoc pulcherrimum nomen apud antiquos assequebatur. Itaque et illos septem, qui a Græcis σopol,' sapientes' a nostris, habebantur et nominabantur, et multis ante sæculis Lycurgum, (cujus temporibus Homerus etiam fuisse ante hanc urbem conditam traditur) etiam heroicis ætatibus1 Ulyssem et Nestorem, accepimus et fuisse et habitos esse sapientes. 8. Nec vero Atlas sustinere coelum, nec Prometheus

[ocr errors]
[ocr errors]

Inst. II. 14. Mox, audeat idem 1. 1.-7 Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. aspicere. Paulo post, primo sit Leid. Venet. 1480. margo Crat. Manut. Lamb. primum sit codex unus Oxon. prius sit Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. primitus sit ed. vet. Bouh. ipso probante. CAP. III. 1 Reg. Venet. 1480. Manut. Lamb. Dav. Orell. esse confitemur. -2 Venet. 1480. non re modo. Mox, quæ cum divinarum de Lambini conjectura Dav. causarumque tum cujusque Venet. 1481. Beroald. Argent. 1511. Erasm. Crat. Manut. Lamb. causarum cujusque E .-3 Orell. conj. et jam heroicis. Mox, Ulixem D, Bern. 1. Argent. 1511. Dav. Wolf. Orell." Ulyxem

NOTE

Confitemur esse recens] A Pythagora exortum, qui primus se non σopov, quod ante illum ceteri id genus homines nomen habuerant, sed philosophum dixit.

h Illos septem] Nomina sunt: Solon, Atheniensis; Thales, Milesius; Chilo, Lacedæmonius; Pittacus, Mitylenæus; Cleobulus, Lindius; Bias, Prienensis; Periander, Corinthius.

bus vixerit non convenit inter auctores. Qua de re disputabimus infra.

1 Heroicis ætatibus] Hesiodus, inter ætates, heroicam quoque appellat qua heroës floruerunt, nempe circa tempora belli Trojani, et illa quæ fabulosa dicuntur.

m Atlas] Astrologiæ peritissimus. Diod. Bibl. lib. IV. Primus sphæræ inventor; unde cœlum sustinere dictus. Plin. Ab illo nomen datum monti illi prægrandi. Atlas Latino vocabulo est Telamo. Servius. Unde nostris in ædibus telamones dicuntur fulera, quibus domus susti

i Multis ante sæculis] Floruit annis 150. ante Romam conditam; 125. ante principium Olympiadum, 900. ante ortum Christi. Salian. Sapien tes autem Græciæ annis 565. ante Christum. Homerus etiam] Quibus tempori- nentur. Vid. Vitruv. lib. vi.

affixus Caucaso," nec stellatus Cepheus cum uxore, genero, filia, traderetur, nisi cœlestium divina cognitio nomen eorum ad errorem fabulæ traduxisset. A quibus ducti s deinceps omnes, qui in rerum contemplatione studia ponebant, sapientes et habebantur et nominabantur: idque eorum nomen usque ad Pythagoræ manavit ætatem ; quem (ut scribit auditor Platonis Ponticus Heraclides,' vir doctus inprimis) Phliuntem 6 ferunt venisse, eumque cum Leonte, principe Phliasiorum," docte et copiose disseruisse quædam :

Venett. 1480. 1481. Beroald. Manut.-4 Codex unus Oxon. traduxissent.— 5 A quibus docti conj. Pearce, improbante Ernesti. Deinde, idemque eorum D.-6 Philontem D. Philuntem E & σ. Philiantem U. ferunt pervenisse a. venisse, cumque Leonte conj. Dav. non improbante Ernesti. Tum, Philiasiorum Do. Phliasorum E. Philiasorum §.—7 Duo codd. Oxou. habetur.—8 E U

n

NOTE

Affixus Caucaso] Orta fabula ex eo, quod in Caucaso resideret astra contemplaturus, astrologiamque primus Assyriis indicaverit. Hinc etiam a vulture, quod aquilarum genus acutissimis est oculis, rodi fingitur.

• Cepheus] Ethiopiæ rex, pater Andromedæ, quæ ceto exposita est.

P Cum uxore] Cassiopea, quæ cum omnes ætatis suæ mulieres forma antecelleret, ausa etiam se Nereidibus præferre. Illæ, arrogantia mulieris concitatæ, cetum in ejus regionem immiserunt. Quare agrum ut eo monstro purgaret, jussa est ab ora. culo filiam Andromedam illi exponere. A Perseo tamen puella liberata, cum matre, inter sidera relata est. Vid. Arat.

4 Genero] Perseo, filio Danaës ex Jove, qui ad Medusam debellandam a Polydecte in Cycladibus regnante missus, acceptis a Mercurio talaribus et falcato ense, a Pallade scuto, Medusæ caput abscidit. Inde redux, Andromedam liberavit, cetumque, cui exposita fuerat, ostenso ei Medusæ capite, in lapidem vertit.

• Ponticus Heraclides] Vir opulen.

tus, Athenas venit, deditque se in disciplinam Speusippo, Pythagoreorum auditori; Platonis studiosus ; Aristotelem quoque audivit. Scrip. sit Demetrius Magnesius eum a pue. ro draconem aluisse, cumque jam moriturus esset, familiari cuidam suo præcepisse, occulto corpore suo, dra. conem supponeret, ut ipse migrasse ad cœlos crederetur. Dum antem corpus effertur, audito clamore, draco e vestibus prodit, turbatque exequias. Haud multo post frans patuit, visusque est Heraclides, non qualis haberi voluit, sed qualis fuit. Laërt.

Phliuntem] Phlius Peloponnesi urbs est, in Sicyonia provincia, ad fontes Asopi fluvii.

* Leonte, principe] Idem refert Laërt. De Leonte nihil aliud auctores.

u Phliasiorum] Phliuntiorum ex analogia dici deberet, et ita primo dixerat Cicero ; subinde tamen mutavit sententiam, ad Att. lib. vI.' Phliasios dici sciebam, et ita fac ut habeas; nos quidem sic habemus. Sed primo me ἀναλογία deceperat, φλιούς, ὀποῦς, σιποῦς, ἀπούντιος, σιπούντιος" sed hoc continuo correximus.'

[ocr errors]

cujus ingenium et eloquentiam cum admiratus esset Leon, quæsivisse ex eo, qua maxime arte confideret: at illum artem quidem se scire nullam, sed esse philosophum: admiratum Leontem novitatem nominis, quæsisse, Quinam essent philosophi, et quid inter eos et reliquos interesset? 9. Pythagoram autem respondisse, similem sibi videri vitam hominum, et mercatum eum qui haberetur maximo ludorum apparatu totius Græciæ celebritate: nam ut illic alii corporibus exercitatis gloriam et nobilitatem coronæ peterent; alii emendi aut vendendi quæstu et lucro ducerentur; esset autem quoddam genus eorum, idque vel maxime ingenuum, qui nec plausum nec lucrum quærerent, sed visendi causa venirent, studioseque perspicerent, quid ageretur, et quo modo: ita nos, quasi in mercatus quandam celebritatem ex urbe aliqua, sic in hanc vitam ex alia vita et natura profectos, alios gloriæ servire, alios pecuniæ; [p. 230.] raros esse quosdam, qui, ceteris omnibus pro nihilo habitis, rerum naturam studiose intuerentur: hos se appellare sapientiæ studiosos (id est enim, philosophos): et, ut illic liberalissimum esset spectare, nihil sibi acquirentem, sic,' in vita, longe omnibus studiis contemplationem rerum cognitionemque præstare.' Iv. 10. Nec vero Pythagoras nominis solum inventor, sed rerum etiam ipsarum amplificator fuit. Qui, cum post hunc Phliasium' sermo

8

Et ut in mercatu ii liberaliores, seu minus serviles et abjecti sunt, qui adsunt spectatores, nec quicquam in mercatu emunt venduntve; sic, &c.

ingenium. Statim, causa venissent 2. studiosique 2. studioseque perficerent D. Paulo post, pro ita, quod servant Guelf., Venet. 1481. Beroald. Erasm. Crat. Dav. item habent Bern. 1. Venet. 1480. Victor. Manut. Lamb. Gebh. Lall. Wolf. Schutz. Orell. Deinde, quadam celebritate Reg. D E U 1 §, edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut.-9 Reg. σ, margo Crat. Victor. cogitationemque.

NOTE

× Mercatum eum] Toto ludorum Olympicorum tempore erant celebres nundina.

Nobilitatem corona] Corona Olympica erat ex oleastro; ludorum

Isthmiorum, pinea; Pythiorum, laurea; Achaicorum, ex apio. Juvenal. 'Græcæque apium meruisse coro

næ.'

nem in Italiam venisset, exornavit eam Græciam, quæ Magna dicta est, et privatim et publice, præstantissimis et institutis et artibus. Cujus de disciplina aliud tempus fuerit fortasse dicendi. Sed ab antiqua philosophia, usque ad Socratem, qui Archelaum,© Anaxagoræ discipulum, audierat, numeri motusque tractabantur, et unde omnia orirentur, quove recederent: studioseque ab his siderum magnitudines, intervalla, cursus anquirebantur, et cuncta cœlestia. Socrates autem primus philosophiam devocavit e cœlo, et in urbibus collocavit, et in domos etiam introduxit, et coëgit de vita et moribus, rebusque bonis et malis quærere. 11. Cujus multiplex ratio disputandi, rerumque varietas, et ingenii magnitudo, Platonis memoria et literis consecrata,+ plura genera effecit dissentientium philosophorum.d E quibus nos id potissimum consecuti sumus, quo Socratem usum arbitrabamur, ut nostram ipsi sententiam tegeremus, errore alios levaremus, et in omni

CAP. IV. 1 Philiasium DEσ x-2 Ita Reg. Bern. 1. edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Lamb. reciderent & σ x 2. codex Schotti, Dav. Lall. Wolf. Schutz. Orell. studiosos seque x. ab iis Bern. 1. Argent. 1511. Erasm. Wolf. Schutz. siderum imagines D. Pro anquirebantur, quod servant codd. Schotti, Reg. alii codd. Victor. Lamb. seqq. inquirebantur habent D E U § x2. edd. antiquiss. Crat. Manut. acquirebantur i σ.-3 Reg. 1. Leid. Wolf. Schutz. evocavit e cœlo; Ex devocavit cœlo. Mox, in domus Reg. Dav. in domibus E, Gryph. et introduxit U. autem introduxit ↓ 1. atque coëgit Gryph.-4 Codex unus Oxon. conservata, uti conj. Ernesti, improbante Orell. Statim, efficit Beroald. Crat. Victor. fecit D. dissidentium philosophorum E. disserentium phil. 1. 2.-5 Venet. 1481. Beroald. Erasm. Crat. Manut. Lamb. Gebh. consectati sumus. Mox, quo S. ipsum usum Leid. 1. probante Bouh. arbitramur edd. antiquiss. Crat. Victor. Manut. Lamb. Lall.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »