in hoc loco tantum flagitium in se admisisse, cujus nuperius insimulatus fuit, nemo credet, nisi qui, ut videatur sapere, calum vituperat. Grav. Ex senatusconsulto liberavisset] Cum civitates has ex senatusconsulto immunes ac liberas esse jussisset Sylla, cur dubitemus recte reprehendi Q. Philippum, qui contra datam a senatu, penes quem dandi negandive talia potestas erat, fidem, vectigales illas civitates esse censuerit, nec pecuniam, qua redemerant libertatem, reddiderit: quæ quia senatu decernente erat accepta, ita ant in ærarium relata, aut in rempublicam impensa. Idem. § 88 Nimis mihi præfracte] Vere damnat hic Cicero Catonis præfrac tum nimis vectigalia urgendi et a publicanis exigendi studium. Cum iis enim agendum tanquam cum colonis, quibns, si calamitas quædam fundum infestavit, et proventum perdidit, remittimus aliquid de pacta mercede, ant vectigali, quod annuum nobis pro usu soli pendunt; sic et publicanis, si animose nimis vectigalia publica conduxerunt, et inopinata mala intercesserunt, per quæ non possunt solvere, quantum ad reip. solvendum se obstrinxerunt, æquitas postulat ut non nihil pecuniæ debitæ remittatur. Quod cum Cato nollet facere, ordinem equestrem a senatu disjunxit, et fenestram aperuit Cæsari et Pompeio rempublicam opprimendi, uti queritur verissime Cicero non hic modo, sed in Epistolis ad Att. 1. 17. et 18. et II. 1. Fabr. Cum causam Transpadanorum] Qui petebant jus civitatis, de quibus Sueton. Jul. cap. 8. Decedens ergo ante tempus, colonias Latinas de petenda civitate agitantes adiit.' Harum causam egisse videtur etiam Curio. Eorum etiam meminit Suetonius in ca. pite sequente, ubi ait Lambranos et Transpadanos voluisse novas res mo liri, nimirum ob civitatem, quam petebant, negatam. Græv. Potius diceret non esse æquam, quia non esset utilis reip.] Præcedentia et sequentia verba postulant, ut vel invitis libris scribatur, potius diceret non esse utilem reipublicæ, quia non esset æqua, quam, cum utilem esse diceret, non esse æquam faleretur. Sie Victorius, et Gruterus; cum in vulgatis (Manutii, et Lambini) pessime et ineptissime legeretur, aquam esse diceret, non esse utilem fateretur. Clamabat Curio 'Vincat utilitas,' quamvis adversaretur æquum, jus, et fas. Cicero vero docet Curioni potins dicendum fuisse, 'Vincat æquum,' licet aliud suadere videatur utilitas ; sed quia ei repugnat æquitas, ideo utilitas est repudianda. Idem. CAP. XXIII. § 90 Accusabit] Reprehendet, arguet, monebit. Est enim 'accuso' interdum synonymum verbi moneo.' Ita in Epist. ad Fam. 1. 1. 'Hortari, et orare, etiam liberius accusare et monere.' Facc. § 91 Vinum fugiens] Quod durare et ætatem ferre non potest, et cujus vis exolescit brevi tempore. Alii renenum, sed male. Grav. Controversa jura] Sunt controversa jura Stoicorum, ut Turnebus scribit, causæ et consultationes, de quibus Stoici inter se dissentiunt quæ translatio sumpta est a jurisconsultis, apud quos jura controversa et dubia vocantur, de quibus inter jurisconsultos est dissensio, ut cum aliud videtur Mucio, aliud Bruto, aliud Manilio. Fabr. § 92 Si quis aurum, &c.] Exemplum hoc, et superiora de servo fugitivo, de tabula naufragii, de domo pestilenti, memorat Lactant. v. 16. ex Carneade, qui aiebat, virum bonum et justum, si suam utilitatem deserat, incidere in stultitiam. Hinc Carneades,' inquit, 'intelligi volebat, et eum, qui sit justus ac bonus, stultum esse ; et eum, qui sapiens, ma lam.' Face. CAP. XXV. § 93 Illa promiseris] § 96 Sed quoniam, &c.] Omnia hæc Ac de prudentia, &c.] In codice a In conformatione et moderatione con- CAP. XXVI. § 97 Voluisse] Vacat § 99 Quæ erat talis] Vulgo hæc tria CAP. XXVII. § 100 Num locupletio. Sententiam ne diceret, &c.] Nolnit Vigilando] Recisis utrimque palpe- IV. 4. CAP. XXVIII. 102 Fregisti fidem] § 103 Quicquid valde utile, &c.] CAP. XXIX. 104 Apta pinnis ] Jusjurandum Jovis] Jovi tribuitur § 105 Principem populi] Erat enim § 106 Nervosius] Stoici; remissius § 107 Ne si juratus quidem] Ita Ci- Perduellium numero] Vulgati omnes scribit XXII. 61. pecuniæ quoque 115 Acilius autem, qui Græce scrip- § 108 More nostro] Id est, adhibitis_tatos] Hæc sententia mihi, fateor, Cum justo enim et legitimo hoste] CAP.XXX. § 109 Injussu enim populi § 110. At non debuit ratum esse, quod CAP. XXXI. 111 Indicant sacra- §112 Torque detracto] Alii torque Cap. xxxi. § 113 Decem illi] Vide § 114 Cum id parva pecunia fieri pos- videtur locum non suum occupasse, Quale fuisset] In hac rei totius con- CAP. XXXIII. § 116 Adjutor auctor- Cum his viris equisque] Vir, indus- §117 Nam si non modo, &c.] Tota conflata. Si eam tollas omnia recte cohærent. Facc. Ubi primum prudentia] Per hæc verba finem prudentiæ significat. Nisi forte loco prudentiæ Cicero scripsit illi, id est bonestati et virtuti; interpres autem supra vocem illi posuit prudentiæ, ut fieri videmus in multis Mss. unde librarii error. Idem. CAP. XXXIV. § 119 Ut utilitatem nullam, &c.] Vide, quid et quantum intersit inter duas has enuntiationes: Nulla est utilitas, quæ contraria sit honestati: Omnis voluptas contraria est honestati. Nomine voluptatis ' Epicurus intelligebat titillationem sensibus adhibitam, et quidem delicatam et obscœnam, ut est de Nat. Deor. I. 40. Idem. § 120 Condimenti] Honestam hominis vitam efficit voluptas, non meliorem, nec utiliorem, sed paullo fortasse jucundiorem ; 'quatenus est imitatrix boni,' ut dicitur de Leg. 1. 17. Itaque virtus, ut ait Seneca de B. V. 9. 'non quia delectat, placet, sed quia placet, delectat.' Idem. FINIS NOTARUM VARIORUM. |