Page images
PDF
EPUB

Cæteraque ingenio non subeunda meo.
Si sit hoc exilium patrios adiisse penates,
Et vacuum curis otia grata sequi,

Non ego vel profugi nomen sortemve recuso,
Lætus et exilii conditione fruor.

O utinam vates nunquam graviora tulisset
Ille Tomitano flebilis exul agro ;

20

Non tunc Ionio quicquam cessisset Homero,
Neve foret victo laus tibi prima, Maro.
Tempora nam licet hic placidis dare libera Musis,
Et totum rapiunt me, mea vita, libri.
Excipit hinc fessum sinuosi pompa theatri,

Et vocat ad plausus garrula scena suos.
Seu catus auditur senior, seu prodigus hæres,
Seu procus, aut posita casside miles adest,
Sive decennali foecundus lite patronus

Detonat inculto barbara verba foro; Sæpe vafer gnato succurrit servus amanti, Et nasum rigidi fallit ubique patris ; Sæpe novos illic virgo mirata calores

30

35

Quid sit amor nescit, dum quoque nescit, amat. Sive cruentatum furiosa Tragoedia sceptrum Quassat, et effusis crinibus ora rotat;

Et dolet, et specto, juvat et spectasse dolendo,
Interdum et lacrymis dulcis amaror inest ;

17 hoc] No authority for 'hoc' being short.

40

24 Neve] Tickell and Fenton read 'Victorive foret.' Todd.

28 garrula] The vowel made short before sc.

32 barbara] He probably means the play of 'Ignoramus.'

VOL. III.

17

Warton.

Seu puer infelix indelibata reliquit

Gaudia, et abrupto flendus amore cadit; Seu ferus e tenebris iterat Styga criminis ultor,

Conscia funereo pectora torre movens :

Seu moret Pelopeia domus, seu nobilis Ili,

45

Aut luit incestos aula Creontis avos. Sed neque sub tecto semper nec in urbe latemus, Irrita nec nobis tempora veris eunt.

Nos quoque lucus habet vicina consitus ulmo,

Atque suburbani nobilis umbra loci.
Sæpius hic, blandas spirantia sidera flammas

Virgineos videas præteriisse choros.
Ah quoties digna stupui miracula forma,

Quæ possit senium vel reparare Jovis !
Ah quoties vidi superantia lumina gemmas,

Atque faces, quotquot volvit uterque polus; Collaque bis vivi Pelopis quæ brachia vincant, Quæque fluit puro nectare tincta via;

50

55

41 puer] 'Puer infelix' is perhaps Shakespeare's 'Romeo.' The 'ferus ultor,' either' Hamlet,' or 'Richard the Third.' Warton.

44 torre] The allusion is to Ate in the old play of 'Locrine.' Steevens.

So had the Arcades, 89. and Prolus.

49 ulmo] The gods had their favourite trees. poets. Milton's is the elm. See L'Allegro, 57. Comus, 354. Ep. Dam. 15, 49. P. L. v. 216. (Prose Works, ii. 569) Testor ipse lucos, et flumina, et dilectas villarum ulmos.' Warton.

53 stupui] This change from the plural (nos quoque) to the singular, and contrary wise, is authorized by the usage of the Latin poets.

58 Quæque] Consult Warton's note on this passage, the structure of which he illustrates by Virg. Æn. i. 573. Ter. Eun. iv. 3. 11.

Et decus eximium frontis, tremulosque capillos, Aurea quæ fallax retia tendit Amor; Pellacesque genas, ad quas hyacinthina sordet Purpura, et ipse tui floris, Adoni, rubor! Cedite laudatæ toties Heroides olim,

Et quæcunque vagum cepit amica Jovem : Cedite Achæmeniæ turrita fronte puellæ,

Et quot Susa colunt, Memnoniamque Ninon; Vos etiam Danae fasces submittite Nymphæ, Et vos Iliacæ, Romuleæque nurus: Nec Pompeianas Tarpeïa Musa columnas.

60

65

70

75

Jactet, et Ausoniis plena theatra stolis. Gloria Virginibus debetur prima Britannis, Extera sat tibi sit fœmina posse sequi. Tuque urbs Dardaniis, Londinum, structa colonis, Turrigerum late conspicienda caput, Tu nimium felix intra tua mœnia claudis Quicquid formosi pendulus orbis habet. Non tibi tot coelo scintillant astra sereno, Endymioneæ turba ministra deæ, Quot tibi, conspicua formaque auroque, puellæ Per medias radiant turba videnda vivas. Creditur huc geminis venisse invecta columbis Alma pharetrigero milite cincta Venus, Huic Cnidon, et riguas Simoentis flumine valles, Huic Paphon, et roseam posthabitura Cypron. Ast ego, dum pueri sinit indulgentia cæci,

69 Pompeianas] Propert. ii. 32, 11.

'Scilicet umbrosis sordet Pompeia columnis.' Warton.

78 Endymioneœ] Grotii Silv. iii. Ep. 3.

Endymioneas invadit Cynthia noctes.' Todd.

80

85

Moenia quam subito linquere fausta paro;
Et vitare procul malefidæ infamia Circes
Atria, divini Molyos usus ope.

Stat quoque juncosas Cami remeare paludes,
Atque iterum raucæ murmur adire Scholæ.
Interea fidi parvum cape munus amici,
Paucaque in alternos verba coacta modos.

ELEG. II. ANNO ETATIS 17.

IN OBITUM PRÆCONIS ACADEMICI CANTABRIGIENSIS.

TE, qui conspicuus baculo fulgente solebas
Palladium toties ore ciere gregem,

Ultima præconum præconem te quoque sæva
Mors rapit, officio nec favet ipsa suo;
Candidiora licet fuerint tibi tempora plumis
Sub quibus accipimus delituisse Jovem.
O dignus tamen Hæmonio juvenescere succo,
Dignus in Æsonios vivere posse dies,
Dignus quem Stygiis medica revocaret ab undis
Arte Coronides, sæpe rogante dea:
Tu si jussus aras acies accire togatas,
Et celer a Phobo nuntius ire tuo,
Talis in Iliaca stabat Cyllenius aula
Alipes, ætherea missus ab arce Patris:

90 adire] The vowel made short before sc. 'delituesse] Ov. Ep. Her. viii. 68.

'Nec querar in plumis delituisse Jovem.'

Warton.

90

[ocr errors][merged small]

10

10 Coronides) Coronides is Esculapius, the son of Apollo

by Coronis. See Ov. Met. xv. 624.

Warton.

15

Talis et Eurybates ante ora furentis Achillei
Rettulit Atridæ jussa severa ducis.
Magna sepulchrorum regina, satelles Averni,
Sæva nimis Musis, Palladi sæva nimis,
Quin illos rapias qui pondus inutile terræ,
Turba quidem est telis ista petenda tuis.
Vestibus hunc igitur pullis, Academia, luge,
Et madeant lachrymis nigra feretra tuis.
Fundat et ipsa modos querebunda Elegeïa tristes,
Personet et totis nænia mosta scholis.

20

ELEG. III. ANNO ÆTATIS 17.

IN OBITUM PRÆSULIS WINTONIENSIS.

MESTUS eram, et tacitus nullo comitante sedebam, Hærebantque animo tristia plura meo,

Protinus en subiit funestæ cladis imago,

Fecit in Angliaco quam Libitina solo; [turres, Dum procerum ingressa est splendentes marmore Dira sepulchrali mors metuenda face; Pulsavitque auro gravidos et jaspide muros, Nec metuit satrapum sternere falce greges.

17 regina] See Eleg. iii. 16.

21 Academia] The penultimate syllable shortened against the best authorities, and so at the conclusion of his Eleg. Liber (see p. 282), 'umbrosa Academia rivos.'

4 Libitina] The plague that now raged in London, and carried off 35,417 persons. Whitelock's Mem. p. 2. Warton.

« PreviousContinue »