Page images
PDF
EPUB

EXCUDEBAT DONDEY-DU PRÉ.

mmmm

PARS PRIMA

SIVE

OPERA PHILOSOPHICA

QUE RECOGNOVIT

ET SELECTIS TUM J. LIPSII, GRONOVII, GRUTERI, B. RHENANI, RUHKOPFII,
ALIORUMQUE COMMENTARIIS

[merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][merged small][merged small][merged small][merged small]
[ocr errors][merged small][merged small]

EDITORIS NOVI PRÆFATIO.

QUAM hic inchoamus L. A. Senecæ editionem, illa in tres divisa partes, omnia quæ sub ipsius nomine circumferuntur opera, philosophica scilicet, declamatoria et tragica complectetur.

Nunc autem quum hæc prima pars philosophicos tantum libros contineat, in ea paulum immorabimur, cætera omittentes suo quæque loco repetenda. Nec ideo quidquam ibi de Nostro, immo nec de ipsa voluminis materia disserendum censuimus; quippe quia unicuique libro argumenta specialesve præfationes præmittuntur, quibus cuncta quæ ad illum pertinebant, exponere curavimus. Itaque monenda supersunt patica de totius hujus editionis tenore, et de ordine quem, tum in disponendis, tum in illustrandis nostri philosophi operibus, sequi constitutum fuit.

Primum omnium eligenda erat aliqua Senecæ editio quam plurimis approbata, qua potissimum duce, hac in recognitione, uteremur. Nulla autem huic proposito magis idonea nobis visa est, quam ea quam Lipsiæ, Fr. Ern. Ruhkopf, director gymnasii Bielfeldensis, in lucem edidit; nulla enim purioremve textum, melioresve notas præbet. Quæ quidem editio philosophica Seneca opera quinque continet voluminibus, quæ diversis et maxime distantibus temporibus publicata sunt; namque editor, veritus forte ne quid nimia festinatione peccaret; Ho

ratiique præcepto, nonum prematur in annum, fere ad literam obsecutus, postquam primum volumen anno 1797 typis mandavisset, sequentia annis 1800, 1805, 1808, 1811 protulit. Immo sextum idque ultimum volumen nondum in lucem prodiit post sexdecim et amplius annos; quod volumen ut nobis in manibus habere contingeret multum exoptavimus, quippe quo multæ novæ lectiones, ex novis MSS. excerptæ, exhibebuntur.

Germani editoris et textum et notas argumentaque fere ubique servavimus, nihil in eis mutantes, nisi quum ita obscuro et germanico magis quam latino sermone expressa viderentur, ut Gallico lectori vix intelligenda putaremus; his additæ sunt tum J. Lipsii, Gronovii, B. Rhenani, Fromondi aliorumque veterum commentatorum notæ, quarum multæ a Ruhkopfio perperam ne→ glectæ fuerant; tum nostratis Lagrange lucidæ interpretationes, quotiescumque aliquid opis ex iis obtinendum erat. In Epistolis et Quæstionibus Naturalibus, non parvi nobis auxilii fuerunt edd: quas priorum Jo. Schweighauser (Argentorati: r§og); posteriorum Kæler (Gottingæ, 1817) dederunt. Denique, si quid post illas tot et tantorum virorum doctas. elucubrationes agendum superesset, nos, pro virili saltem parte, hoc tentavimus, aliquas notulas inserendo, sive circa philosophicas opiniones, sive circa hominum locorumve nomina, de quibus multa colligendi nobis copia fuit, quum Dictionarium ad vetera tempora, tum sacra, tum profana, illustranda nuper editum conscriberemus'.

Quum omnes notæ hinc et illinc decerptæ in unum quasi fascem colligerentur, ita ut ex multis effingeretur

1 Dictionnaire classique de l'Antiquité, sacrée et profane, etc., avec des Tables d'évaluation des poids, monnaies, mesures, etc, 2 vol. in-8°, 1826.

« PreviousContinue »