Page images
PDF
EPUB

unica, parum utile visum est unicuique notæ nomen auctoris subjungere, nisi quum inter se pugnarent diversæ interpretationes, lectionesve, et nos aliquid novi proponeremus.

Præterea ne quid deesset ad perfecte intelligenda et recte æstimanda judicanda que nostri philosophi opera, Moralibus libris Manuductionem ad Stoicam Philosophiam; Physicis, Naturalibus nempe Quæstionibus, Physiologiam Stoicorum præmisimus; quæ scripta libris L. A. Senecæ illustrandis princeps et dux commentatorum, Justus Lipsius consecravit'. Quæ quidem, quantumvis utilia, immo necessaria nobis viderentur, huic editioni adjungere diu dubitavimus, veriti ne voluminum moles ultra modum excresceret; quum vero in locis commentarii pæne omnibus horum scriptorum auctoritas perpetuo invocetur, et ad illa remittatur lector, ex quibus ampliorem hauriat intelligentiam; non fieri poterat quin hic insererentur paucissimi enim lectores totam J.. Lipsii operum collectionem, cujus pars sunt, comparare et perpetuo pervolvere aut potuissent, aut voluissent. Attamen, ut tomi hujus molem quam minime augeremus, plurima omisimus capita quæ ad nostrum propositum minus faciebant. Denique clarissimi viri D. Diderot testimonium et judi

1 Præter hæc duo scripta Lipsius tertium, nempe de Stoicorum Ethicis pangere constituerat, de quo sic ipse in Introductione lectoris quam suo Senecæ præmisit :<< Profudi quidquid opus erat (ad Philosophica illustranda) in ribus Manuductionis, totidem Physiologia libris; totidem Ethicorum restant, si Deus expolire et consummare dabit. » Quos libros ne consummaret, sane mors obstitit; nullibi enim in Lipsii operum Collectione occurrunt. Nec satis lugere possumus, hos a tanto viro perfectos, aut saltem, utut erant, editos non fuisse. Illorum tamen vicem explebunt, quatenus fieri potest, tum multa alia de Stoicorum morali doctrina, tum præsertim Buddæi introductio in philosophiam stoicam (Lipsiæ, 1729), et Teidemannii systema stowa phil. (Germanice script., Lips. 1776), sæpissime in nostris notis citatam.

cium, ex ejus libro: Essai sur les règnes de Claude et -de Néron, et sur les mœurs et les écrits de Sénèque, pour servir d'introduction à la lecture de ce philosophe, ad uniuscujusque libri calcem caute ac prudenter exscribendum curavimus.

Quum vero, Ruhkopfii editione inprimis usi fuerimus, tanquam hujusce nostræ fundamento, hic nonnulla ex illius præfationibus inseremus, unde ab ipso docebimur quibus auxiliis adjutus fuerit.

Ex primi voluminis præfatione.

<< Agebatur de repetendis Senecæ philosophi Operibus, ita ut primum textus, quem vocant, subsidiis criticis tum iis, quæ potissimum a Grutero, Lipsio et Gronovio allata sunt, tum iis, quæ forte in libris criticis laterent, sedulo adhibitis, emendatior evaderet; nam sic eum constituere velle, quasi nunc primum in vulgus edendus sit, neque opes nostræ; neque consilium sinebant; quapropter non recensionem, sed recognitionem promittimus: deinde ut interpretatione accurata difficultates e sermone,philosophia stoica, etc., ortæ tollerentur; verbo, at usibus:dorum inprimis inserviretur, quibus quamvis literarum bonarum haudquaquam imperitis, notitiæ tamen eæ, quæ ad probe intelligendum auctorem faciant, non statim succurrant legentibus præstove sint. Adjicienda proinde erant brevia et apta monita tum critica, tum exegetica, quæ vocant, velut scholia, quæ tamen notationibus fontium, tamquam argumentis et causis suis, destituta esse nolebam, ut si forte essent lectores, qui in explicatione breviore, quam apposuissem, non acquiescendum sibi putarent, ubi declaratio quæri posset uberior harum rerum, satis larga adesset opportunitas......

[ocr errors]

>> Præter subsidia, quæ modo memoravi, uti mihi contigit, in prima lib. I de Clementia parte, collatione Codicis Bibliothecæ Amplonianæ ad Portam Cœli, Erfurtensis, a Viro doctiss. et mihi per plures annos amicissimo Matthiæ, Profess. dirig. Gymnasii Leiningo-Grünstadiensis diligentissime confecta et mecum communicata. Codex ille membranaceus, seculi XII ut videtur, necdum ab ullo editorum usurpatus, scriptus est literis minusculis solitariis, s. minutis, non cursivis. Literæ majusculæ initio periodorum sunt partim capitales, partim (et plurimæ) unciales. Constat 110 foliis. s. potius 219 pp. form. quat. Continentur eo Epistolæ Senecæ LII priores : de Clementia I, cap. 1-18 incl. : Epistolæ Pauli Apostoli ad Senecam: tandem Epitaphium et excerpta. Sedulo et cum cura scriptus est. Ab alia manu adscripta leguntur : H. dei gra Rex Anglie dns Hyberny | dux Normany et Aquitany Comes Andeg | D: lto in Xpo Fratri Virico. Hanc codicis descriptionem amico laudato debeo, qui et e literarum forma et e verbis adscriptis colligit, esse fœtum seculi XII. Lectiones sane non contemnendas continet. Majorem tamen messem e libris criticis nacturum sperans (quandoquidem per centum annos et quod excurrit, post Jo. Frid. Gronovium præterlapsos, multos viros doctos sciebam Senecæ operam suam navasse), multum temporis iis evolvendis et excutiendis insumsi, suppetias mihi afferente Juvene humaniss. J. G. Brandesio, Hamburgensi, qui literarum bonarum causa tum Gottingæ commorabatur. Enimvero parum auxilii mihi attulerunt. Nam si a Viris, dum in vivis essent, doctissimis et ingeniosissimis, J. M. Heusingero, et Trillero, altero Isenacensis Gymnasii directore, altero Profess. Vitebergens., discesseris, vix unum alterumve

deprehendi, qui operam suam criticam cum cura et successu in hisce operibus emendandis posuisset. In quorum emendationibus adhibendis hoc sequutus sum consilium, ut bona, quæ attulissent, vel in textum immitterem, vel in margine subnotarem, judicio meo qualicunque apposito, alia prorsus silentio transmitterem, alia quamvis rejicula speciminis loco allinerem. Præter editiones jam laudatas contendi quoque Basileensem ap. Jo. Hervagium Desid. Erasmi, quæ emendatior prodiit MDXXXVII. fol., qua Gronovius non usus est, quippe qui multo priorem anni MDXV contendit. Nonnullis locis manifesto corruptis medelam alias frustra quæsitam, dummodo levi ductu fieri id posset, conjectando adhibendam malui, quam lectionem salebrosam relinquere ; in margine tamen lectione, quam ejeci, subnotata, causaque mutationis adjuncta. Modeste quidem hac libertate editoris, de qua nondum lis ad liquidum deducta esse videtur, usus sum. Inprimis vero interpunctionem, quam editori magis liberam esse, potissimum in Seneca, constat, ita temperavi, ut non solum lectio commodior et utilior reddita esse, sed ipse quoque auctor plus semel erroris crimine, quo premebatur, absolutus videatur.

Quod in enarratione Philosophi virorum laude mea majorum, qui ante me Senecam expoliverunt, inprimis Lipsii et Gronovii vestigiis insistere, et eorum doctrina atque acumine uti placuit, id vero nulla mihi excusatione opus esse videtur. Etenim tantum absum, ut virorum vere clarorum merita de Seneca parvi faciam, aut de fama eorum detraham, quippe quibus ex inferis nulla refellendi et coarguendi obtrectatores conceditur opportunitas, ut nihil antiquius et sanctius habeam studio, reliquias corum doctas, a veritate tamen et utilitate

commendatas, quamvis tenuiores interim ad nostrorum temporum lucem, sedulo colligendi, et prout consilii mei rationibus conveniret, cum meis apte conjungendi : quominus et hac immortalitatis humanæ parte, ut vel nomine nostro non commemorato facta dictave nostra bona æternentur, spoliati vel oblivione sepeliantur, vel invidia obruantur. Attamen sæpissime eos quoque honoris causa nominavi, a quibus me in enarrando Philosopho adjutum intellexeram. Auxilio eorum in argumentis conficiendis propter easdem rationes usus sum, inprimis Lipsii. Adjeci deinde iis adumbrationem quamdam literaturæ fontiumve, unde vel occasionem scribendi, vel unum alterumve ex locis pertractatis, hausisse videri potest Seneca. In qua tamen non id agendum esse putavi, ut materia velut cum pulvisculo conversa, copiam et ubertatem affectarem, sed nonnisi strictim appositis præcipuis, quæ ejusdem argumenti usque ad Senecam nobis innotuerunt, vestigia atque lineamenta ostenderem, quæ, si cui vacet, utiliter contendere, atque adeo proferre et exornare licebit. Nam me non latet, multa addi adhuc posse : ut, ad Consolationes vel e Cicerone, ad quem præclara illa epistola Serv. Sulpicii exstat, ad Div. IV, 5 : ad librum de Vita beata libri ejusdem inscriptionis Augustini, Ambrosii, Lactantii : quamquam hæc additamenta ad tempora post Senecam spectant, ideoque a nostro consilio aliena sunt.

» Haud paulo minorem commoditatem iis, qui Seneca vel legendo vel laudando uti velint, primus attulisse mihi videor, textu distinctionibus quas paragraphos vocant, margini appositis, consignato. »

His

(Scribebat, Idibus April. 1797.)

pauca subjiciemus ex præfatione IV vol. (quo libri

« PreviousContinue »