Page images
PDF
EPUB

(Comment. ultimo in Epict.) A Cicerone « Pater Stoicorum » dicitur (III De Nat. Deor.): et alibi, « Majorum gentium Stoicus.»> (IV Academ. Quæst.) Meruit hæc et plura elogia, ipse quoque vita ac scriptis egregius: et multa horum versu lambico complexus. Fragmenta docent. Longavus item, et Zenonis annos dicitur ¿quasse. Diogenes : et adde Lucianum in Longævis.

Chry

CHRYSIPPUS huic successit, cui Soli patria, urbs Ciliciae, postea Pompeiopolis dicta: quod prædones ibi Pompeius locasset. Diogenes ambigit an non Tarsensis fuerit: Strabo definit, «Chrysippum Solensem, patrem vero Tarsensem sed huc commigrasse. » ( Lib. XIV.) Mirifice hunc laudant, ut Cicero : « sippus acerrimo ingenio. » Iterum : « In omni historia curiosus. >> Itemque « Somniorum Stoicorum vaferrimus interpres.» Denique alibi: « Qui fulcire putatur porticum Stoicorum. »> (II De Nat. Deor.) Cui adsonat illud raporpides apud Diogenem :

Εἰ μὴ γὰρ ἦν Χρύσιππος, ουκ ἂν ἦν Στοά

Chrysippus haud esset, nec esset Porticus.

Et doctrina sane multa, lectione, atque scriptione fuit : adeo ut volumina reliquerit ad septinginta et quinque vicitque numero priores omnes, victus ab Epicuro. Itaque Cicero alibi: «Nihil esse a Chrysippo prætermissum in Stoicis. » (I De Finib.) Nube autem testimoniorum in scriptis uti solet; adeo ut in quodam opere quum Euripidis Medeam totam fere inseruisset, qui librum tenebat rogatus, Quid scripti esset? « Euripidis, Medea,» facete responderit. (Diogen. in Vita.) Logicæ autem plurimam operam dedit : ingenio atque arti ita fisus, ut dictitaret: « Doctrina dogmatum (id est Decretorum) se egere tantum

nam probationes a se reperturum. » (Ibid.) Et vulgo jactabatur: « Si dii vellent Dialectica uti, Chrysippea usuros. » (Ibid.) Itaque « solius Logicæ partis volumina reliquit trecenta undecim. » (Ibid.) Notabile, an et laudabile? Negat Seneca, et audet «Chrysippum in ordinem cogere, magnum virum, sed tamen Græcum cujus acumen nimis tenue retunditur, et in se sæpe replicatur : etiam quum agere aliquid videtur, pungit, non perforat. » (I De Benef., c. 4.) Bonum judicium, et universe etiam amplectendum. Sane Chrysippus, a moribus et vita ad

[ocr errors]

:

disputatiunculas divertisse videtur : et uno verbo, virilem illam Sapientiam enervasse. Etsi ipse in vita tamen purus, et animi erecti, adeo ut, quum multa scripserit, numquam Regi aut Dynastæ aliquid inscripserit : extra ambitionem, et fructu operis aut fama contentus. Sed et sui magna fiducia, cuidam roganti, « Cu filium optime instituendum traderet? » respondit: «< Mihi; nam si quem supra me putarem, ipse me ei darem. » (Diog.) Magnum ingenium fuisse, clarum est; virum, probabile; nec de Logica nimis obstat, quia ipse quoque ostendit et edixit, talia juvenibus magis, et in flore aut luxu quodam ingeniorum, quam viris senibusque convenire. Nam ad Dialecticum Cleanthi imminentem: «Desine, inquit, hunc grandem natu a seriis abducere nobis juvenibus hæc propone. » (Diog.) Sentiebat, juvenes præparari per hæc talia et exerceri viros et maturos in melioribus esse. Cæterum acuminis laudem tulit, et Seneca de eo pronunciat : Chrysippus, penes quem subtile illud acumen est, et in imam penetrans veritatem : qui rei agendæ causa loquitur, et verbis non ultra quam ad intellectum satis est, utitur. »> (I De Benef. c. 3.) Nota inibi et Brevitatem, et quamquam multa, multis scripsisse : quod proprium fere Stoicorum fuit. Vixit annos LXXIII, et statua ei ab Atheniensibus posita, in Ceramico, quam, quia ferme a vicino equite occuleretur, Carneades Kopappellabat. Cicero ejus meminit : « Statua est in Ceramico Chrysippi, sedentis porrecta manu.» (De Finib. I. ) Non ergo mirum, occultum fuisse et oppansum ab equite, quia sedentem, ut solent docentes : et alias etiam tenui atque infirmo corpusculo fuit. Pausanias «Chrysippi Solensis statuam locat in Gymnasio, quod Ptolomaeum a conditore dicitur, haud longe a foro.» (Lib. I.) Ergo Ceramicum interiorem accipi hic magis est. Ad alios eo. AUDITOR. Verbum interpono: qui Dialectica illa Chrysippi (nam observavi) sic in pretio, quum Aristotelis jam esset? qua nobis quidem nihil videtur perfectius aut acutius. LIPSIUS. Nobis : alia olim judicia: nec nos in morte omnium Chrysippi operum sententiam feramus. Sequitur, et excipit

ιππου

non

ZENO Sidonius, de quo Diogenes in Zenone, quum plures fuisse hoc nomine notat : «Quintus, inquit, Chrysippi discipulus, qui

libros quidem paucos scripsit, sed complures reliquit discipulos. » Eusebius, ubi Chrysippum nominasset, addit : « Nam hujus (Chrysippi) discipulum et successorem Zenonem, aiunt du→ bitasse super universi conflagratione. » (Lib. XV Præpar. Evang.) De hoc ipso Suidas, et dubitatum de patria ostendit : «< Zeno Dioscoridis filius, Tarsensis: ut vero quidam, Sidonius, discipulus Chrysippi Tarsensis, Philosophi Stoici, et successor,» Ab eodem doctore

DIOGENES, cognomento Babylonius; non quia vere ibi natus, sed a vicino et notiore loco sic dictus. Laertius: «< Fuit et Diogenes Stoicus ex Seleucia oriundus sed Babylonius, ob viciniam, cognominatus.» (In Vita Diog. Cynici. ) Chrysippi auditor fuit : « Magnus et gravis Stoicus » Ciceroni insignitus. (Cic. I De Divinat.; III De Offic.) Factum ejus, philosopho et Stoa dignum, in Seneca : « Diogeni Stoico de Ira quum maxime disserenti adolescens protervus inspuit. Tulit hoc leniter ac sapienter: Non quidem, inquit, irascor, sed dubito tamen an irasci oporteat. » (De Ira III, cap. 38.) Stoicum agnominat tantum ; et sic sæpe in Stobao, atque hunc puto. Romæ fuit, legatus, de quo Cicero: «Lælio et Scipione adolescentibus, Stoicum Diogenem, et Academicum Carneadem, video ad Senatum ab Atheniensibus legatos esse missos: qui quum reip. nullam unquam partem attigissent, essetque eorum alter Cyrenæus, alter Babylonius; nunquam profecto scholis essent excitati, neque ad illud munus electi nisi in quibusdam principibus (Romanis) temporibus illis fuissent studia doctrinæ. >> -(IV Tusc. ) Sed addo etiam, Carneadem hunc discipulum Diogenis ejus fuisse. Ex ipso Cicerone : « Quum aliquid ejusmodi inciderat (cavillatorium et spinosum), sic ludere Carneades solebat: Si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes reddat ; ab eo enim Stoico Dialecticam didicerat. » (IV Acad. Quæst.) Huic auditor successorque fuit

ANTIPATER Sidonius, quem Laërtius in Zenone, atque alibi, nominat. De disciplina a Diogene, Cicero auctor : « Aliud Diogeni Babylonio videri solet, aliud Antipatro discipulo ejus, homini acutissimo. » (III De Offic.) Atque alibi in primis Dialecticis

recenset: «< Duo vel principes Dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines. » (IVAcad.) Attollit et Seneca :

«

Antipater, inter magnos sectæ hujus (Stoicæ ) auctores. » (Ep. XCII.) Nominat et Epictetus (lib. III, Diss. XXI), velut inter Triumviros : : et Plutarchus hoc quoque ad notitiam viri prodit : « Stoicus Antipater, quia non valebat neque volebat pedem conferre cum Carneade, scribebat autem et libros implebat suis in eum refutationibus, xaλaμobózs, quasi calamo-clamator dictus est cognomento.» (De Garrulitate.) Quod calamo scilicet inclamaret, voce mutus esset. Reperio et Antipatrum Tyrium, item Stoicum: qui Catoni Uticensi in adolescentia doctor, atque adeo in contubernio Romæ fuit. Plutarchus in vita Catonis hoc prodidit estque ille de quo Cicero: «Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus. » (II De Offic.) Verius autem, hunc diversum a priore esse: sicut et Antipatrum Tarsensem, quem inter illustres Stoicos Strabo nominavit. An non iste sit, quem Cleanthis propov, id est discipulum, Clemens Alexandrinus fecit? (Lib. XIV.) Primo illi successit

PANETIUS, ille inclytus, et inter vertices, de quo Cicero : << Posidonii doctor, discipulus Antipatri, Panatius. » (I De Divin.) Rhodius patria fuit : quod Strabo notavit (lib. XIV.), ejusque majores inter belli duces, aut athletas. Magni cum fecit idem Cicero, ornavitque elogio : « Panatius princeps, meo quidem judicio, prope Stoicorum. » (IV Acad.) Iterum : « Homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Lælii.» (IV De Finib.) Enimvero Scipio ille Africanus posterior, ita virum æstimavit et amavit, ut domi habuerit, nec a se dimiserit, etiam quum ad res aut bella iret. Cicero: «< Historiæ loquuntur, P. Africani, in nobili illa legatione, quam ante censuram obiit, Panætium unum omnino comitem fuisse. (IV Acad.) De qua ipsa re Plutarchus : « Missus Africanus ad res regum inspiciendas, Alexandriam venit. Comitabantur eum amicus unus, philosophus Panatius, servi quinque. (In Apoph.) Diu vixisse apparet ; nam Cicero ex Posidonio tradit, triginta totos annos superfuisse, postquam libros De Officiis edidisset. » (III De Offic.) Seneca nominat aliquoties, sed tantum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

(Ex

POSIDONIUS, discipulus prioris, ut dixi; Apamea in Syria natus. Alius ab isto est, item Stoicus (de quo et Suidas), qui Alexandrinus Diogeni agnominatur ævo anterior, et Zenonis ipsius auditor. Sed hic noster nobilior, et Senecæ laudatus : « Posidonius, ut mea fert opinio, unus ex iis qui plurimum philosophiae contulerunt » (Epist. XCI.); Ciceroni : «Vidi in podagræ dolore vel omnium maximum Stoicorum Posidonium. » Fragm. libri de Philosophia.) Quidni laudet? inter doctores eum habuit, et Rhodi operam dedit. Nam inibi vixit plurimum, remp. rexit, scholasque habuit, etsi alibi natus. Strabo: «<Posidonius Rhodi remp. administravit, et Sapientiæ studia docuit, in Syriæ tamen Apamea natus. » (Lib. XIV:) Idem vixisse circa suum ævum ostendit, laudatque : « Vir philosophorum nostri ævi plurifariam doctissimus. » (Lib. XVI.) Narrat Cicero (II Tusc.), Pompeium ejus visendi audiendique, e Syria redeuntem, deflexisse Rhodum (addit Plinius, Lib. VII, cap. 30, " percuti de more fores a lictore vetuisse, et fasces januæ submisisse eum, cui se Oriens Occidensque submiserat ») : deflexisse, inquam, Rhodum et quum decumbentem, graviter podagra ægrum, reperisset, doluisse quod audire eum non posset. Sed Posidonium non tulisse, ut frustra tantus vir venisset, itaque dixisse, cum dolore interpellante pugnantem, et subinde exclamantem : « Nihil agis, dolor, quamvis sis molestus, nunquam confitebor te malum esse. » Hæc magni et stoici animi, diversa ab iis quæ in Fragmento ejusdem Ciceronis alibi: «< Vidi in dolore podagræ vel omnium maximum Stoicorum Posidonium, nihilo ipsum, quam Nicomachum Tyrium hospitem meum, fortiorem. » (In Hortensio.) Sed cave Ciceronis ea censeas; imo alterius (ut in Dialogis) philosophos oppugnantis et suggillantis : an non ipsius Hortensii ? Qui Rhodi pariter eum viderit : etsi Romæ etiam potuit, si vere Suidas; « Posidonium Romam, ducente M. Marcello venisse.» Hoc vero magis assidet, quam cum Scipione Africano vixisse : etsi in Athenæo palam scriptum. Nam ubi Strabonem Geographum laudasset, addidit ad ævum ejus notandum, «< Non ita recentem scriptorem esse, quippe qui scribat in libro VII Geographiæ, cognovisse sese Posidonium

« PreviousContinue »