Page images
PDF
EPUB

:

Quid fæminæ hæc fuerit, et quo marito, in notis meis ibi disces. Sed quando quæsturam gesserit, haud liquido scio : ætas non abnuit, ut sub Tiberio potuit et sub Caio, neque libet definire. Illud magis, præturam statim ab exsilio gessisse, Agrippina faciente. Ita enim Tacitus : «Agrippina veniam exsilii pro Annæo Seneca, simul præturam impetrat (a marito), lætum in publicum rata, ob claritudinem studiorum ejus, utque Domitii pueritia tali magistro adolesceret, et consiliis ejusdem ad spem dominationis uteretur.» (XII Annal. ) Vides, prætorem statim designatum, et laudes dotesque, quas Tacitus candide adjungit. Vulgi benivolentia eo facto conciliabatur; quia jam vulgo in ore et gratia Seneca, ob claritudinem studiorum; denique tali et tanto magistro volebat Domitium suum crescere ; itemque consiliis ejus (nota civilem prudentiam) ad parandum principatum, sed et regendum, niti. Ergo prætor anno urbis DCCCII fuit : numquid postea et consul? Affirmant libri legum, ad SC. Trebellianum; ut Ulpianus : « Temporibus Neronis, octavo Kalend. Septembres, Annæo Seneca et Trebellio Maximo Coss. factum est Senatus-consultum. » Idem in Justiniani II Institutionum scriptum. Qui autem fastos nobis concinnarunt, faciunt hos consules suffectos (nam ordinarii non fuerunt) anno urbis DCCCXV: quod esset, anno et paucis mensibus ante Senecæ mortem. Aliquis de tota re dubitet fortasse; quia Ausonius, Gratiarum actione palam : «Dives Seneca, nec tamen consul : » itemque nec ipse Seneca meminit usquam hujus honoris, etsi epistolas plerasque tunc scripsit. Respondeo : de Ausonio, intelligendum Ordinarium consulatum videri: de ipso nostro, silentium non esse negationem, Sed hoc etiam addo, non videri bene digessisse Fastorum concinnatores : neque illo anno profecto fuit. Nam ecce statim initio anni, Tacitus memorat (Annal. XIV) refrigeratam ejus apud Neronem gratiam, calumniatores varie vellicasse : atque ipsum animosa oratione principem accessisse, commeatum pétentem, et opes suas refundentem. Non admisit quidem Nero sed tamen Seneca ab eo tempore (addit Cornelius) « Instituta prioris potentiæ commutat, prohibet coetus salutantium, vitat comitantes, rarus.

[ocr errors]

per urbem, quasi valetudine infensa, aut sapientiæ studiis domi attineretur. » Hæc non sunt pro novo consule, aut etiam candidato: et mors ejus non diu post secuta vetat assentiri. Quid tamen movit viros doctos sic suspicari? Quod Tacitus illo anno SC. factum scribit, «< ne simulata adoptio in ulla parte muneris publici juvaret, ac ne usurpandis quidem hereditatibus prodesset. » Sed profecto nihil hoc ad Trebellianum illud: alio spectat, si quis priora etiam illa in Tacito legit. Itaque fuisse equidem consulem consentio, sed alio et priore tempore: nec certo designem. At perpetuus ille ejus honos, principis doctorem moderatoremque fuisse: optimi sane, quamdiu hujus consiliis monitisque se dedit. Tacitus non celat, et duos nominat, quibus utiliter princeps se permisit. «< Ibatur in cædes nisi Afranius Burrus, et Annæus Seneca, se objecissent. Hi rectores imperatoriæ juventæ, et pari in societate potentiæ concordes, diversa arte ex æquo pollebant. Burrus militaribus curis, et severitate morum : Seneca præceptis eloquentiæ, et comitate honesta juvantes invicem, quo facilius lubricam principis ætatem, si virtutem aspernaretur, voluptatibus concessis retinerent. » O laudabilem conatum, et consensum! Consensum, qui nimis rarus in aulis, ubi quisque ita eminere fere vult, ut alium nolit. Sed ad Senecam.

CAPUT V.

Privata vita, uxores, liberi, exsilium.

α

Ille in publico ecquid aliud gesserit, haud scio : privati:n reperio, aut certe colligo, in AEgypto adolescentem fuisse, occasione quod avunculus præfectus ibi esset. Nam scribit de matertera, ad matrem : Exemplum tibi suum, cujus ipse spectator fui, narrabit. » (Consol. ad Helv. cap. 21.) Spectator? ergo in navigatione ea adfuit (de qua ibi) quum ex AEgypto matertera rediret. Et quomodo, nisi ipse etiam ex AEgypto? Plane ita fuit : et hæc causa, cur pluscula de ipsa AEgypto, et Nilo, curiose libris (præsertim Quæstionum Naturalium) inspergat. Fortassis et ex AEgypto ad Indiæ oras ivit, per mare Rubrum : atque ita de India commentari voluit; Plinio scriptum. (Lib. VI,

cap. 17.) Sed Romæ jam uxorem duxit : quam, non est prodi--
tum; habuisse tamen, liberi evincunt. Nam ipse Marcum blan-
dissimum puerum,
multa laude et affectu commemorat, ad Hel-
viam matrem neque ambigendum quin filius sit. Vel carmen
ejus doceat, ubi inter vota :

Sic dulci Marcus qui nune sermone fritinnit,
Facundo patruos provocet ore duos.

Nam ut illos audiam, qui ad Marcum Lucanum hoc referunt, ratio non videtur. Atqui mentionem prioris uxoris non facit. Non in his libris, fateor : quid tum? nec Annæi etiam Melæ fratris nominatim ; non ergo habuit? Etsi videndum, an non de priore uxore capias ista : « Harpasten, uxoris meæ fatuam, scis hereditarium onus in familia mea remansisse. » (Epist. 1.) Vix enim est ut de Paulina sic loquatur, et sentiat : imo onus relegat ad defunctam uxorem, a qua penes heredem cum alia familia mansit. Sed clarius etiam alibi : « Quum sublatum est lumen, et uxor moris mei jam conscia conticuit. » (III De Ira. ) Quae uxor? illa prior; nam libri de Ira, Caio adhuc vivo, videntur scripti, in loco nobis doctum. At Paulinam post exsilium denique duxit, nobilem fæminam : quæ, inquam, jam seni nupsit, et potenti in aula. Quod ipsum Dio quoque, aut quisquis ille apud Dionem fuit, objiciendum Seneca putavit : nempe quod ætate gravis juvenculam illam duxisset. Talis uterque fuit, et ipse Seneca prodit : << Hoc ego Paulinæ meæ dixi, quæ mihi valetudinem meam commendat. Venit mihi in mentem in hoc sene et adolescentem esse, cui parcitur.» (Epist. civ.) Adolescentem? ipsam Paulinam. Sane amans ea viri, ut ibi pluribus jactitat: nec falso, et in morte ejus ostendit, cui suam (quod in ipsa fuit) ivit junctum. Postea videbimus. Atque istæ uxores et alia vita quieta, et fere sine offensa, excipio grandem illum exsilii casum. Nam sub Claudio, primo imperii ejus anno, quum Julia Germanici filia accusata adulterii esset (Dii Deque, a Messalina!), et ipsa extorris est acta; et quasi inter adulteros Seneca, in Corsicam relegatus. Verane culpa fuerit, non dicam nolim, et Tacitus fortasse mecum; qui, ubi de

[ocr errors]

exsilio : « Seneca infensus Claudio, memoria injuriæ, credebatur. » Nota, injuria: ergo hæc ei facta. Et sane quis alias accusationes impudicissimi illius scorti (Messalinam dico) et damnationes hujus obnoxiæ pecudis (Claudii) ignorat? Neque enim aliquid mali fere, nisi bonis et insontibus, sunt machinati. Vixit in exsilio annos circiter octo: et fortiter, imo ut ipse ait, feliciter vixit, optimis studiis meditationibusque intentus. Ita enim ad matrem : « Inter eas res beatum se esse, quæ solent miseros facere » (cap. 4): et pulcherrime deinde (vide, sodes) philosophatur. Addit in extremo, et assurgit : « Qualem me cogites, accipe: lætum et alacrem, velut optimis rebus. Sunt autem optimæ, quum animus omnis cogitationis expers, vacat operibus suis, et modo se levioribus studiis oblectat, modo ad considerandam sui universique naturam, veri avidus, insurgit. » O hominem, o verba honesta! quæ imitari Octavia tragœdiæ auctor (non enim ipse : apage) voluit, his versibus, in persona Senecæ :

Melius latebam, procul ab invidiæ malis
Remotus, inter Corsici rupes maris.
Ubi liber animus, et sui juris, mihi
Semper vacabat, studia recolenti mea.

O quam juvabat ( quo nihil majus parens
Natura genuit, operis immensi artifex)
Cælum intueri, Solis et currus sacros!

Hæc meliora, veriora etiam, quam quæ in Consolatione ad Polybium abjecte nimis et demisse scribuntur : et an a nostro Seneca? Dubitare non semel subiit, et pæne abdicare. Quomodocumque, homo fuit: et illud certe scriptum non nisi inimici protraxerunt, et publicarunt: fortasse et macularunt. Sed notes in Senecæ supra verbis, levioribus etiam ibi studiis se obleclasse que poetica censeo: et exstat in iis Medea: quam in exsilio scriptam, quo tempore Claudius Britanniam subegit, mihi pæne certum : atque adeo argumentum illud elegit de Jasone, ut aliquid inspergeret scilicet de Oceano subacto. Sane versus illi in Choro quo, nisi ad Claudium, spectant?

Parcite, o divi, veniam precamur,

Vivat ut tutus, mare qui subegit.

Iterumque :

Jam satis, divi, mare vindicastis,

Parcite divo......

Quod item ad Claudium, etsi vivum : et Deos Deo vult parcere, poetica adulatione.

CAPUT VI.

Opes ejus, villa, agri, fœnus.

Sed ab exsilio reversus statim in splendore iterum fuit'; opum jam tunc, et ante aulam, largus. Nam pater eas reliquerat, nec omnes suæ industriæ aut fortunæ debet. Ipse ad matrem : « Tu filiafamilias locupletibus filiis ultro contulisti. » (Cap. 14.) Liberalitatem ejus laudat, eo magis quod in locupletes, ut ait, nec sane egentes. Hæc ante aulam at in ipsa ingentes opes quæsivit, sive potius venientes ultro admisit. Plerasque enim ex principis munificentia habuit : atque ipse ita ad Neronem, in Tacito nostro « Tu, inquit, gratiam immensam, : innumeram pecuniam dedisti; adeo ut plerumque intra me ipse volvam : Ubi est animus ille modicis contentus? Tales hortos instruit, et per hæc suburbana incedit, et tantis agrorum spatiis, et tam lato fænore exuberat? » (Lib. XIV.) Nota hortos, villas, agros, fenus, omnia laxe et ubertim. Vis iterum Taciti verba, sed ab alieno ore et sensu? « Calumniatores, inquit, variis criminationibus Senecam adoriuntur, tamquam ingentes, et priyatum supra modum evectas opes, adhuc augeret : quodque studia civium in se verteret hortorum quoque amoenitate, et villarum magnificentia quasi principem supergrederetur. (Annal. XIV.) Et Suilius, apud eumdem, modum etiam opum expressit : «< Qua sapientia, quibus philosophorum præceptis, intra quadriennium regiæ amicitiæ, ter millies HSS. paravisset? Romæ testamenta et orbos, velut indagine ejus capi: Italiam et provincias, immenso fænore hauriri. » (Lib. XIII.) Is modus nobis esset, « septuagies quinquies centena millia Philippicorum. » Opes paene regiæ, fateor : sed de malis artibus et captatura, quod adjungit, aspernamur. Habuit ante censum magnum, ut dixi: et in copiosa illa aula, et ampla re Romana,

« PreviousContinue »