Page images
PDF
EPUB

DE

VITA ET SCRIPTIS

L. ANNEI SENECA.

CAPUT I.

De patria, et parentibus.

VIRORUM illustrium vitam prodere, vetus institutum est : et quorum ingenia, scripta, aut facta miramur, juvat alia nosse,

adhæserunt. De Seneca igitur, quatenus potest, dicam : et colligam ac disponam, ex ipso et variis scriptoribus, quod huc facit. Patriam ei Cordubam fuisse constat, veterem florentemque in Hispania Bætica coloniam : atque adeo in iis regionibus primam. Strabo aperte : « Plurimum inter Hispaniæ Bæticæ urbes Corduba aucta est, Marcelli opus gloria et potentia: itemque Gaditana urbs. Hæc quidem ob navigationes, et Romanorum societates; illa vero, ob regionis bonitatem, et amplitudinem, Bæti etiam fluvio multum huc conferente. » (Lib. III.) Laudat, et simul veterem ostendit «Marcelli opus. » (Lib XLIII.) Cujus? prætoris, an consulis? nam prætor Hispaniam obtinuit M. Marcellus, ex Livio, anno urbis DLXXXV, etsi in pace et otio, ut videtur; eoque magis inclinem, coloniam ab hoc deductam, fortasse et oppidum auctum ornatumque. Neque enim novum plane conditum, vel Silius dixerit, qui jam tempore Annibalis Cordubam nominavit. Ad illum igitur magis, quam ad consulem Marcellum retulerim, qui anno DCI Hispaniæ præfuit, sed citeriori, ut est in Epitome, et ex Appiano colligas : atque ibi re feliciter gesta, triumphavit de Celtiberis. Itaque nibil ei tunc fuit cum Bætica, aut Corduba nostra " quæ est in Hispania ulteriore. Addit porro amplius Strabo «< Habitarunt hanc Cordubam ab initio selecti Romanorum, et indige

J.

b

[ocr errors]

narum : atque adeo primam hanc in ea loca coloniam miserunt Romani. » Nota, de Selectis. Ita enim fuit eoque obtinuisse postea credam, ut colonia patricia diceretur. Plinius aperte: «<Corduba, colonia patricia cognominata. » (Lib. III, c. 1.) Et in Augusti nummis, PERMISSU. CÆSARIS. AUGUSTI. caput ejus : tum parte altera, COLONIA. PATRICIA. Cui titulo causam dedisse arbitror, quod splendida et dives, patres ac senatores etiam rei Romanæ daret. Nam jam Augusti ævo, ex provinciis passim in senatum legebantur. Sed ait et Strabo, primam coloniam eo missam: quod caute lege. Nam Carteia, in eadem Bætica, jam ante colonia deducta, a L. Canuleio prætore: sed quia ex parum honestis, Libertinorum appellata fuit. Leges in Livio, initio libri XLIII. Tueri tamen Strabonem possis, fortasse et debeas : quod non missi coloni illi Roma aut ex Italia, sed ibi nati ex militibus Romanis et fæminis Hispanis, permittente Senatu, hybrida isti libertate donati sint, et in colonia collocati. At Strabo missam primam discrte scripsit. Satis de Corduba : atque hæc patria fuit.

:

[ocr errors]

Qui parentes? E gente Annaa fuisse liquet : cui, ominis causa, ab annis videtur nomen factum : respondetque cognomen Seneca, item ominis boni. Ita enim ego opinor primo inditum etsi Isidorus, «< eum qui primus ita dictus sit, canum fuisse natum » arbitretur. Sane Seneca, vel ut veteres, Senica (est enim a Sene, Senicis) yepóvrtov significat, ut Senecio. Videatur Nonius, in Senica. Addo, quod in alia etiam gente reperio hoc cognomen, ut in Accia, lapide prisco : « M. Accio. Seneca.... Manlio Planta II vir. Quinq. » Sitne autem stirpis Hispanæ gens Annæa, an in coloniam ex Italia missa, haud adfirmem: illud tantum, equestrem etiam fuisse. Ita Seneca ipse de se, apud Tacitum : « Egone equestri et provinciali loco ortus, proceribus civitatis adnumeror? inter nobiles, et longa decora præferentes, novitas mea enituit? » (Lib. XIV.) Pater igitur, fortasse et avus, inter equites : neque ultra. Nam de Novitate sua mox subjungit, non facturus, si qui majorum ad honores pervenissent. Pater autem a se scriptisque suis etiam notus, L. Annæus Seneca, quem Declamatoris agnomine (in hoc genere excelluit) a filio fere distinguunt. Exstant non ipsius, sed alienæ ab eo digestæ

Declamationes: quas præloquiis, aut interloquiis distinxit : et vel sic come atque amonum ingenium suum satis ostendit. Uxorem habuit Elbiam aut Heloiam, item Hispanam aut Hispaniensem, magni animi atque ingenii fæminam, ut filius eam (in Consolatione ad ipsam) satis descripsit. Pater, Augusti temporibus, Romam venit; et secuta mox uxor cum liberis, cumque ipso hoc Seneca nostro, adhuc tenello. Diu ibi in gratia et fama vixit, rem fecit : et ad ultima Tiberii censeo ætatem produxisse. Inducit me, quod Sejanianæ conjurationis mentio est in ejus libris, et alia quæ huc spectant. Omitto, et ad filium transeo, de quo proposui.

CAPUT II.

De ipso L. Annao Seneca, ejusque fratribus: ubi natus, et quando Romam delatus.

Is natus Cordubæ, et puer inde Romam translatus : quod ita indicat ipse, ubi materteram laudat : « Illius manibus in urbem perlatus sum; illius pio maternoque nutricio, per longum tempus æger, convalui. » (Consol. ad Helv. cap. 17.) Si manibus perlatus, puerili in ætate oportet fuisse : et vides languisse tunc etiam, et opera curaque ejusdem focillatum. Hoc ego evenisse colligo decimo quinto, aut circiter anno, ante Augusti excessum ; argumento ab adolescentia Senecæ in Tiberii ævo, mox dicendo. Ergo nec pater diu ante Romam migrarit. Fratres duos habuit, neque ullas sorores; ex verbis ejus ad matrem : « Carissimum virum, ex quo trium liberorum mater eras, extulisti. >> (Ad Helv. cap. 2.) Hi tres autem, M. Annæus Novatus, L. Annæus Seneca, L. Annæus Mela fuerunt; nati ordine, quo recitavi. Hoc ex Controversiarum inscriptionibus liquet, ubi sic, etsi cognominibus solis, recensentur. Maximus autem fratrum nomen mox mutavit, et in Junii Gallionis transiit, ab eo adoptatus. Qui Gallio Senecæ patri in Declamationibus aliquoties nominatur, et Noster ei dicitur: sive a communi patria, Hispania; sive ab amicitia, quæ cum eo fuit. An et necessitudo aut cognatio? nescio, suspicor tamen ob hanc adoptionem. Est autem ille Gallio, qui Pater Quinctiliano agnominatur, itemque Tacito, sexto Annalium. Noster autem iste.

adoptivus in Eusebiano Chronico, « Junius Annæus (malim Annæanus) Gallio, frater Senecæ, et egregius declamator», dicitur an duplici illo gentis nomine (quod tamen veteribus rarum, imo non fuit) ut notet in quam adoptione ivit, et in qua natura fuit? Apparet, si recta est nomenclatura aut scriptura. Est ille, ad quem libros De Ira noster scripsit et misit, quem in iis Novatum appellat: at eumdem, in scriptione De Vita Beata, Gallionem fratrem; itemque in Epistolis, Dominum suum Gallionem; honeste, ut fratrem scilicet seniorem. Sed observa igitur, non adoptatum videri, quo tempore libri De Ira scripti, id est Caio vivo postea denique, et tunc cognomen mutasse. At frater minimus, Annæus Mela est, Tacito, Dioni, et Eusebio nominatus, qui eques tantum Romanus (nam prior ille Senator fuit) Lucanum filium genuit, «grande adjumentum (ait Tacitus) claritudinis.» Atque hi igitur tres fratres, de quibus Martialis capiendus :

Et docti Senecæ ter numeranda domus.

Doctum vocat, illum Declamatorem : triplicem domum, tres filios familiasque dictas.

CAPUT III.

Adolescentia ejus, præceptores, et studia.

Puer igitur Romam venit, atque ibi, in optimis artibus, optimum ingenium adolevit. « Adolescentia ejus in Tiberii principatum incidit, » ut ipse fatetur. (Epist. cvm): idque eo tempore, quo «< aliena sacra movebantur. » Is fuit annus Tiberii quintus, urbis conditæ DCCLXXII: quod ex Tacito est manifestum, qui «< sacra AEgyptiaca et Judaica pulsa » eo anno scribit. (Lib. II, Annal. in fine.) Itaque Seneca tunc plenam adolescentiam egerit, viginti aut viginti duorum annorum. Nam ætatem grandiusculam sub ipso Augusto habuisse, ex eo liquet, quod cometam, sive flammam ante excessum ejus observaverit, de quo prodit : « Vidimus ante Divi Augusti excessum simile prodigium » (Quæst. N. I, cap. 1): nec plane pueris talia curiose adnotentur. Præceptorem in eloquentia habuit ipsum patrem, opinor: atque id Controversiarum libri et præfationes dicunt..

Cur autem non optimus senex, qui alios ducebat et docebat, suos in hac via dirigeret? Fecit, et duos egregie disertos reliquit, Gallionem et nostrum : nam de Mela tale nihil legi. Ille est Gallio, quem a suavitate eloquii Statius commendat :

Hoc plus, quam Senecam dedisse terris,
Et dulcem generasse Gallionem.

Sonante et tinniente quadam eloquentia fuisse, auctor libelli De Causis corruptæ eloquentiæ ostendit : qui commemorat, tinnitus Gallionis: si tamen hujus, non patris. At noster, præter eloquentiam, philosophiae magno impetu se dedit, et Virtus elegantissimum ingenium rapuit, etsi patre renitente. Ipse non semel ostendit, aversum eum a philosophia fuisse, uxorem et se avertisse : imo odisse, palam alibi scribit. Ardor tamen filii vicit, et insignes ac serios ejus ævi philosophos assiduus audivit nominatim, Attalum Stoicum, Sotionem ejusdem sectæ etsi Pythagorissare etiam visus, itemque Papirium Fabianum : quos et nominat identidem, ac grata memoria laudat. Sotioni quidem puer etiam operam dedit, scribitque : « Modo apud Sotionem puer sedi.» (Epist. XLIX. ) Sed et Demetrium Cynicum admiratus est, et coluit: sæpe cum eo item grandior et jam in aula, domi forisque versatus. Nam et in via ac peregrinatione habebat. Iste ad honesta impetus : sed pater tamen fregit, et foro ac causis interim mancipavit. (Vide Epistol. XLIX.) Quas diu actitasse eum apparet, et Caii etiam temporibus, magna eloquii gratia et fama. Sane scripta ulla Philosophica

ante id ævi non exstant.

CAPUT IV.

Honores, et civilis vita.

Atque idem pater latum clavum sumere etiam suasit, honorum candidatum. Itaque quæsturam primo gessit, in qua adipiscenda suffragium materteræ suæ agnoscit. « Illa, inquit, pro quæstura mea gratiam suam extendit, et quæ ne sermonis quidem, aut claræ salutationis, sustinuit audaciam, pro me vicit indulgentia verecundiam. » (Consol. ad Helv. cap. 17.)

« PreviousContinue »