Page images
PDF
EPUB

ἔξεις, συγκαταθέσεις, ὁρμάς. Imo et ordinem, qui est in Affectuum genitura et progressu. Primum enim est, propensio quædam, tum admissio et cessio, mox consensio et denique appetitus impetusque. Exempli causa, Visum sive parasiz objicitur, propendeo: sequitur Notio sive vota, cedo et admitto; tum Cogitatio sive dixós, judico et consentio; denique Incitatio et opun est vehementior. Epictetus in A. Gellio (neque enim ipsa nunc exstant) brevius hæc, sed tamen distinguit : «Visa animi; quas pavracías appellant, quibus mens hominis prima statim specie accidentis animum rei pellitur, non Voluntatis sunt, neque arbitraria : sed vi quadam sua inserunt sese hominibus noscitanda. Probationes autem quas vyzaraliaus vocant (supra, in Plutarchi verbis), quibus Visa noscuntur ac dijudicantur, voluntariæ sunt, fiuntque hominum arbitratu.» (Lib. XIX, cap. 1.) Et plura addit, utiliter legenda; nec diversa ab iis noster Seneca : «Ut scias, inquit, quemadmodum incipiant Affectus, aut crescant, aut efferantur: Est primus motus non voluntarius, quasi præparatio Affectus, et quædam comminatio. Alter cum voluntate non contumaci. Tertius motus est jam impotens, qui Rationem evicit. » (II De Ira, cap. 4.) Primus quem dicit motus, est a Phantasia rei Bone Malæve objecte: qua statim excitamur ad appetendum, aut aversandum. Hunc negat Voluntarium esse, sicut et Epictetus; prævenit enim inclinationem animi, et primi illi Ictus (ut alibi appellat. Epist. LVII), sive Pulsus (ut A. Gellius) «< conditione quadam humanæ sortis eveniunt: ideoque etiam sapientissimis accidunt. » (Senec. II De Ira; cap. 2.) Atque ut ad Lucilium scribit : « Quædam sunt, quæ nulla Virtus effugere potest; admonet illam Natura mortalitatis suæ. Itaque et vultum adducet ad tristitiam, et inhorrescet ad subita, et caligabit si vastam altitudinem in crepidine ejus constitutus dexpexerit. Non est hic timor, sed Naturalis affectio inexpugnabilis Rationi. » (Epistola LVII.) Nota hæc postrema: a Natura tales motiunculas esse. Quo sensu Senecam audio : «Quis negat omnes Affectus a quodam quasi Naturali fluere principio? » (Ep. CXVI.) Nempe ab istis motibus, quos natura insevit, qui tamen, ut idem ait, « non sunt Affectus, sed principia præludentia Affectibus. » At alter jam

Motus est, quum crescit Affectus, ut noster ait (II De Ira, c. 2.), junctus <«< cum voluntate non contumaci, » quod fit scilicet, quum motibus illis primis, «consentit, et opinione sua approbat : etsi haud plene tamen se permittit; in gressu est, nondum in cursu. At tertius, jam impotens, et qui nos aufert. Is velut excursio est cum impetu, ut Plutarchus assimilabat : et noster, eadem imagine, Affectus non moveri tantum, sed excurrere debet. Est enim impetus : » (II De Ira, cap. 3.) id est, opp. Ista lucem, nisi fallor, dent Stoicorum Affectui: quem definitione nunc etiam aperiamus. Ea a Zenone duplex. Ilá00s yap io, aiebat, ἢ ἄλογος παρὰ φύσιν κίνησις, ἢ ὁρμὴ πλεονάζουσα: (Laert. in Zen.) quae Cicero ita vertit, et eidem Zenoni inscribit : « Perturbatio est, vel aversa a recta Ratione, contra Naturam, animi commotio; vel brevius, Appetitus vehementior.» (IV Tusc.) Ait hoyos xinets, irrationalis motio, ad verbum: sed Cicero diducit et apte explicat, aversa a recta Ratione. Est enim Rationis, sed pravæ. Absque hac interpretatione e Peripateticis etiam conveniat: qui ipsi definiunt : « Motum irrationalem animi, ob præsumptionem Boni Malive. » Sed irrationabile aliud iis sonat: et abjungitur ab iisdem Zeno, quum addidit, contra Naturam esse, negatum istis. Itaque et altera finitio Zenonia, « Appetitus vehementior; interpretem Ciceronem habet, «qui longius discesserit a Naturæ constantia » : ut ostendat, aversum maxime ab eadem esse, id est, a stabili illa et immutabili Ratione. Sed quod Appetitum vertit, angustius est et Vitatio vel Fuga etiam intelligenda. Nam opun hic, quævis commotio vel incitatio; et ¿popμiv includit. Desino, et repeto: Affectus omnes in Rationali parte esse, ideoque cetera animalia iis carere, juxta Stoicos, « habere tamen similes quosdam illis impulsus.» (Sen. I De Ira, c. 3.) Carere et Sapientem dicimus sed quo sensu? non illo quem vulgus exaudit et exagitat, ut Sapiens nullas vellicationes aut morsus habeat habet, «nec hoc dico, non sentit incommoda, sed vincit. » (De Providentia, cap. 2.) Alibi Seneca : «Non educo Sapientem ex hominum numero, nec dolores ab illo, sicut ab aliqua rupe nullum sensum admittente, submoveo. Memini ex duabus partibus illum esse compositum : Altera est Irrationalis:

:

:

[ocr errors]

hæc mordetur, uritur, dolet; altera Rationalis hac inconcussas opiniones habet, intrepida est et indomita.» (Ep. LXXI.) Ipsa tamen ista pars, in repentinis impulsibus, « sentiet levem quemdam tenuemque motum. Nam, ut dixit Zeno, in Sapientis quoque animo, etiam quum vulnus sanatum est, cicatrix manet. Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras Affectuum, ipsis carebit. » (Seneca, I De Ira, cap. 16.) En sententia nostra, non ea duritie aut immanitate, qua censent. Est enim duplex Apathia; quam Laertius tangit, et distinguit : « Aiunt, inquit, Stoici Apathem sive Affectuum expertem esse Sapientem, ideo quia est stabilis et a lapsu remotus. Aiunt et Stultum esse Apathem, quod valet ac si dicas, durum et immobilem. » Duplex ista significatio etiam in Seneca. «Stilponi summum bonum visum est Animus impatiens. In ambiguitatem incidendum est, si exprimere analizy uno verbo scite voluerimus, et Impatientiam dicere. Poterit enim contrarium ei, quod significare volumus, intelligi. Nos enim quum volumus dicere, qui respuat omnis mali sensum; accipietur is, qui nullum possit ferre malum. Vide ergo num satius sit, aut invulnerabilem animum dicere, aut Extra omnem patientiam positum. Hoc inter nos et illos interest. Noster Sapiens vincit quidem incommodum omne, sed sentit : illorum ne sentit quidem.» (Ep. IX.) Vult enim ibi discriminare Stilponis ¿ñalɛía a Stoicorum : et primum de nomine quærit, possitne pro mente Stilponis Latine Impatientia dici? Negat, quia planissime in contrarium consuetudo loquentiuin ducat. Nam ejus mens, nihil pati, aut sentire Sapientem: vulgi in eo verbo, vel levissima incommoda sentire, nec ferre. Ergo melius « Invulnerabilem, inquit, aut Extra patientiam positum » dicamus. Ceterum non ita Stoicus Sapiens : qui sensum mali habet, sed ratione vincit. Ab hac ejus àñále, non ab illo ducta et dicta. Sed quod Seneca Stilponi istud adscribat,haud commemini alios facere : magis Pyrrhoni. Ita enim de isto Cicero: «Aristoni summum Bonum est, in rebus mediis neutram in partem moveri : quæ Adapopía ab ipso dicitur Pyrrho autem, ea ne sentire quidem Sapientem, quæ Anoux nominatur.» (IVAcad.) Nominat et Plinius: cujus verba toti huic rei. « Exit hic animi tenor (æqualitas ) aliquando in ri

:

gorem quemdam, torvitatemque naturæ duram et inflexibilem, • Affectusque humanos adimit: quales àrabsis, Græci vocant, multos ejus generis experti: quodque mirum sit, auctores maximos sapientiæ, Diogenem Cynicum, Pyrrhonem, Heraclitum, Timonem. » (Lib. VII. c. 19.) Hem, diutius his institi : sed nimirum involuta, pro virili mea, evolvenda fuerunt. Quid restat,

nisi videre an proba, aut certe probabilis, hæc sententia? Mihi videtur, in commodo illo et vero intellectu: nempe Sapientem, non esse rigidum, durum, exsensum exsortemque a dolore, metu, cupidine, lætitia : sed primis duntaxat, incipientibusque. Sentiscere ea, et moveri quoque iis; sed rejicere, nec permoveri. Quid Academici ipsi in re aliud dicunt, quam moderari, regere, et in Rationem jus nullum habere? Ergo sperni, et coerceri : quod profectò nobis est tolli, illis coli. Augustinus hoc vidit : << Aut nihil, aut pæne nihil, inquit, distat inter Stoicorum, aliorumque Philosophorum, opinionem de Passionibus et Perturbationibus animorum. Utrique enim mentem rationemque Sapientis ab earum dominatione defendunt; et ideo fortasse dicunt Stoici, eas in Sapientem non cadere : quia nequaquam ejus Sapientiam, qua utique Sapiens est, ullo errore obnubilant, aut labe subvertunt. Accidunt autem animo, salva serenitate Sapientiæ, propterea quæ Commoda vel Incommoda appellant. » (De Civ. IX, c. 4.) Igitur leve discrimen : cur tamen acribus altisque verbis terreri, si non obteri, eos nolunt? Philo Judæus etiam Moysis sapientiam huc advocat : qui, ut inquit, « universam iram exsecari et exscindi oportere censet ab Animo, non mediocritatem Affectuum, sed vacuitatem, sive carentiam approbans. » (Lib. II. Allegor.) Clarum et pulchrum nobis testimonium : tamen Christianis fortasse subvertendum. Lactantius quidem declamatorie in istos : « Furiosi ergo Stoici, quia ea non temperant, sed abscindunt: rebusque a Natura insitis castrare hominem quodammodo volunt. » (Lib. V`.) Jam et Hieronymus exserte : « Affectibus ad perfectum carere, juxta Stoicos possibile, juxta Peripateticos et difficile et impossibile, cui sententiæ omnis Scripturæ sacræ consentit auctoritas. » (Adv. Pel. lib. II.) Et vero laxant Affectibus fræna, sed bonis, et a bona causa, nostri Doctores: in hoc etiam

2

a Peripateticis dissoni, quod nec Vitia semper censent, et temperari vetant. << Vitia duntaxat fieri, si male utamur Affectibus; Virtutes, si bene. » (Lactant. VI, c. 16.) Amplius, concitatos et grandes esse posse : quidni? « Potest et qui graditur, errare; et qui currit, rectam viam tenere. (Ibid.) Itaque ostendi aliquid potest, « ubi non tantum modicum, sed vel punctum gaudere, vitiosum sit aliud contra, in quo vel exsultare lætitia minime criminosum. » Prioris generis exemplum, «male affecto inimico gaudere : » alterius, « oppresso tyranno exsultare. » (Id. ib.) Causam igitur Affectuum finemque, non modum considerant, quod ita Augustinus: « In disciplina nostra non tam quæritur, Utrum pius animus irascatur, sed Quare irascatur : nec Utrum sit tristis, sed Unde sit tristis ; nec Utrum timeat, sed quid timeat.>> Addit exempla, «Irasci peccanti, Contristari pro afflicto, Timere periclitanti » : quæ omnia Virtutes nobis censentur. (Libro IX De Civit, c. 5.) Interloqui velle videris: numquid requiris? AUD. Unum, in cursu, ut fit, sermonis, de Intemperantia te fugit dicere, quam Zeno apud Ciceronem matrem Perturbationum censebat. Quale id est? et an ea igitur etiam in Rationali parte? LIPS. Juste revocas: explicandum est, quis autem melius Cicerone eodem fecerit ? cujus hæc alibi verba : «Omnium Perturbationum fontem esse dicunt (Stoici) Intemperantiam, quæ est, a tota Mente et a Recta Ratione defectio, sic aversa a præscriptione Rationis, ut nullo modo Appetitiones animi nec regi nec continere queant. » (IV Tusc.) Opposita est enim Temperantiæ, que iisdem est, « Affectio insuperabilis eorum quæ sunt Rectæ Rationis, aut, Habitus qui vinci a Voluptatibus non potest.» (Laertius in Zenon.) Ut ergo huic fundamentum et innixus est Ratio, et ab ea recta Judicia: sic contra, Opinio ibi et falsitas : « quæ omnem animi statum inflammat, conturbat, incitat » ( Cic. Ib. ), assiduis Affectuum tanquam ventis.

« PreviousContinue »