Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

ram. » Et Deæstimatio igitur, contra. Verti AEstimationem ; et ita, ut notare potuisti, Cicero: at Seneca noster Pretium hoc dicit. Ita etiam alibi: «Indifferentia habere in se aliquid Pretii: et esse alia aliis potiora. » Iterumque : « Corporum bona, in totum non sunt Bona; his Pretium quidem aliquod erit, cæterum Dignitas non erit.» (De Vit. Beat. cap. 22.) Non ecce vertere voluerunt Dignitatem, etsi poterant : quam propriam vere Bonorum, id est, Virtutis asseruerunt. Sunt autem hæc ipsa Producta et Rejecta, quæ aliter Commoda et Incommoda Latini dixerunt; Græci ɛxpnota et dúoypnota. Seneca : « Alia est Commodorum conditio, alia Bonorum. Commodum est quod plus Usus habet, quam molestia : Bonum est sincerum, et ab omni parte innoxium. » (Ep. LXXX, 7.) Nota de Usu, et ad Græcam illam vocem adspectum. Cicero causam nominis paulo aliam suggerit : << Res quas nos (Academici) Bonas dicimus, Zeno concessit, ut haberentur aptæ, habiles, et ad naturam accommodatæ : faterique cœpit sapienti Commodius esse, si ea quoque habeat. » (IV De Fin.) Seneca de iisdem iterum? « Commoda sunt in vita et Incommoda, utraque extra nos. » (Ep. XCII.) Quid ais? extra nos, ergo illa Corporis, Commoda non sunt? Sunt hercle; sed extra nos, id est Animum, primam et pæne totam nos-tri partem. Iterumque idem : « Bona illa sunt vera, quæ Ratio dat cetera opinione Bona sunt. Itaque Commoda vocentur, et ut nostra lingua loquar, Producta. » ( Epist. LXXIV.) Vides palam, eadem cum Productis esse; Ciceronem adde : « Commoda et Incommoda ; ita enim ἐυχρηστήματα et δυσχρηστήματα appello.» (III De Finib.) Et quare ea sic Zeno? quia xpeías, Usum; non autem patay, Utilitatem, habent. Plutarchus Zenonios irridens : «Sumenda, non Expetenda; Apta naturæ, non Bona; Inutilia, tamen Commoda. » Ubi amplius observes Stoicorum in vocibus cautionem aut dilectum et sumi Indifferentia, non expeti : quod est Virtutis. Cicero: « Quæ illi (Academici) Bona dicerent, Præposita esse, non Bona et sumenda potius, quam expetenda.» (IV De Fin.) Iterum : « Duo nobis opera pro uno Stoici reliquerunt, ut alia sumamus, alia appelamus. »

(Ibid.) Iterumque : « Valetudinem bonam expetendam negant esse, eligendam dicunt. (Ibid.) Seneca ex hac formula locutus: Sumpturum me, si detur Electio, Sanitatem et Vires. " (Epist. XCII.) Non locutus alibi: «Commoda tamen illa esse, et expetenda, non negamus. » Minime vero expetenda : et Stoici tui culpent. Cicero planissime : « Itaque illa (Commoda) non dico me expetere, sed legere nec optare, sed sumere: contraria autem, non fugere, sed quasi secernere. » (III De Finib. in extremo.) A Stobæo etiam hic aliqua lux, qui universe profert : « Omnia (Indifferentia) que secundum naturam, sumenda esse : quæ contra non sumenda, (sive ut Cicero, rejicienda. ») Ita enim de iisdem Stoici : « Exsilium et publicationem bonorum, rejicienda esse, non fugienda. » Supra dixit: Secernenda. Zeno ipse, apud Athenæum : (Libro VI.) « Optationem aut fugam istorum abdicat. » Quid ergo : « Uti illis cum judicio et antecedente notitia jubet, et metus aut admirationis expertem animum erga talia habere. » Plura hæc possim sed dic ore libero, an jam nunc non fastidis? non, inquam, tenuia hæc, aut et mepieya (Curiosa et supervacua) tibi visa? AUD. Si verum amas, visa. Et, o graves illos Zenonas et Cleanthas, per hæc dumeta incedere, et in his verborum, ut sic dicam, præstigiis hærere? Quid enim aliud, quam nominum quædam prælia, ne dicam illudia, ista sunt? Non Bona, sed Producta: non Mala, sed Rejectanea. In re igitur consentis? eodem loco et pretio, quo alii, habes? Verba versas et dissimulas, sed ægre expedis, et flexu ad eamdem metam venis. Cicero sæpe hoc iis objicit, et noster etiam Augustinus : qui hæc omnia « verborum certamini, non rerum examini, censet deputanda.» (IX De Civit. c. 4.) Meo animo, ista si non fidem, gravitatem sectæ detrahunt; et vellem abstinuisse.

DISSERTATIO XXIV.

Non esse has Logomachias, aut Periergias: et ad rem voces istas facere, idque obiter ostensum.

LIPS. Quid siet ego temperasse velim? nimia acumina non amo : sed temperasse, non abstinuisse. Mihi tamen ad rem facere videntur ipsa hæc verba, et aut frænum cupidini, aut stimulum dare. Nihilne interest, utrum Bona, an Producta appellem ? Si Bona; incitor, et præsumo jam appetenda. Sin autem Producta; disco fines Boni tangere, sed judicio debere induci. Ipsa voce igitur admoneor, non nimis et statim inhiare. Idem in iis, quæ Mala vulgo dicunt: ipsi Rejecta: intelligo non nimis fugienda esse ; et interdum, si Virtutis in eis materies, appetenda. Ciceronis illa non audio : « Qui doces paratiorem me ad contemnendam pecuniam fore, si illam in rebus Præpositis, quam si in Bonis duxero? fortioremque in patiendo dolore, si eum asperum et difficilem perpessu, quam si Malum dixero. » (IV De Fin.) Imo doceam hoc, Cicero: et verba incitamentum animis dant, aut coerctionem. Eadem etiam doctrinam; quo enim fine alioqui nomina, nisi ut res intelligatur? Et bene Plato ea rerum nhópara, notificationes esse dixit. Itaque idem ait : «< Nominis rectitudo illa est, ut qualis res sit, ostendat. » (In Cratylo.) Quid tu igitur mihi Bona appellas; quæ nec te judice plane talia sint? mala esse possint? Zeno vitavit, et Media dixit, et ostendit a Virtute aut Vitio, ab Usu vel Abusu, decus aut dedecus iis advenire. «Omnis enim res, ait Seneca, quod non habuit decus, addita Virtute sumit. Cubiculum lucidum dicimus, quod idem obscurissimum est nocte. Dies illi lucem infundit, nox eripit : sic istis, quæ a nobis Indifferentia dicuntur, divitiis, viribus, honoribus, regno et contra, morti, exsilio, malæ valetudini, dolori, Malitia aut Virtus dat Boni vel Mali nomen. » (Ep. LXXXII.) Itaque divitiis male utor? malæ fiunt bene? bonæ. Sed hoc etiam disco, rem tam ambiguam caute custoditeque habendam. Nimias non appetam, quia ut ferrum facile ad rixas aut pugnam irritat, sic ad vitia opes. Impediunt etiam, et velut sar

:

cinæ aut lacinia sunt ituris ad Bonam mentem. Socrates olim : «Vestes longe et talares corpora, opes autem nimiæ animos impediunt. >> Bona similitudo, et Apuleio placuit concinne usurpare: «< Fortunam, velut tunicam, magis concinnam, quam longam probare. » (Apolog.) Itaque sapiens habet, non adversat: et vere xphpara non zráμara ea facit. Sed nec ab illis se æstimat duntaxat, si Mens bona adest, dixerit,

:

Μακάριος ὅστις οὐσιαν καὶ νοῦν ἔχει

Beatus est, qui Mentem et una Opes habet.

Imo beatus, qui solam etiam Mentem habet etsi cum ea et illas mallet. Neque enim Eligere ab eo amovemus. Appetere tantum damnamus. Nam ille quidem opes, vires, honores, <«< totum Fortunæ regnum despiciet : sed ex illo tamen, si dabitur electio, molliora sumet. » (Sen. De Vit. Beat., c. 25.) Idem fortiter et ex animo clamabit:

[blocks in formation]

Audis? dotem habeat Virtus, non habeat, ipsam ambit et amat: nec accedere ei aut decedere per externa quidquam putat. At hæc talia animis imprimenda, ne vitio Zenoni vertatur nomina apposita invenisse, et quæ ostendant, aut liberent a populari errore. Diffundi ista possint, dies contrahit et ecce, dum loquimur,

[ocr errors]

ἠέλιος κατέδυ, καὶ ἐπὶ κνέφας ἦλθε

Jam sol occidit, et venere crepuscula noctis. Vale et vade igitur; cras, sodes, redi.

MANUDUCTIONIS

AD STOICAM PHILOSOPHIAM

LIBER TERTIUS.

DISSERTATIO PRIMA.

Ingressio ad Sermonem. Aliquid contra Spem et Metum : ad Decreta deinde transitus factus.

μάντι

AUD. Numquid pergimus in Sapientiæ hac via? Valde opus est, et quotidie audimus quæ turbent, aut dejiciant, nisi ab illa firmemur. LIPS. Quæ tu iterum tristia, o cum Homero, μáve zzzāv (vates malorum)? AUD. Nam antea bellum fuit, nunc et rebellio accessit : ac miles noster jus fasque imperii omne exuit et calcavit: audistin'? Annibal in somniis olim Serpentem vidit, qui Vastitatem Italia denuntiabat ego vigilans meæ Belgicæ hanc ipsam. Quo loci sumus, Lipsi? « quam prendimus arcem? » LIPS. Hanc Philosophiæ, ut aiebas: in quam pedem cœpimus ferre. Quo enim alio fine et fructu, nisi ut in hæc talia nos firmet? Pythagoras olim (cujus ego singula Sententiarum frusta, gemmas habeo): ille, inquam, scite : «< Sicuti Medicinæ nullus usus fructusque est, morbos a corporibus non depellentis; non item Philosophiæ, nisi vitia ab animo.» (Stob. Ser. LXXX.) Et quæ vitia? quum alia, tum præcipue eorum fomites, aut fontes : Spem et Timorem. Alternis inter hæc jactamur, avidi semper, aut trepidi, et a casibus Fortunæ suspensi. Bene Seneca : « Stulti vita ingrata est, trepida est, tota in futurum fertur.» (Epist. xv.) Quare ingrata? præsentia enim aut præterita in numerum aut

« PreviousContinue »