Page images
PDF
EPUB

de Beneficiis, Epigrammata super exsilio et Ludus de morte Claudii Cæsaris continentur), in qua exponit quæ et quomodo nova et insperata sibi occurrerint auxilia.

[ocr errors]

Quum Fesslerus Vir S. V., de patriis literis expoliendis ornandisque et de philosophia excolenda meritissimus, decennio ultimo sæculi præterlapsi consilium Senecæ philosophi operum, quæ restant, omnium critice edendorum et observationibus cum aliorum tum suis illustrandorum prudenter iniisset, et vero probe intellexisset, multos adhuc codices manuscriptos in bibliothecis latere nondum collatos ; nihil antiquius potiusque habuit, quam ut subsidia sibi illa conciliaret, nullis parcens impensis laboribusque, nomen suum et auxilium libenter cum eo communicante Kornio, librario Wratislav. honestissimo. Nec bonus eventus votis defuit: nam præclaram Lectionum variantium sibi comparavit copiam e codicibus manuscriptis nondum a criticis ad Senecæ opera pleraque emendatius præstanda admotis, qui in Ambrosiana bibliotheca quæ Mediolani est, Vindobonæ, Argentorati, Bernæ, Altdorfii, Erfordiæ, Helmstadii, Erlangæ et Guelferbyti asservantur. Moliebatur autem hæc Vir egregius eo ipso fere tempore, quo nostra editio parari et in lucem prodire cœpit.

>> Nemo non facile intelliget, vel me non profitente, quam sæpe his proximis quatuor voluminibus (quibus continentur omnia Senecæ opera, præter Quæstiones Naturales) profligandis occupatus et interdum haud parum vexatus optaverim, ut, quamvis Recognitionem non Recensionem textus quem vocant paranti, mihi tamen tam felici esse liceret, ut subsidia isthæc Viri S. V. egregia vel leviter inspicere, ubi copiæ meæ tacerent, identidem possem. Sed quandoquidem hac fortuna uti non licuit,

strenue telam quo consilio exorsus eram detexere perrexi, quum, hoc volumine tantum non toto confecto, ecce, nec opinato, literæ a Librariæ, quam modo cum laude meritissima nominavi, præfectis honestissimis, mitterentur, sibi adeoque mihi nunciantes concessum iri, nisi aliud suaderem, libertatem plenissimam ista subsidia a Viro præstantissimo summo labore et egregia cura collecta ita in usum nostrum convertendi, ut omnium quæ hactenus sæpe nuncupavissem votorum compos fierem. Quo quantoque gaudio tum perfusus sim, quot quantasque gratias tum his præfectis honestissimis egerim, dicere nihil attinet. Quid multa ? Præfecti Librariæ Weidmannianæ emerunt illa subsidia mihique submiserunt , quorum uberiorem descriptionem Volumini sexto et ei ultimo Operum Seneca Philosophi destinavi, adjunctis tum corrigendis et emendandis, tum indicibus.

» Sed ne in illo quidem thesauro sumtibus suis acquirendo operæ et studio suo in Senecæ quæ restant opera philosophica modum fieri voluit Librariæ præfectura. Etenim quum e literis Fessleri S. V. rescivisset, ejus amicos Romanos et Florentinos id operis imponi sibi passos esse, honorarii, quod vocant, parte haud spernenda jam accepta, ut codd. mss. Opp. Senecæ, qui Romæ et Florentiæ asserventur, accurate contendendis in meritorum de Seneca Opp. emendatius edendis societatem venirent, quorum alter, Abbas Santolonius, collatis nonnullis codd. mss. epistolas Seneca complectentibus et custodia Bibliothecæ vaticanæ deposita Romaque relicta, fasciculum Lectionum istarum variantium amico cuidam Romano commiserit, alter, Bandinius, Bibliothecæ Florentinæ custos meritissimus, relicto haud dubie etiam fasciculo Lectionum variantium e codd. mss. Opp. Senecæ

[ocr errors]

excerptarum, in vivis esse desierit ; tantopere amore Senecæ emendatius promendi ideoque cum horum subsidiorum, tum si quæ alibi delitescant, recuperandorum flagrat, ut omni in id opera insumta quum maxime id agat, ut votorum nostrorum damnemur. Accedit, quod etiam Heynius V, Ill., quem præceptorem olim meum dilectissimum parentis loco carissimi veneror, literis a me compellatus, studium et operam inceptis hisce nostris promovendis promittere dignatus sit.

» Ita rebus prospere et ad voluntatem nostram fluentibus inopinato in spem pergratam adductus sum fore, ut hanc Senecæ Opp. editionem hisce decoribus ornatam et squalore qui a librariis antiquis additus est, liberatam opera mea qualicunque, isti emendationis statui reddere coner, qualis et egregio horum Operum auctore, et luce temporum qua gaudemus, dignus sit. Præstitisset forsan, ab initio operæ meæ his subsidiis instructum esse, sed quum ea fieri non potuerint, hoc Catone contentum esse oportet. Satius proinde esse duxerim, ut omnem hanc collectionem, cujus augendæ spem foveo, in sextum volumen conjiciam, ita tamen, ut interdum in Naturalibus Senecæ Quæstionibus recognoscendis ea uti liccat : qua libertate etiam usus fuissem in Epigrammatibus Senecæ tribui solitis et in Ludo de morte Claudii, nisi fasciculis Fessleri Lectiones variantes ad hos libellos spectantes deessent. >>

(Scribebat anno 1808.)

Nunc de ordine quem in libris disponendis nos secuti sumus. Quorum dispositio quum fere in quaque editione varietur (nil enim de ætate qua plerique conscripti sunt constat), nos illa præcedentium editorum libertate usi, aliquas mutationes tentavimus. Temporum seriem, qua

tenus nosci poterat, servavimus, ita tamen ut libros inter quos aliqua materiæ similitudo intererat, non alios ab aliis sejungeremus.

Itaque I volumini post Senecæ vitam, post varia veterum auctorum de ipso judicia, et J. Lipsii Manuductionem, quæ vere in omnem Stoicam philosophiam quasi manu Lectorem introducit, tractatus de variis virtutibus, aut vitiis, de Ira, de Clementia, de Tranquillitate animi, de Constantia Sapientis, de Otio, de Brevitate vitæ, de Vita beata hoc ordine assignavimus; a libris de Ira incipientes quos primos omnium, Caligula adhuc vivo, scriptos esse satis constat.

II vol. destinavimus varios de Consolatione libros, iis præmittentes opusculum de Providentia, sive quare bonis viris mala accidant, quod est quasi introductio ad Consolatorios libros. Duas ad Helviam et ad Marciam Consolationes alteram alteri apposuimus; quippe quibus eadem fere materia tractatur: nec Ludum de morte Claudii Cæsaris a Consolatione ad Polybium, cujus est tanquam Palinodia, sejungendum esse voluimus. Denique post illa moralia opera libros de Beneficis collocandos curavimus; cuncti enim scriptores in hoc consentiunt eos omnium ultimos scriptos esse, Seneca jam sene.

III et IV vol. implebunt Epistolæ morales, quas diversis sane temporibus, sed præsertim senili ætate, philosophus noster scripsisse videtur; his subjiciemus Commercium litterarum Senecæ et divi apostoli Pauli, quod etiamsi supposititium videatur, hoc utile et multis gratum erit quod miras similitudines tum sententiarum, tum etiam verborum Christianos inter et Stoicos præbeat.

V vol. continebit Quæstiones naturales, ab omnibus. aliis libris prorsus diversum et sui generis opus, quod

mnes editores a Moralibus libris seposuerunt; huic præmittetur Introductio, quam ad hunc librum Justus Lipsius scripsit hoc titulo: Physiologia Stoicorum.

VI autem vol. colliget Fragmenta, tum jamdudum nota, tum recens inventa et edita Romæ a B. C. Niebuhrio C. F.; Epigrammata super exsilio; novas lectiones, si quæ forte ex novis MSS. supra descriptis occurrant ; recentiorum auctorum de Seneca judicia; notitiam literariam ; amplos denique indices.

Quæ sex volumina, juvante Deo, quamproxime conficienda esse speramus; nostrum enim Senecam typis mandare non antea voluimus, quam omnia sub manu comparata forent, quæ ad hanc cito et diligenter absolvendam Editionem necessaria videbantur.

Audiamus nunc magnum Lipsium de vita et scriptis L. A. Senecæ gnaviter et copiose disserentem, atque nos ad Stoicæ Philosophiæ templum certo itinere dedu

centem.

« PreviousContinue »