Page images
PDF
EPUB

:

moveantur. Ego vero audacter eloquar, non sic abjiciendos esse modum tantum tenuissent, nec disputandi studio ablati extra fines fuissent. Quin et Seneca requirere eos videtur, et dolere quod periissent. Nam jam nunc, ejus ævo, publice nulla hæc schola. «Tot familiæ, inquit, Philosophorum sine successore deficiunt. Academici et Veteres et Minores nullum antistitem reliquerunt. Quis est, qui tradat præcepta Pyrrhonis? >> (VII Quæst. Nat. c. ult.) Ubi duplicem modo Academiam agnoscit, Minorum nomine omnes post Platonicam illam comprehendens et Pyrrhoniam tamen sive Scepticam ab iis distinguens. Quanquam idem dubitare tolerat, pertinax illud scientiæ negandæ studium damnat. « Audi, inquit ad Lucilium, quantum mali faciat nimia subtilitas, et quam infesta Veritati sit. Protagoras ait, de omni re in utramque partem disputari posse ex æquo : et de hac ipsa, An omnis res in utramque partem disputabilis sit, Nausiphanes ait, Ex his quæ videntur esse, nihil magis esse, quam non esse. Parmenides ait, Ex his quæ videntur, nihil esse in universum. Zenon Eleates omnia negotia de negotio dejecit : ait, Nihil esse. Circa eadem fere Pyrrhonii versantur, et Megarici, et Eretrici, et Academici, qui novam induxerunt scientiam, nihil scire. Hæc omnia in illum supervacuum studiorum liberalium gregem conjice. Illi mihi non profuturam scientiam tradunt, hi spem scientiæ eripiunt. Illi non præferunt lumen, per quod acies dirigatur ad verum : hi oculos mihi effodiunt. » ( Ep. LXXXVIII. ) Pulcherrima et justissima censura, nec appello aut oppono. An non magis explico? nam quædam non prompta, fortasse et intricata. Ait, «< Protagoram, de omni re in utrumque disputasse. (In Theæt.) Est ille sophista, a Platonis dialogo clarus, cujus sententia ab eodem hæc refertur, et refellitur : « Sufficere sibi quemque ad sapiendum.» (In eod. Dial.) Ratio est, «<id cuique verum esse, quod cuique videatur ; » ut Cicero vertit (IV Acad.). Itaque << Criterium tollebat (ait Empiricus) et omnes opiniones ac visiones veras esse: quia veritas sit ex iis quæ referuntur ad aliquid; cui autem apparuerit, statim ad illum refertur. » Inde vox ejus : «< Omnium rerum mensura, homo; » Itemque : «Omnia vera esse.» (Contra Mathem. cap. De Criterio. ) Ex his de

[ocr errors]

Protagora Abderita liquet : etsi Seneca sententiam ejus magis ad Pyrrhoniam conformat. Effert et Plutarchus paullo aliter, in Colotem, initio. Sed addit de Nausiphane: «Nihil magis esse, quam non esse.» Sunt ipsa Pyrrhonis et cur non eum advocavit? Nam ab isto doctore suo Nausiphanes hausit. Commemorat Diogenes in Pyrrhone : et Sextus initio librorum, « Epicuri doc torem fuisse, a quo ille, ut videretur avrodidantos, dissenserit, famam ejus et nomen etiam obterens, et sa passim, id est pulmonem (quasi exsensum) appellans. » Tertium de Parmenide, Nihil esse in universum. » Si vera hæc lectio, dixerim respectum ad illud Parmenidis, «Nullo modo esse quæ non sunt. » Platoni bis terque, illo auctore expressum, et refutatum. (In Sophista.) Quo voluisse videtur, vontά et æterna illa solum esse : hæc visibus subjecta et fugacia, nec vere esse. Sed arbitror interpolata ista: et verba hæc, « ex iis quæ videntur, » prave e superiore linea translata: itaque delenda. Tum amplius, quum in optimo meo Codice nulla sit negativa illa, Nihil; legendum, «Parmenides ait, esse unum universum.» Nam periit, aut latuit ista vocula, in principio sequentis. Res quidem ita habet : et est germana ipsa sententia, imo verba Parmenidis : Év tò πãy : « Unum universum. » Seneca adfirmat, quum statim hoc repetens, ait, « Parmenidi, nihil esse, præter unum. » Plato clarissime, de Melisso et Parmenide : « Unum stabile dicunt universum. » Iterumque de iisdem : « Omnia iis unum sunt, atque id stat in seipso, quum locum non habeat ubi moveatur. » (In Theæt.) Duplex igitur sententia, et « unum omnia: » et item Immobilia, quod Plutarchus alibi iisdem adsignat. Qui idem hoc, de quo Seneca, diffuse explicat, et defendit libro contra Colotem Epicureum. Summa est, «Parmenidem cum Socrate, sed ante eum advertisse doğuotos, Opinabile, in natura esse; itemque vontòv, Intellectuale. Illud in motu assiduo, et variare, et atteri et nasci : hoc minime, et constans ac perpetuum idemque esse. Ideo vere Esse dici, et unum esse estque proinde ac si dicat, tỏ őv ěv : Unum ens.» (De Placit. Phil. I, c. 24.) Ita Plutarchus, nec valde ab hoc sensu Pythagorei abeunt qui « eorum quæ per se intelliguntur genus constituunt, Unum. » (Adv. Mathem.) Quod

in Sexto Empirico legi : et in eodem hanc sententiam non Parmenidi, sed Nausiphani adscribi. « Nausiphanis, inquit, dogma erat, Universitatem esse unum. » Ille Nausiphani, Plato alibi Xenophani et Eleaticis adsignat. «Omnia quæ dicuntur, unum esse.» (In Sophista.) Quid Euclides, a quo Megarici? «< Unum bonum esse et bono opposita, nec esse.» Quod in eamdem viam sensus venit. Jam sequitur de Zenone Eleate, qui «< omnia negotia de negotio dejecit: ait, enim, nihil esse.» Verba suspecta sunt; et Pincianus monuit, a plerisque libris suis illa, « de negotio», abesse. In meis reperi, fateor : tamen interpolata hæc censeo, legendumque : «< omni a negotio dejecit », sive placet:

« omni de negotio», quod in quibusdam scilicet libris scriptum, ansam dedit utrumque ponendi, ut fit, et corrumpendi. Sententia est: Zeno Eleates molestia nos liberavit, et omni inquisitione: nam ait, nihil esse. Sed hæc mira, et eximie fatua aut sapiens sententia; nec mihi nunc capienda. An ad contemptum rerum retulit, Nihili hæc (non tamen Nihil) esse? velim; et sic laudem, non solum tolerem. Si aliter, et de ipsa existentia, elleboro hæc egent. Cæterum Zeno Eleates nusquam tale, apud Laertium quidem : ubi dogmata ejus diversa, sed nec alibi commemini legisse. Viderit Seneca. Illud in Sexto consimile adnotavi, de Gorgia Leontino: « Is librum, inquit, scripsit de co Quod non est, in quo constituit tria capita. Unum quidem et primum, Quod nihil sit: alterum, Quod et si sit, comprehendi ab homine non possit; tertium, Etiam si possit, non tamen efferri aut enunciari. » ( Adv. Mathem. c. de Criterio. Adde Pyrrhon. Hyp. II, c. 11 ibidem.) Heu vana! et ut cum Seneca redarguam, Quid ergo nos sumus? quid ista, que nos circumstant, alunt, sustinent? tota rerum natura umbra est, aut inanis aut fallax. Non facile dixerim, utrum magis irascar illis, qui nos nihil scire voluerunt; an illis, qui ne hoc quidem nobis reliquerunt, nihil scire. »

[ocr errors]

DISSERTATIO V.

Alia Philosophic divisio, in Contemplativam et Activam : iterumque singula divisa.

ABITE omnes, qui in Academia hac tali, aut juxta estis : nobis Dogmatica placet, et pro ea Philosophiam jam dividemus. Est igitur duplex, Contemplativa, aut Activa : atque id ex præscripto naturæ. « Natura enim, ait Seneca, ad utrumque nos genuit, et contemplationi rerum, et actioni. » Itaque ex ejus et Stoicorum mente, «< Philosophia et contemplativa est, et activa: spectat,. simulque agit. Erras enim, si illam putas tantum terrestres operas promittere altius spirat. Totum, inquit, mundum scrutor, nec me intra contubernium mortale contineo, suadere vobis ac dissuadere contenta. Magna me vocant, supraque nos posita.» (De Vita Beat. cap. 31 et 32; Ep. xcv.) Contemplativam autem dicimus cui sola ea, aut præcipua quidem, finis. Nam hoc addo; quia « plurimum discriminis est, ait Seneca, utrum aliqua res propositum, an propositi alterius accessio sit. Tamen alterum sine altero non est, nec ille sine actione contemplatur; nec hic sine contemplatione agit. » ( De Vita Beat. cap. ult.) Igitur mixta fere; sed tamen in altera, contemplatio sive scientia præcipue petitur, in ista, actio sive efficientia ipsa. Dividitur a Peripateticis Contemplativa in tres partes: Theologiam, Physiologiam, Mathematicam. Theologiam (aliis est prima Philosophia, a dignitate) dicunt, in superis rebus deditam, quæ corpore et materia carent; ut sunt Deus, Genii, Animus, et quæ adhærent. Physiologiam, in iis quæ materia constant, et sensu percipiuntur; ut animalia, plantæ, lapides, et quæ adjuncta. Mathematica, quæ in rebus quidem sine corpore, sed in corpore tamen consideratis : ut sunt numeri, soni, figuræ, cælestes motus. Itaque hæc singula singulas iterum scientias gignunt; dividuntque Mathematica in Arithmeticam, que numeros; Musicam, quæ sonos; Geometriam, quæ figuras; Astrologiam, quæ superos illos motus spectat. Jam activa pars dicitur, cui finis præcipuus et fructus actio est, quæ tripliciter item divi

ditur, in Ethicam, OEconomicam, Politicam. Ethica est, que mores, vitam, regimen singulorum hominum considerat et format; OEconomica (Familiarem ego verterem) quæ domus cujusque et familiæ: Politica, quæ civitatis totius aut societatis. Ecce divisionem et membra totius Philosophia: nec tenuius opus est, aut expediat, quia «<dividi illam (auctore Seneca), non concidi, utile est. Id vitii habet nimia, quod nulla divisio. Simile confuso est, quidquid usque in pulverem sectum est. » (Epistola LXXXIX.) Itaque fuere etiam, qui brevius partiverunt; ut Apuleius, qui Naturalem, Intellectualem, Rationalem, et Moralem agnoscit, et Platoni singulas eximie adscribit. (De Dogm. Plat.) Easque hausisse ait, «Naturalem ab Heracliticis, Intellectualem a Pythagoreis, Rationalem atque Moralem ab isto Socratis fonte.» Ubi observes Intellectualem præcipue ab eo dici, Theologiam nobis appellatam, nisi quis Mathematicam malit. Sed alia etiam divisio parcior est, Senecæ sic exposita. « Philosophiæ tres esse partes dixerunt, et maximi et plurimi auctores : Moralem, Naturalem, Rationalem. Prima componit animum : secunda rerum naturam scrutatur ; tertia proprietates verborum exigit, et structuram, et argumentationes, ne pro vero falsa surrepant.» (Epistola LXXXIX.) Ait, maximos auctores sic tribuisse. Quos illos? Zenonem et Stoicos suos intelligit : et sic Primum divisisse Zenonem Cittiæum Laertius scripsit (In Zenone) et Plutarchus adstipulatur (De Placit. Phil. I, c. 1. ). Nam illa prima et uberior, a me posita, fere Peripateticorum fuit. Sed ait etiam in «< tertia parte, proprietates verborum et structuram ab ea exigi » : quod scilicet ad Rhetoricam referetur, quia Stoici Logicam in duas partes dividebant, Rhetoricam et Dialecticam. Addo, ipsam hanc triplicem partitionem in Macrobio esse, sed diverso, ne erres, sensu. Nam fine Commentarii in Somnium Scipionis: «Quum sint, inquit, totius Philosophiæ tres partes, Moralis, Naturalis, et Rationalis: et sit Moralis, quæ docet morum elimatam perfectionem : Naturalis, quæ de divinis corporibus disputat: Rationalis, quum de incorporalibus sermo est, qua mens sola complectitur : nullam de tribus Tullius in hoc Somnio prætermisit. Nam illa ad virtutes amoremque patrie ad

« PreviousContinue »