Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

XVI. « Quid ergo? non irascar latroni? non irascar ve>> nefico?» Non. Neque enim mihi irascor, quum sanguinem mitto. Omne pœnæ genus remedii loco admoveo. 2 Tu' adhuc in prima parte versaris errorum, nec graviter laberis, sed frequenter: objurgatio' te primum secreta, deinde publica emendare tentabit. Tu longius jam processisti, quam ut possis verbis sanari: ignominia contineberis. Tibi fortius aliquid, et quod sentias 5, inurendum est : in exsilium, et loca ignota mitteris. In

6

[blocks in formation]

XVI. ARG. Ne in latronem quidem, aut veneficum, aut sceleratum quemcunque ira adhibenda est, sed, ira semota, coercitio eo major, quo inveteratior, et solidior nequitia sit, e. c. exsilium, carcer, mors: nam his pœnis infligendis nihil nisi utilitas et scelerati et reipublicæ quæritur, ideoque nullus iræ locus esse potest. Medicos imitemur, medentes prout morborum genera poscant, et legem, pœnas non iratam imponentem. Sentiet quidem sapiens suspiciones quasdam et umbras affectuum, sed pro armis nunquam habebit. Iræ et rationis discrimen hoc docet, exemplaque permulta subjungit.

1. Tu, etc. Delinquentem hic alloquitur, sive latro ille, sive veneficus exstiterit, et pænæ futuræ commonefacit, ni a sceleribus perpetrandis recesserit.

2. Objurgatio, etc. Sex gradus coercitionis constituit: admonitionem privatam, publicam, ignominiam, exsilium, vincula publica, mortem.

3

3. Ignominia publica a censore infligi solita, e senatu ordineque equitum, tribuque rustica in urbanam vel inter ærarios, Cæritesve movendo: e. c. Liv. IV, 24, de Mamerco Emilio. Est autem ignominia vocab. propr. de nota censoria, v. c. Cic. pro Cluent. 42.

4. Ignominia contineberis, e libris a Lipsio recepta et a Grutero antea probata lectio. Antea erat : ignominia non contineberis, nec sensu malo : est enim objurgatio publica haud dubie et ignominiosa.

5. Quod sentias. Quod ultra animum transiliat, quandoquidem in cum nihil valet, et dolore corpus afficiat.

6. Inurendum est Pœna irroganda est. Nempe inurere principio et proprie dictum fuit de literis quæ, signa infamiæ nec celanda nec delenda unquam, nocentium humeris inurebantur; mox de opprobrio quolibet; mox de supplicio.

pœnæ

7. Exsilium et loca ignota. Deportatio in loca ignota, durum genus, amisso jure civitatis et spe reditus in patriam adempta : Tomi, ubi Ovidius exsulabat, Sciathus, Gyarus, Corsica, Seriphus, Cosura, etc. loca propter hoc infamia; cf. Consol. ad Helv. cap. 6; Juvenal. I, 73, etc.

te duriora remedia jam solida' nequitia desiderat : et vincula publica, et carcer adhibebitur. Tibi insanabilis animus est, et sceleribus scelera contexens ; et jam non causis, quæ nunquam malo defuturæ sunt, impelleris, sed satis tibi est magna ad peccandum causa, peccare. Perbibisti nequitiam, et ita visceribus immiscuisti, ut 3 nisi cum ipsis exire non possit. Olim miser mori quæris 2! bene de te merebimur: auferemus tibi istam, qua vexaris, insaniam ; et per tua alienaque volutato supplicia", id quod unum bonum tibi superest repræsentabimus, mortem. Quare irascar cui quum maxime prosum ? Interim 5 optimum misericordiæ genus est, occidere. Si intrassem valetudinarium' exercitatus et sciens, aut domum divitis , non idem imperassem omnibus, per diversa 10

1. Solida. Firma, non facile loco movenda, in melius mutanda, Gallice solide, inébranlable. Minus tamen frequenter usitata ca vox est in hoc sensu, quam ut totus, integer, nulla mixtura vitiatus (massif vel plein) significetur. Sic aurum solidum, « solidoque adamante columnæ » (Virg. Æn. VI, 552); cui opponuntur bracteata, vel laminata, nobis, le plaqué. 2. Olim..quæris! Ergo jamdudum, o miser, supplicium cupis! Annuo, etc.

3. Volutato. In cod. Siculo erat volutate, quod et facile explicatur, nec inelegans est.

4. Per tua... supplicia. Id est, qui te simul atque alios miserum in modum vexavisti, sive conscientiæ stimulis identidem agitatus exstiteris, sive quod plus operæ et laboris in perpetrando malo in quam exsequendo officio impenditur. Unde quidam e recentioribus verissime : « Si quam operam ad excogitandum et struendum et admittendum scelus plurimi insumunt, illius dimidiam partem

9

3

ad bonas artes transtulerint, jam omnes boni evaserint simul et felices. 5. Interim, i. e. interdum.

6. Intrassem, etc. Hac imagine Veteres sæpe in hac re usi sunt, medicina corporis ad medicinam animi translata. Conf. Gatak. ad Antonin. p. 192, 8; locum præclarum Simplicii in Epicteti Enchirid. P. 91, 93, (ed. Lugdun. 1640, 4) addo.

7. Valetudinarium.Valetudinarium locus erat ad ægrotos servos et milites curandos destinatus. J. F. Gronov. primus hanc vocis potestatem exposuit ad Senec. Nat. Quæst. I, præf. eoque nomine laudatus a Gesnero in Lexic. rust. h. v.

8. Domum divitis Muretus omiserat, contra omnes libros, non assecutus forsan quam ob causam id t valetudinarium conjunctum sit. Valetudinaria privata innuit.

9. Imperassem, præscripsissem, προστάξαιμι ἂν, συντάξαιμι ἂν.

10.

Per diversa, i. e. diverso modo, diversis corporis locis et membris.

ægrotantibus. Varia in tot animis vitia video, et civitati curandæ adhibitus sum pro cujusque morbo medicina quæratur. Hunc sanet verecundia, hunc peregrinatio, hunc dolor, hunc egestas, hunc ferrum. Itaque, etsi perversa induenda magistratui vestis', et convocanda classico concio est, procedam in tribunal, non furens, nec infestus, sed vultu legis3; et illa solemnia verba, 4 leni magis gravique, quam rabida voce concipiam 5, et agi jubebo non iratus, sed severus. Et quum cervicem noxio præcidi imperabo, et quum parricidam insuam culeo 7,

2

1. Perversa..... vestis. Togam sordidam ac pullatam luctus causa sumptam a prætore et qui judicio capitali præsidebat, prætexta posita (Val. Max. lib. IX, cap. 7), cum Lipsio ego libentius intelligam, quam de veste male ob festinationem ideoque inverse sumpta, cum Schellero in Lexic. h. voc. Epitheton enim perpetuum hac in re fuisse videtur. Cæterum perversus respondet te infaustus, adversus. 2. Classico populus convocabatur, ut tristi spectaculo et exemplo interesset: rem illustravit suo more, i. e. accurate et docte, Lipsius, ad Tacit. Annal. cap. II, lib. 32.

3. Vultu legis. Alii vultu leni substituunt, mera conjectura et MSS. omnibus fere refragantibus. Mox severa magis nulli scripti habent, sed leni: Lipsius et J. F. Gronovius probant receptam : leni.

4. Solemnia verba, scilic. Age, lictor, s. Lege age, s. Jure age, i. e. hunc tolle, verbera. Sequuntur pœnarum genera varia:parricidam sacco coriaceo insutum in Tiberim demergi; milites decimatione s. pœna gladii mulctari; proditores a Tarpeia rupe deturbatos esse.

5. Concipiam. Usitata sæpius vox,

quum vir inducitur qui gravissime, sedatissime, et quasi religiose loquitur. Et sic sacerdos verba concipit, sic quilibet e populo vota; unde sane derivatum vocabulum. Namque, ut plurimum, qui illiusmodi lenta, gravia, sacra solemni voce inchoant, diu meditantur et quodammodo præparant quæ mox efferent; et ingenio, cujus proprium est concipere, prius allaboratur quam lingua et ore.

6. Agi jubebo. Illa quippe erat formula supplicium et cædem imperantium : « Age, »vel «Lege age, lictor (vid.sup. not.4), et cavebant ne aspera et tristiora hæc effunderent, cæde, occide, affige, tolle, suspende, etc. 7. Parricidam...culeo. Notum enim, qui patris vel propinqui interfecti manifestus,eum, postquam ad sanguinem virgis in foro esset cæsus, culeo insutum cum cane, gallo,simia et serpente, mox mari mersum aut proximo amne: de hoc vide Ciceron. pro Rosc. Amer. II, cap. 25 et 26, et Nostri Clement. cap.23.―Militarem mox exconj. Lips. recipe, filo sermonis dirigente; antea erat supplicium militare: to suppli cium enim sine subjecto esse nequit. Et in hominem militaris loci justus sine ira ero. Ita Ruhkopf: nos li

4

et quum mittam in supplicium militarem, et quum Tar-
peio proditorem hostemve publicum imponam; sine ira,
eo vultu animoque ero, quo serpentes et animalia vene-
5 nata percutio. « Iracundia ' opus est ad puniendum. »Quid?
tibi videtur lex irasci his quos non novit, quos non vidit,
quos non futuros sperat? Illius itaque sumendus est ani-
mus, quæ non irascitur, sed constituit. Nam si bono viro ob
mala facinora irasci convenit, et ob secundas res malo-
rum hominum invidere conveniet. Quid enim est indi-
gnius, quam florere quosdam, et eos indulgentia fortunæ
abuti, quibus nulla potest satis mala inveniri fortuna?
Sed tam commoda illorum sine invidia videbit, quam
6 scelera sine ira. Bonus judex damnat improbanda; non
odit. « Quid ergo3? non, quum ejusmodi aliquid sapiens
» habebit in manibus, tangetur animus ejus, eritque so-
» lito commotior? » Fateor. Sentiet levem quemdam te-
7 nuemque motum. Nam, ut dixit Zeno, in sapientis quo-
que animo, etiam quum vulnus sanatum est, cicatrix

bentius militare adoptaremus; nam
militarem pro militarem virum, mi-
litaris loci virum, nusquam occurrit.

1. Iracundia. Non indiget judex ira
ad puniendum : legem imitaris; il-
lius mores sumendi sunt. Legi hic
personam quasi tribuit, ad modum
Platonis, apud quem et Socrates le-
ges ipsum reprehendentes inducit,
Criton.Tom. I, p. 115 sqq. Bip. Si au-
tem viro bono liceat irasci, eidemque
et licebit invidere : atqui vetitum est
posterius, ergo et prius. Cf. et Cic. de
Off. I, cap. 25, p. 213, ubi J. M. Heu-
singer nostrum locum non neglexit.

2. Tibi. Jampridem desiit nocentem
alloqui; nunc sermo est cum adstan-
tibus.

3. Quid ergo?... quidem carebit.
Primis tamen affectuum motibus et

irritamentis sapiens non carebit, ira
ipsa non tangetur. Dictum Zenonis,
haud dubie Cittici, auctoris familiæ
Stoica, (de quo cf. auctores Hist.
phil. inprimis Tiedemann, Geist der
spekul. Philos. II, 427 sqq.) accipio
de affectibus e sapientis animo non
ita prorsus sublatis deletisque, ut
non vestigia eorum interdum com-
pareant. Spectant hæc ad apathiam
stoicam, de qua videndus est Noster
in Epp. IX et LXXX. Corruptela au-
tem animi per conjunctionem ejus
cum corpore coorta, a veteribus philo-
sophis sub imaginibus, ab ulceribus,
vulneribus (κηλῖσι, οὐλαῖς, στίγμασι),
repetitis expressa, cuique vel ex Virg.
Eneid. lib. VI, vs. 735, sqq. ibiq.
Heyn. et Exc. XIII, p. 240, tom. III,
nost. edit. in recenti memoria erit. ED.

manet. Sentiet itaque suspiciones quasdam et umbras affectuum ipsis quidem carebit. Aristoteles ait', affectus quosdam, si quis illis bene utatur, pro armis esse. Quod verum foret, si velut bellica instrumenta sumi deponique possent induentis arbitrio. Hæc arma, quæ Aristoteles 8 virtuti dat, ipsa per se pugnant, non exspectant manum: habent, et non habentur. Nil aliis instrumentis opus est: satis nos instruxit ratione natura. Hæc dedit telum firmum, perpetuum, obsequens, nec anceps, nec quod in dominum remitti posset. Non ad providendum tantum, sed ad res gerendas satis est per se ipsa ratio. Etenim 9 quid est stultius, quam hanc ab iracundia petere præsidium rem stabilem ab incerta, fidelem ab infida, sanam ab ægra? Quid, quod ad actiones quoque, in quibus solis opera iracundiæ videtur necessaria, multo per se ratio fortior est? Nam quum judicavit aliquid faciendum, in eo perseverat. Nihil enim melius inventura est se ipsa,

:

3

\. Aristoteles ait. Conf. 7, sq. supr. Redit ad quæstionem quam antea posuerat, an ira utilis sit, interruptam aliis quæstiunculis intersertis. Hi affectus non exspectant, i.e. non ferunt, tolerant manum ; habent nos, scil. rationem, non habentur ab illa: alludit ad dictum Aristippi Cyrenaiçi, a Socrate instructi, in antiquitate celebratissimum, quippe qui quum Athenis relictis Eginæ cum Laide, lapa notissima, familiariter viveret, increpantibus amicis dixisse fertur : ἔχω Λαΐδα, ἀλλ ̓ οὐκ ἔχομαι, boc est, habeo, non habeor. Vid. Cic. ad Divers. Ep. IX, 26. Cf. et Diogen. Laert. II, 75, ib. Menag. p. 111, quem tamen locus noster fugit.

2. Quid est stultius..... præsidium. Ad illa ipsa revolvitur de quibus pauca nos cap. 10, cujus illud initium

est: «Absit hoc malum a virtute, etc.>> Istud ergo demonstrare aggreditur, nullam esse posse erationis et affectuum concordiam, nullum fœdus ; et more suo per vlí0 progreditur, modo agens de animi et rationis natura,

modo de affectuum.

3, Nihil enim..... constitutis. Idem Stoici dicunt de ratione quod nos de Deo Opt. Max. Et re quidem vera Dei umbram, imaginem quamdam, suadente Fénelon (Exist. de Dieu), hanc facultatem credideris quæ dotibus Dei pollet altissimis, absoluta, neque ulli variationi obnoxia. Ratio enim, ut Deus, lex est pectori imo insculpta et infixa; ut Deus, quæ bona sunt, cupit imperatque; ut Deus, optima est, nec invenire quidquam potest quod sibi, quod placitis suis anteponat; ergo, ut Deus, is, stat

10

« PreviousContinue »