Page images
PDF
EPUB

2

potest aliquando iratus non esse. Cætera, quæ pluribus apud Græcos nominibus in species iram distinguunt, quia apud nos vocabula sua non habent, præteribo etiamsi amarum ' nos acerbumque dicimus, nec minus stomachosum, rabiosum, clamosum, difficilem, asperum : quæ omnia irarum differentiæ sunt. Inter hos morosum ponas 3 licet, delicatum iracundiæ genus. Quædam enim sunt iræ, quæ intra clamorem considant2; quædam non minus pertinaces, quam frequentes; quædam sævæ manu verbis parciores; quædam in verborum maledictorumque amaritudinem effusæ; quædam ultra querelas et aversationes non exeunt : quædam altæ gravesque sunt, et introrsus versa. Mille aliæ species sunt mali multiplicis. V. Quid esset ira 5 quæsitum est : an in ullum aliud

4

cupiditas quædam ut male sit alteri, cum progressu aliquo et incremento; pas, longa ira, quasi odium, observans odii tempus, nostrum Groll, Gallorum rancune; douxía, cupiditas circa opiniones tuendas; Supòs, excandescentia, ira incipiens et nascens. Cf. Cic. Tusc. IV, 4.

1. Amarum, etc. Latinorum amarus, acerbus, stomachosus, difficilis et morosus conveniunt Græcorum πικρῷ, ἀκροχόλῳ, χαλεπῷ, δυσαρέζω, de quibus adeas Aristotel. Ethic. ad Nicomach. IV, 5. — Has voces non facile in Gallicam linguam vertas, quum sint synonyma verba latino sermoni propria. Itaque Lagrange ipsa latina verba in suam versionem bene inseruit. ED.

2. Intra clamorem considant. Alii concidant.

3. Sævæ manu.
Inepte libri ante Lip-
sium quædamn sede manent, i. e. sine
motu. In quibusdam nostra et Lipsii
lectio, ex opt. et vetust. cod. Siculo.ED.

4. Aversationes. Sic omnino scri

3

[ocr errors]

bendum sensus et antiq. codd. imperant. Adversationes in quibusd. solemni librariorum permutatione. ED.

V. ARG. Quum explicasset quid ira sit, et docuisset in hominem tantummodo cadere, accedit ad quæstiones: an secundum naturam hominis sit, el an utilitatem habeat ira? Hæ duæ quæstiones bene conjunguntur : quæ enim contra hominis naturam sunt, etiam inhonesta sunt, ideoque utilitatem rectam præbere non possunt. Deinde homo est pars naturæ rerum, i. e. Dei. Accedit, quod de viro probo, ideoque bene exculto hic loquatur: alioquin enim tota disputatio male nostro processisset. Instituitur autem contra Peripateticos, in quibus Aristoteles (Ethic. ad Nicom. VII, 6.) et Theophrastus, etc. iræ inter appetitiones naturales ( ορέξεις quoxas) relatæ minus fœdam incontinentiam, quam aliarum cupiditatum, ideoque venia magis dignam

censuerunt.

5. Quid esset Ira.... species sint:

I

animal quam in hominem caderet : quo ab iracundia distaret, et quæ ejus species sint. Nunc quæramus an ira secundum naturam sit, et an utilis, atque ex aliqua 2 parte retinenda. An secundum naturam sit, manifestum erit, si hominem inspexerimus: quo quid est mitius, dum in recto animi habitu est? quid autem ira crudelius est? Homine quid aliorum amantius? quid ira infestius? Homo in adjutorium mutuum generatus est 3: ira in exitium. Hic congregari vult, illa discedere : hic prodesse, illa nocere : hic etiam ignotis succurrere, illa etiam carissimos petere hic aliorum commodis vel impendere se paratus est, ira in periculum, dummodo 3 deducat, descendere. Quis ergo magis naturam rerum ignorat, quam qui optimo ejus operi, et emendatissimo 5, hoc ferum ac perniciosum vitium assignat? Ira, ut diximus, avida pœnæ est : cujus cupidinem inesse pacatis

et hæc
pro lemmate habeo, e mar-
gine in textum temere intruso. Lip-
sius hæc mutilata esse, et in partibus
parum plena censet.

1. An secund. nat. sit. Huic quæstioni locum dat illud Stoicorum præceptum : sequere naturam. ED.

2. Quo quid est mitius. Juvenalis. Sat. XV, 131 sqq. «..... Mollissima corda Humano generi dare se natura fatetur, Quæ lacrimas dedit, etc. » Quidam contra philosophi recentiores, inter quos eminet Hobbes, hominem natura malum et crudelem esse male docuerunt. ED.

3. Homo.... est. Sæpe hæc sententia præclara occurrit apud Veteres. Quis ignorat Terent. illud, Heaut. I, 1, 25: « Homo sum: humani nihil a me alienum puto? » Item Juven. Sat. XV, vs. 140, sqq. «quis enim bonus.... Ulla aliena sibi credat mala?» Et paullo in fra: «mutuus ut nos affectus petere

auxilium, etc. >> Quæ multa et pulcher-
rima adeas et tota legas suadeo. Ad
hæc quædam suppeditabit Gataker.ad
Antonin. p. 49, 10.—
Hoc est quoque
fundamentum quo nititur philosophia
moralis a Smith (pitie) et Ferguson
(bienveillance) prolata.

4. Ira in periculum..... descendere. Vid. hoc ipso libro, cap. 1, § 1, « ultionis secum ultorem tracturæ >> et notam de his verbis. ED.

5. Optimo ejus operi et emendatissimo. J. F. Gronov. recte recepit ex multis codd. Antea erat: commendatissimo. Commendatus enim est gratiosus, jucundus: at sensus poscit epitheton, quod perfectionem aliquam designet, de qua emendatus in usu est, e. c. Hor. lib. I, Epist. 16, 30, «< Quum pateris sapiens emendatusque » etc. 6. Avida pœnæ erat in ed. Gron., sphalmate typogr. a I. M. Heusinger, Emendd. p. 228, notato.

simo hominis pectori minime secundum ejus naturam est'. Beneficiis enim humana vita consistit, et concordia: nec terrore, sed mutuo amore, in fœdus auxiliumque commune constringitur. « Quid ergo? non aliquando 4 >> castigatio necessaria est ? » Quidni? sed hæc sincera 2, cum ratione : non enim nocet, sed medetur specie nocendi. Quemadmodum quædam hastilia detorta, ut corrigamus, adurimus, et adactis cuneis, non ut frangamus, sed ut explicemus, elidimus3: sic ingenia vitio prava, dolore corporis animique corrigimus. Nempe me- 5 dicus' primo in levibus vitiis tentat non multum ex quotidiana consuetudine inflectere, et cibis, potionibus, exercitationibus ordinem ponere, ac valetudinem tan

1. Minime.... est. Speciosa quidem hæc et quæ vera principio credideris. At memineris « hominem ab stirpe ipsa, neque absolute bonum nec malum nasci, sed ad utrumque proclive ingenium ejus esse, habere quidem semina quædam utrarumque rerum cum nascendi origine copulata, quæ educationis disciplina in partem alteram debeant emicare » (Apul. de philos. mor.); et hinc sequi non iram contra hominis naturam esse, sed naturæ pravæ consentaneam, meliori autem contrariam.

2. Sed hæc sincera. I. e. cupiditate non admixta, εἰλικρινής.

3. Quemadmodum......... elidimus. Sermo est de ligno, quo ad spicula usi sunt, sive de ramo, scil. palo virente, natura vitiove inflexo et curvato (detorto), quem, igne adhibito, ut extendatur calore, et inter cuneos compressum explicant, ut corrigatur, i. e. rectus fiat, ideoque adminiculo arborum, vitium, etc., idoneus reddatur. Hunc morem et nostri agricolæ et fabri lignarii hodieque bene te

5

nent. Noster Ep. 50 : « Nihil est quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura: robora in rectum quamvis flexa revocabis, curvatas trabes calor explicat, et aliter nate in idfinguntur, quod usus noster exigit.>> 4. Nempe medicus, etc. Familiarem antiquis comparationem medicinæ corporis cum emendatione morum multis exemplis docet Gataker. ad M. Antonin. p. 193, sqq. nostri loci non immemor. Medicus gradatim procedit ægrotis opem ferens: primum diætam disponit generaliorem, deinde specialiorem; tum jejunium indicit, denique urit secatque.

xer

5. Vitiis. Corporalibus scilicet; qui quidem sensus, etsi minus frequens, attamen latine, immo et eleganter a Nostro et quibusd. aliis usurpatur. ED. 6. Ordinem pon. Id est, nihil ex cibis prohibere, nihil e potionibus, exer citationibus et assueto vivendi habitu amovere; imperare tamen, ut omnia hæc iisdem horis repetantur et ordine quæque suo fiant. Et is ordo sane ad valetudinem plurimum facit; sed

tum mutata vitæ dispositione firmare. Proximum est', ut modus 2 proficiat. Si modus et ordo non proficit, subducit aliqua, et circumcidit3: si ne adhuc quidem respondet, interdicit cibis, et abstinentia corpus exonerat : si frustra molliora cesserunt, ferit venam, membrisque, si adhærentia nocent, et morbum diffundunt, manus affert : nec ulla dura videtur curatio, cujus salutaris ef6 fectus est. Ita legum præsidem, civitatisque rectorem decet, quamdiu potest verbis, et his mollioribus, ingenia curare, ut facienda suadeat, cupiditatemque honesti et æqui conciliet animis, faciatque vitiorum odium, pretium virtutum : transeat deinde ad tristiorem orationem, qua moneat adhuc et exprobret : novissime ad pœnas, et has adhuc leves et revocabiles decurrat : ultima supplicia sceleribus ultimis ponat, ut nemo pereat, nisi quem perire etiam pereuntis intersit❝.

ad scientiam Υγιείναν, sic vocant recentiores, magis pertinet quam ad medicinam, et eam ob causam leviusculum et in levioribus duntaxat morbis usurpandum Noster esse primum indicavit. ED.

1. Proximum. Hoc est: deinde, secundo loco. Aliquantulum enim ab ordine modus discrepat; hic enim indicat minus jam cibi, aut potionum, minusve exercitationum permitti, licet tamen e tribus his nihil damnetur. Et idcirco punctum ego posui pro duobus punctis firmare inter et proximum. ED.

licuit, nunc quibusdam tantum. ED. 4. Pereuntis. Perire interest, ne in nequitia diutius hæreat : cum acumine hoc dictum esse facile intelliges.

- Non tantum cum acumine, et ut argute phrasis desinat, sed quia hæc erat Stoicis approbata opinio : immerito quidem, nam quidquid subtilissime et callidissime disputetur a Seneca et asseclis, nunquam id multis persuadebit etiam morientis interesse mortem. Id tamen quoquomodo demonstrare aggreditur sub libri finem. ED. Cæterum jam Plato (de Republ. II, p. 243, sq. 370. Tom.

2. Modus. Vid. quæ modo ad proxi- VI, ed. Bip.) ad hanc quæstionem, mum notavimus.

3. Subducit aliqua...... circumcidit. Nunc medicus non modum tantum in iis quæ supra enumerata iterare inane est, jubet, sed ex iis aliqua prorsus respuit et prohibet. Omnibus nempe, sed modeste, prius uti

quam hic Seneca tractat, se hæsisse dixit: cujus disputatio eo redit, esse quidem mansuetudinem et iram sibi prorsus contraria ; ideo tamen neque impossibile esse, neque contra naturam, ut hæc opposita vel philosopho insint.

[ocr errors]

VI. Hoc uno medentibus erit dissimilis, quod illi, quibus vitam non potuerunt largiri, facilem exitum præstant: hic' damnatum cum dedecore et traductione 2 vita exigit : non quia delectetur ullius pœna (procul est enim a sapiente tam inhumana feritas), sed ut documentum omnium sint; et qui vivi noluerunt prodesse, morte certe eorum respublica utatur. Non est ergo natura hominis 2 pœnæ appetens: et ideo nec ira quidem secundum naturam hominis, quia pœnæ appetens est. Et Platonis argumentum afferam : quid enim prohibet alienis uti, ex parte qua nostra sunt? «< Vir bonus 3, inquit, non lædit }} pœna lædit. Bono ergo pœna non convenit : ob hoc nec » ira; quia pœna iræ convenit. » Si vir bonus pœna non gaudet, non gaudebit nec eo quidem affectu cui pœna voluptati est : ergo non est naturalis ira.

3

VII. Numquid, quamvis non sit naturalis ira, assumenda 1 est, quia utilis sæpe fuit? Extollit animos, et incitat: nec quidquam sine illa magnificum in bello fortitudo ge

VI. ARG. Pergit in eo demonstrando, quod primum posuerat : iram non secundum naturam esse.

1. Hic.... vita exigit. Hic, scilicet legum præses, civitatumque rector, de quo supra. Exigit, i. e. expellit ex vita damnatum, etc.

2. Traductione. De publica infamia, quia per theatra et fora traducebantur damnati ut exemplum ederetur ; ideoque de quacunque infamia dicebatur, cf. Ep. 85, init. ; de Benef. IV, 32, et Liv. II, 38. Est Græcorum wαραδειγματίζειν.

3. Vir bonus...iræ convenit, hæc verba argumentationem Platonis continent, ut mihi videtur, ideoque distinxi. Cæterum dictum Platonis hac forma cum Lipsio ignoro. Plato enim iram naturalem quidem esse statuit,

sed philosopho inferiorem ; v. c. de Republ. II, p. 245, c. tom. VI, ed. Βip. φιλόσοφος δὴ καὶ θυμοειδὴς καὶ taxus xai laxupòs nμĩv tùy qúav içaı. -Dubito igitur an Plato huic argumentationi Senecæ assensurus fuisset, qui eum hac parte Stoicis (nostris) annumeravit, cf. Cic. Tusc. Dispp. IV, 17, p. 192, ed. Wolf.

VII.ARG. Nec iram utilem esse docet, nec temperandam modo, verum tollendam. Contra Platonem hic pugnari jam antea monui, et Lipsius locum præclarum ex lib. II de Repub. (p. 242, Tom. VI. Bip.) excitavit, in quo custodem patriæ corpore robustum, animo iracundum cupit : iram enim esse invictum quiddam et insuperabile (ὡς ἄμαχόν τε καὶ ἀνίκηλον Jupós). Et contra Aristotelem hær

« PreviousContinue »