Page images
PDF
EPUB

Nescis quo valeat nummus? quem præbeat usum ?
Panis ematur, olus, vini sextarius, adde,
Quîs humana sibi doleat natura negatis.
An vigilare metu exanimem, noctesque diesque
Formidare malos fures, incendia, servos,
Ne te compilent fugientes, hoc juvat? Horum
Semper ego optarim pauperrimus esse bonorum.
"At si condoluit tentatum frigore corpus,
Aut alius casus lecto te adfixit, habes qui
Adsideat, fomenta paret, medicum roget, ut te
Suscitet ac gnatis reddat carisque propinquis?"
Non uxor salvum te vult, non filius; omnes
Vicini oderunt, noti, pueri atque puellæ.
Miraris, quum tu argento post omnia ponas,
Si nemo præstet quem non merearis amorem?
At si cognatos, nullo natura labore

Quos tibi dat, retinere velis servareque amicos,
Infelix operam perdas, ut si quis asellum
In Campo doceat parentem currere frenis.
Denique sit finis quærendi, quumque habeas plus,
Pauperiem metuas minus et finire laborem
Incipias, parto quod avebas, ne facias quod
Ummidius quidam; non longa est fabula: dives,
Ut metiretur nummos; ita sordidus, ut se
Non unquam servo melius vestiret; adusque
Supremum tempus, ne se penuria victus
Opprimeret, metuebat. At hunc liberta securi
Divisit medium, fortissima Tyndaridarum.

Quid mi igitur suades? ut vivam Mænius? aut sic

Ut Nomentanus?" Pergis pugnantia secum
Frontibus adversis componere: non ego, avarum
Quum veto te fieri, vappam jubeo ac nebulonem.
Est inter Tanaïn quiddam socerumque Viselli.
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra citraque nequit consistere rectum.
Illuc, unde abii, redeo, nemo ut avarus
Se probet ac potius laudet diversa sequentes,
Quodque aliena capella gerat distentius uber,
Tabescat, neque se majori pauperiorum

Turbæ comparet, hunc atque hunc superare laboret.
Sic festinanti semper locupletior obstat,

Ut, quum carceribus missos rapit ungula currus,
Instat equis auriga suos vincentibus, illum
Præteritum temnens extremos inter euntem.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Inde fit, ut raro, qui se vixisse beatum
Dicat et exacto contentus tempore vita
Cedat uti conviva satur, reperire queamus.
Jam satis est. Ne me Crispini scrinia lippi
Compilasse putes, verbum non amplius addam.

SATIRA II.

AMBUBAIARUM collegia, pharmacopolæ,
Mendici, mimæ, balatrones, hoc genus omne
Mæstum ac sollicitum est cantoris morte Tigellî:
Quippe benignus erat. Contra hic, ne prodigus esse
Dicatur metuens, inopi dare nolit amico,
Frigus quo duramque famem propellere possit.
Hunc si perconteris, avi cur atque parentis
Præclaram ingrata stringat malus ingluvie rem,
Omnia conductis coëmens obsonia nummis :
Sordidus atque animi quod parvi nolit haberi,
Respondet; laudatur ab his, culpatur ab illis.
Fufidius vappæ famam timet ac nebulonis,
Dives agris, dives positis in fenore nummis:
Quinas hic capiti mercedes exsecat atque,
Quanto perditior quisque est, tanto acrius urget;
Nomina sectatur modo sumpta veste virili

66

[ocr errors]

66

At in se

Sub patribus duris tironum. Maxime," quis non,
Jupiter!" exclamat, simul atque audivit ?
Pro quæstu sumptum facit hic." Vix credere possis
Quam sibi non sit amicus, ita ut pater ille, Terentî
Fabula quem miserum gnato vixisse fugato
Inducit, non se pejus cruciaverit atque hic.

Si quis nunc quærat, "Quo res hæc pertinet?" Illuc :
Dum vitant stulti vitia, in contraria currunt.
Maltinus tunicis demissis ambulat; est qui
Inguen ad obscoenum subductis usque facetus ;
Pastillos Rufillus olet, Gargonius hircum.

Nil medium est. Sunt qui nolint tetigisse nisi illas,
Quarum subsuta talos tegat instita veste:

Contra alius nullam nisi olenti in fornice stantem.
Quidam notus homo quum exiret fornice, "Macte
Virtute esto," inquit sententia dia Catonis :
Nam simul ac venas inflavit tetra libido,
Huc juvenes æquum est descendere, non alienas
Permolere uxores. "Nolim laudarier," inquit,
"Sic me," mirator cunni Cupiennius albi.

120

10

20

30

Audire est operæ pretium, procedere recte
Qui mœchos non vultis, ut omni parte laborent;
Utque illis multo corrupta dolore voluptas,
Atque hæc rara, cadat dura inter sæpe pericla.
Hic se præcipitem tecto dedit; ille flagellis
Ad mortem cæsus; fugiens hic decidit acrem
Prædonum in turbam; dedit hic pro corpore nummos;
Hunc perminxerunt calones; quin etiam illud
Accidit, ut quidam testes caudamque salacem
Demeterent ferro. Jure, omnes: Galba negabat.
Tutior at quanto merx est in classe secunda,
Libertinarum dico, Sallustius in quas

quaque

Non minus insanit, quam qui mœchatur: at hic si,
Qua res, qua ratio suaderet
modeste
Munifico esse licet, vellet bonus atque benignus
Esse, daret quantum satis esset nec sibi damno
Dedecorique foret. Verum hoc se amplectitur uno,
Hoc amat et laudat : "Matronam nullam ego tango."
Ut quondam Marsæus, amator Originis ille,
Qui patrium mimæ donat fundumque laremque,
Nil fuerit mi, inquit, cum uxoribus unquam alienis.
Verum est cum mimis, est cum meretricibus, unde
Fama malum gravius quam res trahit. An tibi abunde
Personam satis est, non illud, quidquid ubique
Officit, evitare? Bonam deperdere famam,

Rem patris oblimare, malum est ubicunque. Quid inter-
est in matrona, ancilla peccesne togata?
Villius in Fausta Sullæ gener, hoc miser uno
Nomine deceptus, pœnas dedit usque superque
Quam satis est pugnis cæsus ferroque petitus,
Exclusus fore, quum Longarenus foret intus.
Huic si mutonis verbis mala tanta videntis

Diceret hæc animus: "Quid vis tibi? numquid ego a te
Magno prognatum deposco consule cunnum
Velatumque stola, mea cum conferbuit ira?"

Quid responderet? "Magno patre nata puella est."
At quanto meliora monet pugnantiaque istis
Dives opis natura suæ, tu si modo recte
Dispensare velis ac non fugienda petendis
Immiscere. Tuo vitio rerumne labores,
Nil referre putas? Quare, ne pœniteat te,
Desine matronas sectarier, unde laboris

40

50

60

7C

Plus haurire mali est quam ex re decerpere fructus.
Nec magis huic inter niveos viridesque lapillos--

80

Sit licet hoc, Cerinthe, tuum-tenerum est femur aut crus
Rectius; atque etiam melius persæpe togatæ est.
Adde huc, quod mercem sine fucis gestat, aperte
Quod venale habet ostendit, nec, si quid honesti est,
Jactat habetque palam, quærit quo turpia celet.
Regibus hic mos est, ubi equos mercantur: opertos
Inspiciunt, ne, si facies, ut sæpe, decora

Molli fulta pede est, emptorem inducat hiantem,
Quod pulchræ clunes, breve quod caput, ardua cervix.
Hoc illi recte ne corporis optima Lyncei
Contemplere oculis, Hypsæa cæcior illa,

Quæ mala sunt spectes. "O crus! O brachia!" verum
Depugis, nasuta, brevi latere ac pede longo est.
Matronæ præter faciem nil cernere possis,
Cetera, ni Catia est, demissa veste tegentis.
Si interdicta petes, vallo circumdata—nam te
Hoc facit insanum,-multæ tibi tum officient res,
Custodes, lectica, ciniflones, parasitæ,
Ad talos stola demissa et circumdata palla,
Plurima, quæ invideant pure apparere tibi rem.
Altera, nil obstat; Cois tibi pæne videre est
Ut nudam, ne crure malo, ne sit pede turpi;
Metiri possis oculo latus. An tibi mavis
Insidias fieri pretiumque avellier ante

Quam mercem ostendi? "Leporem venator ut alta
In nive sectetur, positum sic tangere nolit,"

Cantat et apponit, "Meus est amor huic similis; nam
Transvolat in medio posita et fugientia captat."-
Hiscine versiculis speras tibi posse dolores
Atque æstus curasque graves e pectore pelli ?
Nonne cupidinibus statuat natura modum quem,
Quid latura sibi quid sit dolitura negatum,
Quærere plus prodest et inane abscindere soldo?
Num, tibi quum fauces urit sitis, aurea quæris
Pocula? num esuriens fastidis omnia præter

90

100

110

Pavonem rhombumque? Tument tibi quum inguina, num, si
Ancilla aut verna est præsto puer, impetus in quem
Continuo fiat, malis tentigine rumpi?

Non ego namque parabilem amo Venerem facilemque.
Illam, "Post paullo:" "Sed pluris :" "Si exierit vir :"
Gallis, hanc Philodemus ait sibi, quæ neque magno
Stet pretio neque cunctetur, quum est jussa venire.
Candida rectaque sit; munda hactenus, ut neque longa
Nec magis alba velit, quam dat natura, videri.

120

Hæc ubi supposuit dextro corpus mihi lævum,
Ilia et Egeria est: do nomen quodlibet illi,
Nec vereor, ne, dum futuo, vir rure recurrat,
Janua frangatur, latret canis, undique magno
Pulsa domus strepitu resonet, vepallida lecto
Desiliat mulier, miseram se conscia clamet,
Cruribus hæc metuat, doti deprensa, egomet mî.
Discincta tunica fugiendum est ac pede nudo,
Ne nummi pereant aut puga aut denique fama.
Deprendi miserum est; Fabio vel judice vincam.

SATIRA III.

OMNIBUS hoc vitium est cantoribus, inter amicos
Ut nunquam inducant animum cantare rogati,
Injussi nunquam desistant. Sardus habebat
Ille Tigellius hoc. Cæsar, qui cogere posset,
Si peteret per amicitiam patris atque suam, non
Quidquam proficeret; si collibuisset, ab ovo
Usque ad mala citaret, "Io Bacche!" modo summa
Voce, modo hac, resonat quæ chordis quattuor ima.
Nil æquale homini fuit illi; sæpe velut qui
Currebat fugiens hostem, persæpe velut qui
Junonis sacra ferret: habebat sæpe ducentos,
Sæpe decem servos; modo reges atque tetrarchas,

Omnia magna, loquens; modo: Sit mihi mensa tripes et
Concha salis puri et toga, quæ defendere frigus
Quamvis crassa queat. Decies centena dedisses
Huic parco paucis contento, quinque diebus
Nil erat in loculis. Noctes vigilabat ad ipsum
Mane, diem totum stertebat; nil fuit unquam
Sic impar sibi. Nunc aliquis dicat mihi, "Quid tu?
Nullane habes vitia ?" Immo alia et fortasse minora.
Mænius absentem Novium quum carperet, "Heus tu,"
Quidam ait, "ignoras te? an ut ignotum dare nobis
Verba putas?" " Egomet mi ignosco," Mænius inquit.
Stultus et improbus hic amor est dignusque notari.
Quum tua pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,

Quam aut aquila aut serpens Epidaurius? At tibi contra
Evenit, inquirant vitia ut tua rursus et illi.
Iracundior est paullo, minus aptus acutis
Naribus horum hominum; rideri possit, eo quod
Rusticius tonso toga defluit et male laxus

130

10

20

30

« PreviousContinue »