Page images
PDF
EPUB

movet ad media producenda, et ducit ad cognoscenda; quod in iis quae cognoscere tantum, non etiam efficere possumus secus est. Praeterea etsi omnis methodus licita est, non tamen omnis expedit. 5. Syllogismus non est finis Logicae, sed contemplatio simplex; propositio vero est medium ad hanc, syllogismus ad propositionem.

II. METAPHYSICA. 1. Infinitum aliud alio majus est. Cardan. Arithmet. Pract. c. 66. n. 165. et 260. Dissentire dicitur Sethus Wardus in Arithmetica infinitorum. 2. Deus est substantia, Creatura accidens. 3. Necesse est dari disciplinam de creatura in genere, sed ea fere hodie in Metaphysica comprehenditur. 4. Vix est probabile terminum causae univocum conceptum dicere, ad efficientem, materialem, formalem, finalem. Nam vox influxus itidem quid nisi vox est?

III. PHYSICA. 1. Quum observandum sit alia mundi corpora moveri circa proprium axem, idem de terra absurdum non est quemadmodum nec contrarium. 2. Quum corporum summa differentia sit densum et rarum, manifestum est quatuor primas qualitates, ita illustrari posse: Humidum est rarum, Siccum est densum, Calidum est rarefactivum, Siccum condensativum. Omne autem rarum facile alienis terminis continetur, difficulter suis; densum contra: Et omne rarefaciens copiam facit in raro homogeneis ad se invicem properandi, et heterogeneis se separandi; quibus in denso via interclusa est. Unde definitionum Aristotelicarum ratio redditur. Neque ignis, qui rarus esse videtur, quum tamen siccus esse debeat, obstat. Nam respondeo: Aliud dicendum de igne per se, aliud de igne alii corpori inhaerente, nam ejus naturam sequitur. Ita patet, flammam, quae nihil aliud est quam aër ignitus, fluidam esse debere, quaemadmodum et aër ipse; contra ignem in ferro ignito consistentem, quemad

modum et ferrum ipsum. 3. Vim Magnetis ab Adamante sisti fictum est.

IV. PRACTICA: 1. Justitia (particularis) est virtus servans mediocritatem circa affectus hominis erga hominem, juvandi et nocendi, seu favorem et odium regula mediocritatis est: licere eo usque alterum (me) juvare, quo usque (alteri) tertio non nocetur. Hoc observare necesse est, ut tueamur Aristotelem contra cavillum Grotii, qui de J. B. et P. Prolegom. ** 4. fac. a. ita dicit: »Non recte autem uni»versaliter positum hoc fundamentum (quod >>virtus posita sit in mediocritate) vel ex justitia » apparet, cui oppositum nimium et parum cum >>in affectibus et sequentibus eas actionibus in>venire non posset (Aristoteles), in rebus >>ipsis circa quas justitia versatur utrumque »quaesivit, quod ipsum primum est desilire de »genere in genus alterum quod in aliis merito >> culpat. Vult nempe Grotius incongrue in speciebus divisionis alicujus aliquam interseri, quae ex alio prorsus dividendi fundamento derivetur; (quod vocat minus Philosophice, uɛtaBaivev eiç ảnho yévos) et certe aliud prorsus est mediocritas affectuum; aliud, rerum. Virtutes quoque non rerum sed animorum habitus sunt. Quare ostendimus justitiam et ipsam in affectuum moderatione esse positam. 2. Non inepte dicit Trasymachus apud Platonem de Republ. lib. 1. fol. 379. Justum esse potentiori utile. Nam Deus proprie et simpliciter est caeteris potentior, (homo enim homine absolute potentior non est, quum fieri possit, ut quantumcunque robustus ab infirmo occidatur). Caeterum Dei utilitas non in lucro, sed honore consistit. Igitur Gloriam Dei mensuram omnis juris esse manifestum est. Et qui Theologos moralistas et casuum conscientiae scriptores consulet, videbit eo plerumque discursus suos in hac fundare. Constituto igitur certo principio, doctrina de justo scientifice conscribi poterit. Quod hactenus factum non est.

III.

CONFESSIO NATURAE CONTRA ATHEISTAS.

1668.

(Spizelii Epistola ad Ant. Reiserum de eradicando atheismo. Aug. Vindel. tens Tom. I. p. 5.)

[merged small][ocr errors][merged small]

PARS I.

QUOD RATIO PHAENOMENORUM

beneficentiae in bonos ac innocentes aliquando appariturae, dejici per subtilitates novatorum.

Sepositis igitur praejudiciis et dilata Scripturae et historiae fide anatomen corporum mente aggre

CORPORALIUM REDDI NON POSSIT, dior, tentaturus an eorum quae in corporibus sensu

SINE INCORPOREO PRINCIPIO, ID

EST DEO.

Divini ingenii vir Franciscus Baconus de Verulamio recte dixit, philosophiam obiter libatam a DEO abducere, penitus haustam reducere ad eundem. Experimur hoc seculo nostro, feraci pariter scientiae et impietatis. Cum enim excultis egregie mathematicis artibus, et rerum interioribus per Chemiam et Anatomiam tentatis appareret, plerorumque rationes ex corporum figura motuque velut mechanice reddi posse, quos veteres vel ad solum Creatorem vel ad nescio quas incorporales formas retulerant; tum vero ingeniosi quidam primum tentare coeperunt, possent ne phaenomena naturalia, seu ea, quae in corporibus apparent, salvari et explicari, Deo non supposito, nec ad ratiocinandum assumto: mox ubi paulum res successit (antequam scilicet ad fundamenta et principia venissent) velut gratulantes securitati suae permature prodiderunt, se neque Deum, neque immortalitatem animae naturali ratione reperire, sed fidem ejus rei vel praeceptis civilibus vel historiarum relationi deberi, ita censuit subtilissimus Hobbes, inventis suis meritus hoc loco sileri, nisi auctoritati ejus in deterius valiturae nominatim obviam eundum esset. Atque utinam non alii, longius progressi, jamque de Scripturae sacrae auctoritate, de veritate historiarum, de historiarum relatione dubitantes Atheismum mundo non obscure invexissent.

apparent, rationem reddere possibile sit, sine suppositione causae incorporalis.

Ac principio hodiernis philosophis Democriti et Epicuri resuscitatoribus, quos Robertus de Boyle corpusculares non inepte appellat, ut Galilaeo, Bacono, Gassendo, Cartesio, Hobbesio, Digbaeo facile condescendendo assensus sum, in reddendis corporalium Phaenomenorum rationibus neque ad Deum, neque aliam quamcunque rem, formamque aut qualitatem incorporalem sine necessitate confugiendum esse.

(Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus--inciderit). Sed omnia quoad ejus fieri possit, ex natura corporis, primisque ejus qualitatibus, magnitudine, figura et motu deducenda esse.

Sed quid si demonstrem, ne harum quidem primarum qualitatum originem in natura corporis reperiri posse? Tum vero patebuntur, ut spero, naturalistae nostri, corpora sibi non sufficere nec sine principio incorporeo subsistere posse. Demonstrabo vero nec obscure nec flexuose.

Si scilicet qualitates istae ex definitione corporis deduci non possunt, manifestum est eas in corporibus sibi relictis existere non posse. Omnis enim affectionis ratio vel ex re ipsa, vel ex aliquo extrinseco deducenda est. Definitio autem corporis est spatio inexistere. Et omnes homines illud dicunt corpus, quod in spatio aliquo reperiunt, et contra quod corpus est, in spatio aliquo reperiunt. Constat haec definitio duobus terminis, spatio et existentia.

Ex spatii termino oritur in corpore magnitudo et figura. Corpus enim eandem statim magnitudinem et figuram habet cum spatio quod implet. Sed restat dubium cur tantum potius et tale spa

Hoc vero mihi admodum indignum visum est animum nostrum sua ipsius luce, id est, Philosophia praestringi. Coepi igitur ipsemet inquisitioni rerum incumbere, tanto vehementius, quanto ferebam impatientius, me maximo vitae bono, certitudine scilicet acternitatis post mortem, et spe divinae | tium impleat, quam aliud, et ita cur exempli causa

esse,

hoc loco idem dubium sine fine restet.

Satis igitur, opinor, demonstratum est: determinatam figuram et magnitudinem, motum vero omnino illum in corporibus sibi relictis esse non posse. Jacebo hoc loco, quia altioris indaginis res est, ne causam quidem consistentiae corporum hactenus ab ullo ex ipsa corporum natura redditam esse.

sit potius tripedale quam bipedale, et cur quadra- | diu reddita non est ratio rationis. Praesertim cum tum potius quam rotundum. Cujus rei ratio ex corporum natura reddi non potest, eadem enim materia ad quamcunque figuram sive quadratam sive rotundam indeterminata est. Duo igitur tantum responderi possunt, vel corpus propositum quadratum fuisse ab aeterno, vel ab alterius corporis impactu quadratum factum siquidem ad causam incorpoream confugere nolis. Si dicis: ab aeterno fuisse quadratum eo ipso rationem non assignas, quidni enim potuerat ab aeterno esse sphaericum? aeternitas quippe nullius rei causa intelligi potest. Sin dicis alterius corporis motu quadratum factum esse, restat dubium cur figuram talem vel talem ante motum illum habuerit; et si iterum rationem refers in motum alterius, et sic in infinitum, tum per omne infinitum responsiones tuas novis quaestionibus prosequendo, apparebit nunquam materiam deesse quaerendi rationem rationis, et ita rationem plenam redditam nunquam esse. Apparebit igitur ex natura corporum rationem certae in iis figurae et magnitudinis reddi non posse. Diximus definitionem corporis duas habere partes: spatium et inexistentiam; sed ex voce spatii oriri magnitndinem aliquam et figuram, sed non determinatam; ad terminum vero inexistentiae in illo spatio pertinet motus, dum enim corpus incipit existere in alio spatio quam prius, ex ipso movetur. Sed re accuratius perpensa apparebit ex natura quidem corporis oriri mobilitatem, sed non ipsum motum. Eo ipso enim dum corpus proposititum est in spatio hoc: etiam esse potest in alio aequali et simili prioris, id est potest moveri. Nam posse esse in alio spatio quam prius, est posse mutare spatium, posse mutare spatium est posse moveri. Motus enim est mutatio spatii. Actualis autem motus ab inexistentia in spatio non oritur, sed potius corpore relicto sibi contrarium ejus, nempe permansio in eodem, seu quies. Ratio igitur motus in corporibus sibi relictis reperiri non potest. Frustraneum igitur est illorum effugium, qui rationem motus sic reddunt: Omne corpus vel motum esse ab aeterno vel moveri ab alio corpore contiguo et moto. Nam si dicunt corpus propositum motum esse ab aeterno, non apparet cur non potius quieverit ab aeterno, tempus enim, etiam infinitum, causa motus intelligi non potest. Sin dicunt corpus propositum moveri ab alio contiguo et moto; idque iterum ab alio, sine fine; nihilo magis rationem reddiderunt, cur moveatur primum et secundum et tertium vel quotumcunque, quamdiu non reddidere rationem cur moveatur sequens, a quo omnia antecedentia moventur. Ratio enim conclusionis tam di plane reddita non est, quam

A consistentia autem corporum est 1°. quod corpus grande parvo impellenti non cedit, 2°. quod corpora aut partes corporum sibi invicem cohaerent, ex quo oriuntur qualitates istae tactiles quas vulgo secundas vocant, nempe soliditas, fluiditas; durities, mollities; glabrities, aspritudo; tenacitas, fragilitas; friabilitas, ductilitas, malleabilitas, fusibilitas: 3°. quod corpus durum corpori non cedenti impingens reflectitur. Breviter a consistentia tria sunt, resistentia, cohaerentia, reflexio. Quarum rationem qui ex materiae figura magnitudine et motu mihi reddiderit, eum ego magnum philosophum libens fatebor. Unica prope via apparet, nempe corpus ideo corpori impellenti resistere, et ipsum repercutere, quia ipsius partes in superficie insensibiliter in occursum ejus moveantur. Sed supponamus corpus impingens non ea linea, qua partes corporis impellendi occursura sunt, sed alia, obliqua fortasse incidere; eo ipso statim omnis reactio, resistentia, reflexio cessabit contra experientiam. Sed cohaerentiae ratio a reactione et omnino motu, plane reddi non potest. Nam si chartae partem impello, pars quam impello, cedit, ideo aliqua reactio et motus resistentiae fingi non potest. Sed non cedit sola, sed reliquas partes sibi adhaerentes simul aufert. Sane verum est, et rationem habet, quod olim Democritus, Leucippus, Epicurus, et Lucretius, hodie sectatores eorum Petrus Gassendus et Joh. Chrysost. Magnenus prodiderunt: Omnem in corporibus cohaerentiae causam esse naturaliter figuras quasdam implicatorias, nempe, hamos, uncas, annulos, eminentias breviter, omnes duorum corporum curvitates vel stationes sibi invicem insertas. Sed haec ipsa instrumenta implicatoria solida, et tenacia esse necesse est, ut suum faciant officium et corporum partes contineant. Sed unde ipsis tenacitas? an hamos hamorum supponemus in infinitum? Sed quae dubitandi ratio in primis erit, ea et in secundis et tertiis erit sine fine, ad has difficultates acutissimis istis philosophis nihil aliud superfuit quod responderent quam ut supponerent in ultima corporum resolutione insecabilia quaedam corpuscula, ipsi atomos vocant, quae variis suis figuris varie combinatis varias corporum sensibilium

qualitates efficiant. Sed in istis ultimis corpusculis nulla apparet ratio cohaerentiae et insecabilitatis.

Reddidere aliquam veteres, sed ita ineptam, ut ejus recentiores pudeat. Scilicet partes atomorum ideo cohaerere, quia nullum intercedat vacuum; ex qua sequitur, omnia corpora quae se semel contigerunt, inseparabiliter ad atomorum exemplum cohaerere debere, quia in omni contactu corporis ad corpus nullum intercedit vacuum. Qua perpetua cohaerentia nihil est absurdius, nihil ab experientia magis alienum. Recte igitur in reddenda atomorum ratione confugiemus ad Deum denique, qui ultimis istis rerum fundamentis firmitatem praestet. Et miror neque Gassendum neque alium inter acutissimos hujus seculi philosophos, praeclaram hanc demonstrandae Divinae existentiae occasionem animadvertisse. Apparet enim in extrema corporum resolutione Dei auxilio carere naturam non posse.

Cum autem demonstraverimus corpora determinatam figuram et quantitatem, motum vero illum habere non posse, nisi supposito Ente incorporali, facile apparet illud Ens incorporale pro omnibus esse unicum, ob harmoniam omnium inter se, praesertim cum corpora motum habeant, non singula a suo ente incorporali, sed a se invicem. Cur autem Ens illud incorporale hanc potius quam illam magnitudinem, figuram, motum eligat; ratio reddi non potest, nisi sit intelligens, et ob rerum pulchritudinem, sapiens, ob earum obedientiam ad nutum, potens. Tale igitur Ens incorporale erit Mens totius mundi Rectrix, id est Deus.

PARS II.

MENTIS HUMANAE IMMORTALITAS CONTINUO SORITE DEMONSTRATA.

Mens humana est ens cujus aliqua actio est cogitatio.

Ens cujus aliqua actio est cogitatio, ejus aliqua actio est res immediate sensibilis sine imaginatione partium.

Cogitatio enim est res (1°.) immediate sensibilis, mens quippe se cogitantem sentiens sibi imme

diata est. (2.) Cogitatio est res sensibilis sine imaginatione partium. Hoc experienti clarum est. Cogitatio enim est hoc ipsum nescio quod, quod sentimus, quando sentimus nos cogitare. Quando autem verbi gratia sentimus nos cogitasse de Titio, non solum sentimus nos Titii imaginem, quae sane partes habet, habuisse in animo, quia hoc non sufficit ad cogitationem.

Habemus enim imagines in animo etiam quando de iis non cogitamus; sed sentimus praeterea, nos illam Titii imaginem advertisse, in qua advertentiae ipsius imaginatione nullas partes deprehen

dimus.

Cujus aliqua actio est res immediate sensibilis sine imaginatione partium, ejus aliqua actio est res sine partibus.

Nam quale quid immediate sentitur, tale est. Erroris enim causa est medium, quia si objectum sensus esset causa erroris, semper falso sentiretur; sin subjectum, semper falso sentiret.

Cujus aliqua actio est res sine partibus, ejus aliqua actio non est motus.

Omnis enim motus habet partes per demonstrata Aristotelis et omnium confessionem.

Cujus aliqua actio non est motus, illud non est

corpus.

Omnis enim corporis actio est motus. Omnis enim rei actio est essentiae variatio.

Corporis essentia est: esse in spatio, existentiae in spatio variatio est motus.

Omnis igitur corporis actio est motus.
Quicquid non est corpus, non est in spatio.
Corporis enim definitio est esse in spatio.
Quicquid non est in spatio, non est mobile.
Motus enim est mutatio spatii.

Quicquid non est mobile est indissolubile.
Dissolutio enim est motus secundum partem.
Omne indissolubile est incorruptibile.

Corruptio enim est dissolutio intima. Omne incorruptibile est immortale.

Mors enim est corruptio viventis, seu dissolutio ejus machinae per quam quid apparet se moIgitur

vere.

Mens humana est immortalis.

Quod erat demonstrandum.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

(Marii Nizolii de veris principiis et vera ratione philosophandi contra Pseudophilosophos Libri IV, inscripti illustrissimo Baroni a Boineburg ab editore G. G. L. L. Francof. 1670. 4. tens Tom. IV. P. 1. p. 7—19.)

Leibn. Opp. ed. Du

I. Tuum illud historiae philosophicae yɛuua dici non potest, quam omnibus salivam moverit, apparet enim, quantum inter nudas nominum recensiones et profundas illas de sententiarum connexionibus rationes intersit. Et certe quotquot rerum intelligentes de specimine tuo loqui audio (scis me nihil auribus dare) ii unanimiter asseruerant, a nemine uno integrum historiae philosophicae corpus potius exspectari posse. Plerique alii antiquitatis magis quam artis periti, vitas potius quam sententias nobis dederunt. Tu non Philosophorum, sed philosophiae historiam dabis. Narrant in Anglia sub praelo esse Josephi Glanvilli Historiam crescentium inde ab Aristotele scientiarum. Sed illum arbitror fere mathematices, et mechanices, et physices illius curiosioris tantum periodos sequuturum, ita tibi, opinor, praeripuit nihil. Utinam vero ad recentiorem hanc aetatem stylum filumque producas, et admoneas inconsultam juventutem nostram, neque nihil novatoribus tribuenda esse: Bageminus non solus est, cui censor debeare; sunt Patricii, Telesii, Campanellae, Bodini, Nizolii, Fracastorii, Cardani, Galilei, Verulamii, Gassendi, Hobbii, Cartesii, Bassones, Digbaei, Sennerti, Sperlingii, Derodones, Deusingii, et multa alia nomina, in quae philosophiae pallium distrahitur. De his admonere orbem, tibi ludus, publico fructus erit.

II. Judicio tuo de Bagemino quis non assentiatur? Nulla in hypothesibus ejus concinnitas, nulla rationum connexio, sententiac vero prorsus monstrosae, certe nisi aliqua in physica speciali observatio utilia habet, rectius silebit. Caeterum mihi videntur sententiae illius de Deo, prima rerum materia parentes esse Scaliger, Sennertus, et Sperlingius (nam et ejus discipulum se

profitetur) qui statuunt formas educi, non e potentia materiae passiva, sed e potentia efficientis activa. Quare consequens est, ut Deum potius sua potentia activa, quam ex nihili potentia objectiva, et quasi passiva, creaturas producere credant. Deus igitur, ex eorum sententia, res ex se producet, et ideo prima rerum materia, quodammodo rerum materia erit: sed de eo tu rectius arbitraberis.

Car

III. De Cartesio et Claubergio prorsus tecum sentio, discipulum Magistro clariorem esse. Illud tamen rursus dicere ausim, nullum fere Cartesianis inventis addidisse. Certe Claubergius, Raeus, Spinoza, Clerselier, Heerbord, Tobias Andreae, Henricus Regius, nihil aliud, quam Ducis sui paraphrastas egerunt. tesianos vero eos tantum appello, qui Cartesii principia sequuntur, ex quo numero magni illi viri Verulamius, Gassendus, Hobbius, Digbaeus, Cornelius ab Hoghelande etc. prorsus eximi debent, quos vulgus Cartesianis confundit, quum tamen vel Cartesio aequales vel etiam superiores aetate et ingenio fuerint; me fateor nihil minus quam Cartesianum esse. Regulam illam omnibus istis philosophiae restauratoribus communem teneo, nihil explicandum in corporibus, nisi per magnitudinem, figuram et motum. In Cartesio ejus methodi tantum propositum amo; nam quum in rem praesentem ventum est, ab illa severitate prorsus remisit, et ad Hypotheses quasdam miras ex abrupto delapsus est, quod recte etiam deprehendit in eo Vossius in libro de Luce.

IV. Quare dicere non vereor plura me probare in libris Aristotelis, περί φυσικῆς ἀκροdoɛws, quam in meditationibus Cartesii; tantum abest, ut Cartesianus sim. Imo ausim addere totos illos octo libros, salva philosophia reformata ferri posse. Qua ratione illis ipso facto occurretur,

« PreviousContinue »