Page images
PDF
EPUB

HONOUR EXAMINATIONS IN ARTS.

AUTUMN, 1902.

EXAMINATION FOR THE B.A. DEGREE.

I. ANCIENT CLASSICS.

LATIN.

FIRST PAPER.

PROFESSOR DOUGAN.

Translate into English, and add notes on all noteworthy points :

(a) Inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis conlatis, si possem, de seruo tuo deciderem. Clitellae boui sunt inpositae: plane non est nostrum onus.

(b) De Partho silentium est.

(c) His de rebus scripsi ad senatum, quas litteras, si Romae es, uidebis putesne reddendas, et multa, immo omnia, quorum κepáλalov, ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis.

(d) Confeceram ut soluerent centesimis sexennii ductis cum renouatione singulorum annorum. At Scaptius quaternas postulabat: metui si inpetrasset, ne tu ipse me amare desineres.

(e) Correcta uero epistola Memmiana nihil negotii fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Seruilia. (f) Graeci uero exsultant, quod peregrinis iudicibus utuntur. Nugatoribus quidem,' inquies. Quid refert? tamen se avrovouíav adeptos putant; uestri enim, credo, graues habent Turpionem sutorium et Vettium mancipem.

(9) Alteram quartanam Pamphilus tuus mihi dixit decessisse et alteram leuiorem accedere; Terentia uero, quae quidem eodem tempore ad portam Brundusinam uenit, quo ego in portum, mihique obuia in foro fuit, L. Pontium sibi in Trebulano dixisse narrabat etiam eam decessisse.

(h) Eius testamentum deporto trium Ciceronum signis obsignatum cohortisque praetoriae: fecit palam te ex libra me ex taruacus. In Actio Corcyrae Alexio me opipare muneratus est. Q. Ciceroni obsisti non potuit, quominus Thyamim uideret.

(i) Is enim splendor est uestrum, ut eadem postulentur a uobis, quae ab amplissimis ciuibus.

(k) a.d. xvii Kal. Quinctiles. What date is denoted by this expression in Ad Att. Bk v.? Show how you calculate the date.

2. Translate, and add notes on all noteworthy points :(a) Satis constitit fuisse in eo exercitu veteranos, qui non stationem, non vigilias inissent, vallum fossamque quasi nova et mira viserent, sine galeis, sine loricis, nitidi et quaestuosi, militia per oppida expleta. Igitur dimissis quibus senectus aut valetudo adversa erat, supplementum petivit. Et habiti per Galatiam Cappadociamque dilectus, adiectaque ex Germania legio cum equitibus alariis et peditatu cohortium.-TACITUS, Annals.

(b) Non enim, ut olim, universae legiones deducebantur cum tribunis et centurionibus et sui cuiusque ordinis militibus, ut consensu et caritate rem publicam efficerent, sed igno ti inter se, diversis manipulis, sine rectore, sine adfectibus mutuis, quasi ex alio genere mortalium repente in unum collecti, numerus magis quam colonia.-bid.

(c) Sed Plautum ea non movere, sive nullam opem providebat inermis atque exul, seu taedio ambiguae spei, an amore coniugis et liberorum, quibus placabiliorem fore principem rebatur nulla sollicitudine turbatum.-Ibid.

Comment upon points of construction.

(d) Malorum facinorum ministri quasi exprobrantes adspiciuntur.-Ibid.

(e) Si singulis manipularibus praecipua servati civis corona imperatoria mann tribueretur

decus, ubi per eorum numerum obrueretur, qui adtulissent salutem et qui accepissent! his atque talibus in commune alacres (et erant quos pericula fratrum aut propinquorum propriis stimulis incenderent) continuum diu noctuque iter properabant.-Ibid.

(f) Sed compleri interim urbs funeribus, Capitolium victimis; alius filio, fratre alius aut propinquo aut amico interfectis, agere grates deis, ornare lauru domum, genua ipsius advolvi et dextram osculis fatigare. Atque ille gaudium id credens Antonii Natalis et Cervarii Proculi festinata indicia inpunitate remuneratur.-Ibid.

(g) Eos codicillos Nero properanter accepit, spe, exterritum Thraseam scripsisse per quae claritudinem principis extolleret suamque famam dehonestaret. Quod ubi non evenit voltumque et spiritus et libertatem insontis ultro extimuit, vocari patres iubet.-Ibid.

3. Translate:

UNPRESCRIBED PASSAGE.

Ubi haec atque talia dissertavere, incipit orationem Caesar de fastigio Romano Parthorumque obsequiis: seque divo Augusto adaequabat, petitum ab eo regem referens, omissa Tiberii memoria, quamquam is quoque miserat. addidit praecepta (etenim aderat Meherdates), ut non dominationem et servos, sed rectorem et cives cogitaret, clementiamque ac iustitiam, quanto ignara barbaris, tanto laetiora capesseret. Hinc versus ad legatos extollit laudibus alumnum urbis, spectatae ad id modestiae ac tamen ferenda regum ingenia, neque usui crebras mutationes. Rem Romanam huc satietate gloriae provectam, ut externis quoque gentibus quietem velit. datum posthac C. Cassio, qui Suriae praeerat, deducere iuvenem ripam ad Euphratis.-Ibid.

SECOND PAPER.

MR. SEMPLE.

UNPRESCRIBED PASSAGE.

1. Translate into English :

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni:
Quo nunquam radiis oriens mediusve cadensve
Phoebus adire potest. Nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Non vigil ales ibi cristati cantibus oris
Evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
Sollicitive canes canibusve sagacior anser.
Non fera, non pecudes, non moti flamine rami
Humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
Muta quies habitat. Saxo tamen exit ab imo
Rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
Invitat somnos crepitantibus unda lapillis.

PERSIUS.

2. Translate and annotate where necessary:
(a) Tu mare transilias? Tibi torta cannabe fulto
Cena sit in transtro, Veientanumque rubellum
Exalet vapida laesum pice sessilis obba?

Quid petis? Ut nummos, quos hic quincunce modesto
Nutrieras, pergant avidos sudare deunces?

(b) Magne pater divum, saevos punire tyrannos
Haud alia ratione velis, cum dira libido
Moverit ingenium ferventi tincta veneno :
Virtutem videant intabescantque relicta.
Anne magis Siculi gemuerunt aera iuvenci,
Et magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit, imus,
Imus praecipites' quam si sibi dicat et intus
Palleat infelix, quod proxima nesciat uxor ?
Mihi nunc Ligus ora

(c)

Intepet hibernatque meum mare, qua latus ingens
Dant scopuli et multa litus se valle receptat.

Lunai portum, est operae, cognoscite, cives!'
Cor iubet hoc Enni, postquam destertuit esse
Maeonides Quintus pavone ex Pythagoreo.

[merged small][merged small][ocr errors]

Denique Tyndaridem raptam belloque subactas
Troiugenas gentis cum dicunt esse videndumst
Ne forte haec per se cogant nos esse fateri,
Quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,
Inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas:
Namque aliud saeclis, aliud regionibus ipsis
Eventum dici poterit quodcumque erit actum.

(b) What are the properties which Lucretius ascribes to his atoms, and what evidence does he adduce for his opinions?

VIRGIL.

4. Translate into English:

Ergo exercentur poenis veterumque malorum Supplicia expendunt. Aliae panduntur inanis Suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto Infectum eluitur scelus aut exuritur igni: Quisque suos patimur manes: exinde per amplum Mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus Donec longa dies, perfecto temporis orbe, Concretam exemit labem purumque relinquit Aetherium sensum atque aurai simplicis ignem. Translate this passage and discuss it fully.

HORACE.

5. Translate into English :

(a) Audiat Lyde scelus atque notas

Virginum poenas et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo

Seraque fata,

Quae manent culpas etiam sub Orco.
Impiae (nam quid potuere maius ?)
Impiae sponsos potuere duro

Perdere ferro.

« PreviousContinue »