P. Ovidii Nasonis opera quae supersunt, Volume 2

Front Cover
Typis Fratrum Barbou, 1793 - Latin poetry
 

Selected pages

Other editions - View all

Common terms and phrases

Popular passages

Page 78 - Ditis. mille capax aditus et apertas undique portas urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, sic omnes animas locus accipit ille nec ulli exiguus populo est turbamve accedere sentit. errant exsangues sine corpore et ossibus umbrae, parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae, exercent, aliam partem sua poena coercet.
Page 99 - Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro, prima dedit fruges alimentaque mitia terris, prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus. illa canenda mihi est: utinam modo dicere possem carmina digna dea! certe dea carmine digna est.
Page 72 - ... qui longum metior annum, omnia qui video, per quem videt omnia tellus, mundi oculus. mihi, crede, places.
Page 66 - Pallas, melior dea, detinet", inquit "utile opus manuum vario sermone levemus perque vices aliquid, quod tempora longa videri non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!
Page 56 - ... quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo, atque oculos idem, qui decipit, incitat error. credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
Page 251 - ... unde quod est usquam, quamvis regionibus absit, inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures. fama tenet, summaque domum sibi legit in arce ; innumerosque aditus ac mille foramina tectis addidit, et nullis inclusit limina portis.
Page 196 - Quis si qua est pietas, ab acutae vulnere falcis, 90 A pecoris morsu, frondes defendite nostras. Et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est, Erigite huc artus, et ad oscula nostra venite, 95 Dum tangi possunt, parvumque attollite natum.
Page 120 - Illa suam vocat hanc, cui quondam regia Juno ' Orbe interdixit : quam vix erratica Delos Orantem accepit, tum cùm levis insula nabat.
Page 200 - Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem; in latus erigitur cubitoque innixa sinistro «viderit: insanos» inquit «fateamur amores. 520 Ei mihi! Quo labor? Quem mens mea concipit ignem?» Et meditata manu componit verba trementi: dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram. Incipit et dubitat; scribit damnatque tabellas; et notat et delet; mutat culpatque probatque 525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit.

Bibliographic information