Page images
PDF
EPUB

DE

34.

LINGUA LATINA

LIBRORUM QUAE SUPERSUNT

EMENDATA ET ANNOTATA

A

CAROLO ODOFREDO MUELLERO

ANNO MDCCCXXXIII.

VENEUNT LIPSIAE,

IN LIBRARIA WEIDMANNIANA.

[graphic][ocr errors]

PRAEFATIO EDITORIS.

Inter criticos constat, classicorum quos vocant scriptorum

nullum afflictiore conditione ad nostram aetatem pervenisse, quam Varronis de Lingua Latina ad Ciceronem libros. Huius rei in causas dum inquiro, adductus sum in opinionem, iam natalitium sidus grave fuisse his libris, vel, ut apertius loquar, iam tum cum primum in publicum prodirent, aliquam partem vitiorum eos secum tulisse, quibus nunc frustra remedia quaerimus. Itaque criticam horum librorum historiam, quam in hoc prooemio enarrabo, ab co ipso tempore ordiar, quo illi a Varrone scripti sunt.

M. Terentium Varronem, scimus, cum Pompeianas partes et in Hispania et in Graecia strenue defendisset, post pugnam Pharsalicam, anno ab U. c. DCCVI commissam, a Caesare in gratiam receptum rediisse in patriam, atque in recessu villarum delitescentem quasi renovato studio literis totum incubuisse: pro republica tam securi animi, ut, Cicerone teste (ad famil. IX, 6.), in perturbatissima etiamtum civitate prope solus in portu esse videretur. Ac statim post reditum de lingua Latina scribendi consilium ab eo initum esse, intelligitur ex epistola eiusdem Ciceronis (ad Atticum XIII, 12.) anno ab U. c. DCCIX scripta, in qua ille Varronem, queritur, iamdudum sibi magnam et gravem яoоsóνησιν denunciasse: biennium autem praeteriisse, cum ille Καλλιππίδης Kalhinnidrs assiduo cursu cubitum nullum processisset. Cicero autem cum se iam parasset, ut ad id quod ille misisset, antidoron referret αὐτῷ τῷ μέτρῳ καὶ λώϊον, si fieri posset: nunc consilio mutato, praevertere eum hoc genere appellationis, eoque ipso excitare voluit ut cursum maturaret. Quod cum sibi proposuisset, transtulit ad M. Terentium Academicos libros, aliorum antea honori destinatos, ita ut eos non solum illi inscriberet, sed etiam ipsum in iis loquentem induceret. Qui Ciceronianus Varro in prooemio primi libri (Academ. poster. I, 1, 2.), cum etiam Atticus, quod illius Musae diutius silerent, conquestus esset, nec tamen illum cessare,

« PreviousContinue »