Page images
PDF
EPUB

YSOPET II.

ÉPILOGUE.

Cy finent les Fables d'Ysope le philosophe et commence la Complainte de celi qui ce Livre rima.

[blocks in formation]

Se il dit por mon pere,

Pour moy et por ma mere,
Requies sit eis.

Amen.

Explicit YSOPET.

VARIANTE.

Manuscr. de la biblioth. du Roi, suppl. no 766.

(a) En chierté tenu fust.

1 Orront, entendront.

cieuse.

A chierre tenu, prisé comme une chose pré

3 En vilté, comme une chose basse, vile, de peu de prix. - 4 En romans, en français. - Clercon, jeune clerc, étudiant.

5

ROMULUS

BIBLIOTHECE REGIE,

EX CODIC. MANUSCRIPT. No 347 B, N° 347 C.

FAB. I.

Duo homines, unus verax et alter fallax, venerunt in provinciam Simiorum. Tunc simius qui cæteris præerat, sedens in cathedrá veluti imperator, astantibus aliis circumstantibusque, dixit illis hominibus: Quis sum ego et qui sunt isti qui me circumstant? Fallax verò ait: Tu es imperator, et isti sunt comites tui, tum principes, tum milites et cætera officia. Ille ergo laudatus est in mendacio et munerari jussus, qui adulatus est et fefellit omnes. Interrogatus et verax ab illo: Quid tibi de me videtur et de his astantibus ? Respondit: Tu simius, et isti omnes simii sunt, similes tibi. Continuò jubetur dentibus laniari et unguibus, eo quod dixerat veritatem. Sic solet a malis hominibus fallacitas laudari et veritas laniari.

LATINS. Phædr. App. Burm., 19; Rom., 18; Fab. ant. Nil., 51.
FRANCAIS. Mar. de Fr., 66.

FAB. II.

Vulpes coacta fame uvam sursum pendentem conspexit et in altum se erigens conatus est contingere, sed nequivit. Tunc irata ait: Nolo uvam immaturam insipidam et acerbam. Itaque eam despiciens recessit.

Sic quidam, illa quæ facere neque habere tamen se posse, sed non velle ostendunt.

GRECS. ES.-Cor., 156, 352; II 156.

LATINS. Phædr., 61; Rom., 61.

FAB. III.

possunt, verbis

-Asinus è diverso leoni occurrit et ait: Adscendamus in montis cacumen, et ostendam tibi quod multi me timent: Cùm autem venissent ad locum petitum, cœpit asinus rugitum emittere horribilem et clamare: quod audientes vulpes et lepores, cœperunt tremere terribiliter. Cui leo ait: Poterat et me terrere vox nisi scirem qualis es.

tua,

Sic quidam, nihil virtute valentes, alios tamen inanibus verbis

terrent.

GRECS. ES.-Cor., 226; II 226.

LATINS. Phædr., 11; Rom., 70; Rom. Nil., 42.

FRANCAIS. Mar. de Fr., 67.

FAB. IV.

Leo senectute deficiens simulabat languorem, et per hanc fraudem, cùm cæteræ bestiæ ad ipsum visitandum intrarent, ipsas mox interficiens comedebat. Vulpes autem ante speluncam ejus veniens stetit et ipsum a longè salutavit. Interrogata verò à leone cur nollet intrare, respondit: Quia introeuntium vestigia diversa aspicio, exeuntium verò nulla.

GRECS. Es.-Cor., 137; II 137.

LATINS. Hor., l. 1, ep. 2, v. 73 et s.; Phædr. App. Burm., 25; Rom., 72; Rom. Nil., 7; Fab. ant. Nil., 59.

FRANÇAIS. Mar. de Fr., 58.

FAB. V.

Bos in valle quadam gramina pastum quærens vidit lupum de propinquè venientem, et cùm fugere non valeret, timidus

expectavit. Cui lupus : Quare, inquit, huc venisti? Te, inquit bos, diù fugiens hue veni. Et ego, ait lupus, te per totum annum istum quæsivi, tuis cupiens carnibus satiari. Ecce, inquit bos, me ad tua vota paratum, nisi unam peto a te gratiam, scilicet, ut liceat mihi in hunc montem adscendere et ibidem pro anima med et tud salute dominum precari; quo facto statim ad te descendam. Vade, inquit, et ora breviter et succinctè : caveas ne traxeris ibimoram. Adscendit itaque in montis vertice et boatu tam terribili exclamavit, ut ex ipso mugitu ostenderet lupum gregibus inimicum: Quare audientes pastores et rustici qui ex parte alia montis erant, accurrerunt cum canibus, qui lupum diris morsibus discerpserunt ; at ille ullulans ait bovi: Quare, frater, malè pro me orasti? Sat apertum est ex clamore quòd oratio tua non erat mihi benevola, sed hostilis. Ego, inquit bos, pro te oravi juxtà id quod mihi facere voluisti; sciens enim me nullam a te impetraturum misericordiam, oportuit me esse sollicitum de me ipso.

Sic falluntur qui pluries animam suam aliis commiserunt et qui de propria utilitate multum cogitant illis negotiis derelictis.

FRANÇAIS. Mar. de Fr., 94.

FAB. VI.

Consociati catus et vulpes per quamdam planitiem pits transeuntes, ad quamdam albam spinam venerunt sub quá pausantes, simul confabulari cœperunt. Tunc ait catus vulpi: Quomodo te defendes, si venatores cum canibus ex improviso adessent? Respondit: Artes et ingenia multa novi; insuper et plenum cautelis spiritualibus sacculum mecum porto, quibus me tuear in adversis. Non expedit, inquit catus, tibi ulteriùs sociari.... qui unam solam jam artem novi, adscendere, scilicet. in excelsa quò adscendere non valeant hostes mei. Ipsis itaque colloquentibus, ecce subitò venatores cum canibus affuerunt; cato autem in spinam celeriter adscendente, canes insecuti renardum, cœperunt ejus pelliciam morsibus lacerare: ad quam catus exclamans, ait: Solve, inquit,, solve sacculum caute¬

« PreviousContinue »