Page images
PDF
EPUB

libros quidem paucos scripsit, sed complures reliquit discipulos.» Eusebius, ubi Chrysippum nominasset, addit : « Nam hujus (Chrysippi) discipulum et successorem Zenonem, aiunt dubitasse super universi conflagratione. » ( Lib. XV Præpar. Evang.) De hoc ipso Suidas, et dubitatum de patria ostendit : «< Zeno Dioscoridis filius, Tarsensis: ut vero quidam, Sidonius, discipulus Chrysippi Tarsensis, Philosophi Stoici, et successor.» Ab eodem doctore

DIOGENES, cognomento Babylonius; non quia vere ibi natus, sed a vicino et notiore loco sic dictus.' Laertius : « Fuit et Diogenes Stoicus ex Seleucia oriundus sed Babylonius, ob viciniam, cognominatus.» (In Vita Diog. Cynici.) Chrysippi auditor fuit : « Magnus et gravis Stoicus >> Ciceroni insignitus. (Cic. I De Divinat. ; III De Offic.) Factum ejus, philosopho et Stoa dignum, in Seneca: «Diogeni Stoico de Ira quum maxime disserenti adolescens protervus inspuit. Tulit hoc leniter ac sapienter: Non quidem, inquit, irascor, sed dubito tamen an irasci oporteat. » (De Ira III, cap. 38.) Stoicum agnominat tantum ; et sic sæpe in Stobao, atque hunc puto. Romæ fuit, legatus, de quo Cicero: « Lelio et Scipione adolescentibus, Stoicum Diogenem, et Academicum Carneadem, video ad Senatum ab Atheniensibus legatos esse missos: qui quum reip. nullam unquam partem attigissent, essetque eorum alter Cyrenæus, alter Babylonius; nunquam profecto scholis essent excitati, neque ad illud munus electi nisi in quibusdam principibus (Romanis) temporibus illis fuissent studia doctrine. » (IV Tusc.) Sed addo etiam, Carneadem hunc discipulum Diogenis ejus fuisse. Ex ipso Cicerone : « Quum aliquid ejusmodi inciderat (cavillatorium et spinosum), sic ludere Carneades solebat: Si recte conclusi, teneo; sin vitiose, minam Diogenes reddat ; ab eo enim Stoico Dialecticam didicerat. » (IV Acad. Quest.) Huic auditor successorque fuit

ANTIPATER Sidonius, quem Laërtius in Zenone, atque alibi, nominat. De disciplina a Diogene, Cicero auctor : « Aliud Diogeni Babylonio videri solet, aliud Antipatro discipulo ejus, homini acutissimo. » (III De Offic.) Atque alibi in primis Dialecticis

recenset « Duo vel principes Dialecticorum, Antipater et Archidemus, opiniosissimi homines. » (IVAcad.) Attollit et Seneca :

[ocr errors]

Antipater, inter magnos sectæ hujus (Stoicæ ) auctores. » (Ep. XCII.) Nominat et Epictetus (lib. III, Diss. xx1), velut inter Triumviros: et Plutarchus hoc quoque ad notitiam viri prodit : «Stoicus Antipater, quia non valebat neque volebat pedem conferre cum Carneade, scribebat autem et libros implebat suis in eum refutationibus, xaλapoбóas, quasi calamo-clamator dictus est cognomento. » (De Garrulitate.) Quod calamo scilicet inclamaret, voce mutus esset. Reperio et Antipatrum Tyrium, item Stoicum qui Catoni Uticensi in adolescentia doctor, atque adeo in contubernio Romæ fuit. Plutarchus in vita Catonis hoc prodidit estque ille de quo Cicero: «Antipater Tyrius Stoicus, qui Athenis nuper est mortuus. » (II De Offic. ) Verius autem, hunc diversum a priore esse: sicut et Antipatrum Tarsensem, quem inter illustres Stoicos Strabo nominavit. An non iste sit, quem Cleanthis oppov, id est discipulum, Clemens Alexandrinus fecit? (Lib. XIV.) Primo illi successit

PANÆTIUS, ille inclytus, et inter vertices, de quo Cicero : << Posidonii doctor, discipulus Antipatri, Panatius. » (I De Divin.) Rhodius patria fuit : quod Strabo notavit (lib. XIV.), ejusque majores inter belli duces, aut athletas. Magni eum fecit idem. Cicero, ornavitque elogio: «< Panatius princeps, meo quidem judicio, prope Stoicorum. » (IV Acad.) Iterum : : « Homo in primis ingenuus et gravis, dignus illa familiaritate Scipionis et Lælii.» (IV De Finib.) Enimvero Scipio ille Africanus posterior, ita virum æstimavit et amavit, ut domi habuerit, nec a se dimiserit, etiam quum ad res aut bella iret. Cicero: <«< Historia loquuntur, P. Africani, in nobili illa legatione, quam ante censuram obiit, Panatium unum omnino comitem fuisse. ». (IV Acad.) De qua ipsa re Plutarchus : « Missus Africanus ad res regum inspiciendas, Alexandriam venit. Comitabantur eum amicus unus, philosophus Panatius, servi quinque. »> (In Apoph.) Diu vixisse apparet; nam Cicero ex Posidonio tradit, triginta totos annos superfuisse, postquam libros De Officiis edidisset.» (III De Offic.) Seneca nominat aliquoties, sed tantum.

(<

POSIDONIUS, discipulus prioris, ut dixi; Apamea in Syria natus. Alius ab isto est, item Stoicus (de quo et Suidas), qui Alexandrinus Diogeni agnominatur ævo anterior, et Zenonis ipsius auditor. Sed hic noster nobilior, et Senecæ laudatus : « Posidonius, ut mea fert opinio, unus ex iis qui plurimum philosophiæ contulerunt » (Epist. XCI.); Ciceroni : «Vidi in podagræ dolore vel omnium maximum Stoicorum Posidonium.» (Ex Fragm. libri de Philosophia.) Quidni laudet? inter doctores eum habuit, et Rhodi operam dedit. Nam inibi vixit plurimum, remp. rexit, scholasque habuit, etsi alibi natus. Strabo: «<Posidonius Rhodi remp. administravit, et Sapientiæ studia docuit, in Syrize tamen Apamea natus. » (Lib. XIV.) Idem vixisse circa suum ævum ostendit, laudatque : « Vir philosophorum nostri ævi plurifariam doctissimus. » (Lib. XVI.) Narrat Cicero (II Tusc.), Pompeium ejus visendi audiendique, e Syria redeuntem, deflexisse Rhodum (addit Plinius, Lib. VII, cap. 30, percuti de more fores a lictore vetuisse, et fasces januæ submisisse eum, cui se Oriens Occidensque submiserat »): deflexisse, inquam, Rhodum et quum decumbentem, graviter podagra ægrum, reperisset, doluisse quod audire eum non posset. Sed Posidonium non tulisse, ut frustra tantus vir venisset, itaque dixisse, cum dolore interpellante pugnantem, et subinde exclamantem : « Nihil agis, dolor, quamvis sis molestus, nunquam confitebor te malum esse. » Hæc magni et stoici animi, diversa ab iis quæ in Fragmento ejusdem Ciceronis alibi : « Vidi in dolore podagræ vel omnium maximum Stoicorum Posidonium, nihilo ipsum, quam Nicomachum Tyrium hospitem meum, fortiorem. » (In Hortensio.) Sed cave Ciceronis ea censeas; imo alterius (ut in Dialogis) philosophos oppugnantis et suggillantis : an non ipsius Hortensii ? Qui Rhodi pariter eum viderit: etsi Romæ etiam potuit, si vere Suidas; « Posidonium Romam, ducente M. Marcello venisse.» Hoc vero magis assidet, quam cum Scipione Africano vixisse : etsí in Athenæo palam scriptum. Nam ubi Strabonem Geographum laudasset, addidit ad ævum ejus notandum, Non ita recentem scriptorem esse, quippe qui scribat in libro VII Geographiæ, cognovisse sese Posidonium

[ocr errors]

illum Stoicum philosophum, qui Scipioni Carthaginis domitori adhæsit, convixitque. » (Lib. XIV.) Hæc sunt nimia mira : nec de Posidonio, sed Panatio certa. Itaque id nomen omnino reponendum, nisi latum et ridicularium errorem Athenæus erravit. Potuit autem Strabo novisse Panætium, qui ad ultimum senium venit, adolescens. Tamen hodie in Strabonis hæc non legas nisi fallor. Hic est porro Posidonius, cujus moderatio, non eruditio solum laudatur, judicio Stoicus: et ideo aliquando dissentiens, ut qui «< sectam deserere maluerit (Galenus de eo) quam veritatem.» Atque ista fere successio est ad Augusti ævum: neque ultra quæro. Addam e Sidonio imagines et habitudines quorumdam. Nam ille in epistola quadam, ait « per gymnasia vel prytanea pingi Zenonem fronte contracta, Chrysippum digitis propter mensurarum spatia laxatis, Cleanthem propter utrumque corrosis.» (Lib. IX, epist. IV. ) Invenies inibi et de aliis Philosophis, sed ego meos excerpsi. De Zenonis fronte, non mirum ; severus et subacerbus fuit, superciliosus. Zenodotus in Epigrammate :

Ζήνων σὺν πολιῷ σεμνὸς ἐπισκυνίῳ.

Cum cano augustus Zeno supercilio.

Denique in proverbium ivit, Stoicum supercilium: et Stoica gravitas. De Chrysippi digitis constrictis, dissentire Cicero videatur, qui facit sedentem, porrecta manu. Sed potest pansa manus esse, et digiti cohærere, etsi non inflecti. Qui tamen habitus vix ad numeros in quibus complicari varie solent: ad quos palam Sidonius non hic tantum refert. Nam et alibi, « Chrysippi numeros, et Euclidis mensuras » ita jungit. (Lib. IV, epist. III.) An ad Soritem igitur hæc spectant, cui Chrysippus inventor, et illum numerosum adscensum vel descensum? Dicas ex eodem Sidonio (Carm. XXIII.) :

Non hunc, si voluit rotare rhythmos,
Quidquam proposito virum morari
Chrysippus potuisset ex acervo.

Adde et Scholiastem Persii in illud,

Inventus, Chrysippe, tui finitor acervi.

Sed ut de mea mente dicam, longinqua satis hæc Sidoniana sunt

magisque obvium, ad Dialecticam et subtiles brevesque conclusiunculas ejus referri. Id enim digiti adstricti notare; et item manus porrecta, disputantem potest. Simile in Cleanthis corrosis digitis. Neque hic, inquam, assentior ; quid enim singulare ille in Numeris aut Spatiis? et cur digiti ab iis corrosi? Vide an non ad diligentiam et intentionem viri magis referas: notumque per eam, rodi ungues. An et ad attritos digitos ab antlia obiter adspectum? cogitetur. Sidonius idem alibi (Carm. II.):

Arroso quidquid sapit ungue Cleanthes.

DISSERTATIO XII.

Alii aliquot clari Stoici; et præsertim qui in Senecæ scriptis.

AUDITOR. Alios omittis, in Tabella et Indice positos: juvet novisse. Sæpicule enim lego, et nomina occurrunt : neque ævo aut notis aliis semper distinguo. LIPSIUS. Ad laborem addis: si gratum tamen, exsequar, et spero profuturum.

PERSÆUS est a latere primus; quem vides e schola Zenonis fuisse atque ego e patria etiam addo. Nam et ipse Cittieus. Qua in re lusit apud Athenæum Bion Boristhenites : qui conspecta statua ejus ænea, in qua inscriptum, PERSÆUS ZENONIS KITTIEY2 : « Ipse errasse scriptorem dixit, faciendumque dixıTɛús » ; quod esset Zenonis famulus. Scilicet, quod in Diogene est, vere famulatum Zenoni tradunt, librosque descripsisse et alia ministeria obiisse : etsi postea ad Antigonum regem rediit, a quo donatus Zenoni fuerat. Apud istum (regem dico) sapientiæ peramantem, et titulo suo dignum, in gratia fuit, atque etiam ad rem civilem et militarem promotus. Nam Acrocorintho eum præfecit, a qua arce Corinthus ipsa, imo Peloponesus pendebat: sed parum felici exitu, quum astu Arati Sicyonii arx capta fuit, et Perseus ipse ejectus, vel, ut quidam, interfectus. Ejectum IPutarchus refert, qui etiam dictum ejus postea narrat, cum disserente quodam, «< Solum sapientem belli ducem esse: » subjecit : « Et nobis olim hæc visa, ex Zenonis scitis; sed mutavi, et juvenis Sicyonius (Aratum signabat) aliter me condocefecit.» (In Arato.) At interfectum, Pausanias clare: «< Aratus,

« PreviousContinue »