Page images
PDF
EPUB

EDITORIS NOVI PRÆFATIO.

Quam hic inchoamus L. A. Senecæ editionem , illa in tres divisa partes, omnia quæ sub ipsius nomine circumferuntur opera , philosophica scilicet, declamatoria et tragica complectetur.

Nunc autem quum hæc prima pars philosophicos tantum libros contineat, in ea paulum immorabimur , cætera omittentes suo quæque loco repetenda. Nec ideo quidquam ibi de Nostro, immo nec de ipsa voluminis materia disserendum censuimus ; quippe quia unicuique libro argumenta specialesve præfationes præmittuntur, quibus cuncta quæ ad illum pertinebant exponere curavimus. Itaque monenda-supersunt pauca de totius hujus editionis tenore, et de ordine quem, tum in disponendis, tum in illustrandis nostri philosophi operibus, sequi constitutum fuit.

Primum omnium eligenda erat aliqua Senecæ editio quam plurimis approbata , qua potissimum duce , hac in recognitione , uteremur. Nulla autem huic proposito magis idonea nobis visa est, quam ea quam Lipsiæ, Fr. Ern. Ruhkops, director gymnasii Bielfeldensis, in lucem edidit; nulla enim purioremve textum , meliorèsve notas præbet. Quæ quidem editio philosophica Senecæ opera quinque continet voluminibus, quæ diversis et maxime distantibus temporibus publicata sunt; namque editor, veritus forte ne quid nimia festinatione peccaret ; Ha

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

ܪ

ratiique præcepto , nonum prenatur in annum, fere ad literam obsecutus, postquam primum volumen anno 1797 typis mandavisset , sequentia annis 1800, 1805, 1808, 1811 protulit. Immo sextum idque ultimum volumen nondum in lucem prodiit post sexdecim et amplius annos ; quod volumen ut nobis in manibus habere contingeret multum exoptavimus , quippe quo multæ novæ lectiones, ex novis MSS. excerptæ, exhibebuntur.

Germani editoris et textum et notas argumentaque fere ubique servavimus, nihil in eis mutantes, nisi quum ita obscuro et germanico magis quam latino sermone expressa viderentur , ut Gallico lectori vix intelligenda putaremus ; his additæ sunt tum J. Lipsii , Gronovii , B. Rhenani , Fromondi aliorumque veterum commentatorum notæ, quarum multæ a Ruhkopfio perperam neglectæ fuerant; tum nostratis Lagrange lucidæ interpretationes, quotiescumque aliquid opis ex iis obtinendum erat. In Epistolis et Quæstionibus Naturalibus, non parvi nobis auxilii fuerunt edd. quas priorum Jo. Schweighæuser (Argentorati, 1809), posteriorum Kæler (Gottinge, 1817) dederunt. Denique, si quid post illas tot et tantorum virorum doctas elucubrationes agendum superesset , nos, pro virili saltem parte, hoc tentavimus, aliquas notulas inserendo , sive circa philosophicas opiniones , sive circa hominum locorumve nomina , de quibus multa colligendi nobis copia fuit , quum Dictionarium ad vetera tempora , tum sacra , tum profana , illustranda nuper editum conscriberemus'.

Quum omnes notæ hinc et illinc decerptæ in unum quasi fascem colligerentur, ita ut ex multis effingeretur

[merged small][ocr errors]
[ocr errors]

· Dictionnaire classique de l'Antiquité', sacrée et profane , etc., avec des Tables d'évaluation des poids , monnaies, mesures , etc , 2 vol. in-8°, 1826.

[ocr errors]

unica , parum utile visum est unicuique notæ nomen auctoris subjungere, nisi

quum inter se pugnarent diversæ interpretationes , lectionesve, et nos aliquid novi proponeremus.

Præterea ne quid deesset ad perfecte intelligenda et recte æstimanda judicandaque nostri philosophi opera , Moralibus libris Manuductionem ad Stoicam Philosophiam; Physicis, Naturalibus nempe Quæstionibus, Physiologiam Stoicorum præmisimus; quæ scripta libris L. A. SeDecæ illustrandis princeps et dux commentatorum, Justus Lipsius consecravit'. Quæ quidem, quantumvis utilia , immo necessaria nobis viderentur, huic editioni adjungere diu dubitavimus, veriti ne voluminum moles ultra modum excresceret; quum vero in locis commentarii pæne omnibus horum scriptorum auctoritas perpetuo invocetur, et ad illa remittatur lector, ex quibus ampliorem hauriat intelligentiam ; non fieri poterat quin hic insererentur : paucissimi enim lectores totam J. Lipsii operum collectionem, cujus pars sunt , comparare et perpetuo pervolvere aut potuissent, aut voluissent. Attamen, ut tomi hujus molem quam minime augeremus, plurima omisimus capita quæ ad nostrum propositum minus faciebant. Denique clarissimi viri D. Diderot testimonium et judi

1

· Præter hæc duo scripta Lipsius tertium , nempe de Stoicorum Ethicis pangere constituerat, de quo sic ipse in Introductiune lectoris quam suo Senecæ præmisit : « Profudi quidquid opus erat (ad Philosophica illustranda) in tribus Manuductionis , totidem Physiologiæ libris ; totidem Ethicorum restant, si Deus expolire et consummare dabit. » Quos libros ne consummaret, sane mors obstitit; nullibi enim in Lipsii operum Collectione occurrunt. Nec satis lagere possumus, hos a tanto viro perfectos, aut saltem, utut erant, editos non fuisse. Illorum tamen vicem explebunt, quatenus fieri potest, tum multa alia de Stoicorum morali doctrina, tum præsertim Buddæi introductio in philosophiam stoicam ( Lipsiæ , 1729), et Teidemannii systema stoicæ phil. (Germanice script., Lips. 1776), sæpissimc in nostris potis citatum.

cium, ex ejus libro : Essai sur les règnes de Claude et de Néron , et sur les mæurs et les écrits de Sénèque , pour servir d'introduction à la lecture de ce philosophe, ad uniuscujusque libri calcem caute ac prudenter exscribendum curavimus.

Quum vero, Ruhkopfii editione inprimis usi fuerimus, tanquam hujusce nostræ fundamento, hic nonnulla ex illius præfationibus inseremus , unde ab ipso docebimur quibus auxiliis adjutus fuerit.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ex primi voluminis præfatione. Agebatur de repetendis Senecæ philosophi Operibus, ita ut primum textus , quem vocant , subsidiis criticis tum iis, quæ potissimum a Grutero, Lipsio et Gronovio allata sunt, tum iis , quæ forte in libris criticis laterent, sedulo adhibitis, emendatior evaderet ; nam sic eum constituere velle, quasi nunc primum in vulgus edendus sit, neque opes nostræ, neque consilium sinebant; quapropter non recensionem , sed recognitionem promittimus : deinde ut interpretatione accurata difficultates e sermone , philosophia stoica, etc., ortæ tollerentur ; verbo, ut usibus eorum inprimis inserviretur, quibus quamvis literarum bonarum haudquaquam imperitis , notitiæ tamen eæ, quæ ad probe intelligendum auctorem faciant , non statim succurrant legentibus præstove sint. Adjicienda proinde erant brevia et apta monita tum critica, tum exegetica , quæ vocant, velut scholia, quæ tamen notationibus fontium , tamquam argumentis et causis suis, destituta esse nolebam, ut si forte essent lectores, qui in explicatione breviore, quam apposuissem, non acquiescendum sibi putarent, ubi declaratio quæri posset uberior harum rerum, satis larga adesset opportunitas....

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
« PreviousContinue »