Page images
PDF
EPUB

potest utrumque judicium. Multa enim, ut dixi, probanda in eo, multa etiam admiranda sunt: eligere modo curæ sit, quod utinam ipse fecisset! Digna enim fuit illa natura, quae meliora vellet, quæ quod voluit, effecit. »>

Ista Fabius; quem boni rectique plurimum judicii censorem agere, libens fateor : nisi sicubi affectus abducit, quod hic vereor factum. Ipse non dissimulat, sparsam de se opinionem, iniquiorem Senecæ esse: et ego hercules agnosco. Tamen vel sic bona de Seneca, quædam alia dicit: et pensitemus. Ait : « In omni genere eloquentiæ versatum. » Magna et vera laus est : versa et prosa valuit, omne studiorum argumentum fere tractavit. Pergit : « Ingenium facile et copiosum.» Agnoscimus : et de facilitate, quis non inter legendum videt, fluere omnia e pleno pectore, et inexhausto illo ingenii fonte? Ipse de se : « Qualis sermo meus esset, si una sederemus aut ambularemus, illaboratus et facilis, tales esse Epistolas meas volo. » (Epist. LXXV.) De Epistolis hoc signate. Atqui eæ sunt, que curam et tractationem habuisse, inter omnia scripta, videantur. Jam de Copia, inventiones illæ tam variæ et dispares, in una re Moralium, dicent. Quot libri sunt, quot etiam fuerunt? Et inter omnia similia, nihil idem imo vix sententiam aut imaginem reperias iterata. Mirabitur, si quis inquiret, et tale exemplum alibi requiret. Iterum Fabius : « Plurimum studii. » Quod me dat in stuporem. In aula, in conjugio, in illo genere vitæ, familia, opibus, occupationibus, potuisse in libris scriptisque sic esse. Sed ipse pertinax et intempestivum suum studium non celat, scribitque Lucilio suo : « Nullus mihi per otium dies exit : partem noctium studiis vindico. Non vaco somno, sed succumbo; et oculos vigila fatigatos cadentesque in opere detineo. Secessi non tantum ab hominibus, sed a rebus : et primum a meis. Posterorum negotium ago: illis aliqua, quæ possint prodesse, conscribo. Salutares admonitiones, velut medicamentorum utilium compositiones, litteris mando. » (Epist. vIII.) En virum diligentem studiorum, et nostri ! quis non amet pariter, nobis sic natum et occupatum? Verba ea repete et examina, quisquis es : pudebit vel spargere, vel audire calumniam, in generis humani sic aman

:

tem. Studium autem illud nisi tale fuisset, unde tot istæc opera quæ habemus, et non habemus? Voluptati, somno, vitæ detraxit: quod nobis impendit. Pergit etiam Fabius : « Multa rerum cognitio. » Vides Polymathiam, quam novelli judices frustra detractum eunt. At Fabius candide donat, et magnus ille Plinius, qui Principem eruditionis, invidendo elogio, appellat. Et quis detrahet, qui varia in omni materie scripta ejus videt, aut cogitat? In poesi plurima fuerunt: exstat Medea tragœdia, et gloriæ sufficit aut palmæ, in hoc quidem genere scriptorum. Quid oratoria ejus, historica, philosophica, miscella? Omnia enim tractavit, non solum tetigit: atque etiam Dialogos scripsit (ut hic Fabius) quo argumento nescio, et desiderabile tamen mihi hoc opus. At una etiam Satyra in Claudium exstat quam varie docta, arguta, venusta? nec Venus aut Lepor aliquid addant. Sed porro etiam Fabius : « Egregius vitiorum insectator. » Sane fuit, et vel nimium hac parte aliquis dicat, aut potius jam dixit. Mihi tamen non videtur; aut nimius etiam Epictetus, qui vel acrius ea insectatur. Cynicum hoc fuit, destringere passim et defricare: Stoici tenuerunt, etsi modestius, et in scriptis magis quam sermone, usurparunt. Quis autem in philosopho damnet, vitia insequi, pellere; virtutes advocare, inducere? proprium illorum opus est, aut debet. Cæterum noster hac parte merito a Fabio attollitur, acer et calidus insectator; et hostis toto animi sensu. Vide stimulos et ictus sententiarum, quum hoc agit: vide insurgentem, et pæne dicam ardescentem. Simplicius de Epicteti acrimonia : « Qui ab ea non excitetur, eum non nisi apud inferorum tribunalia corrigendum. » De nostro verissime usurpem; sensum boni honestique non habet, quem eo non impellit. At ipse, inquiunt, hæc non sensit. Non sensit? da qui simulat, et sic scribit. Sophocles olim vere :

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

Bene facientem, verba consequi bona.

Est opus et e fonte puro, pura; e sordido, sordida et maculantia

aliqua manare. Neque abnuo, simulari ista posse, et solere: sed sic, ut frigus et remissio appareat, et uno verbo, animi dissensio et pugna. Amplius : « Multæ in eo claræque sententiæ. » Hoc unice jactamus, et parem ei in Græcia aut Latio non damus ; quid parem? vix propinquum. Atque ex sententiæ acres, argutæ, penetrantes sunt; et quod caput, salutares. Unus libellus, una epistola ejus dabit, quod satis sit vitæ formandæ, aut corrigendæ, si quis medenti se donat. Denique Fabius : « Multa probanda, multa etiam admiranda sunt. » Quid hoc est? censorem, an laudatorem induximus? adhuc talis fuit : et ex animi sensu, contra animum pæne fuit. Venite, audite, qui Fabium nobis obducitis: ego plura aut majora non dixerim, qui Senecam produco. « Est probabilis, est admirabilis in multis: >> quid ultra volumus? nam ubique talem esse, conditio hæc hominis non capit. Sunt igitur et culpæ, sive vitia : atque ea ab eodem Fabio (nam ego ordine excerpam) audiamus. Primum est,

"

quod antiquos incesserit, diversi conscius sibi generis. >> Hoc caput, hic fons est Fabiance reprehensionis: qui veteris eloquentiæ (nec immerito) amator, revocare eam, et nimium ævi sui comptum, et fractum dicendi genus emendare conabatur. Qui autem tuebantur, Senecam auctorem aut ducem præferebant: ideoque et hunc repellit, aut invadit. Ait, « veteres incessisse: »> nec falso; minime antiquarius Seneca, et epistolæ istæ (ubi judicia talia inspergit) docent. Imo adeo abhorret, ut vix alium quam Virgilium e poetis advocet, aut Publium: raro vetustioris ævi aut styli quemquam. Proprium aliquod et suum genus habuit: ut solent ista vel cum ætatibus mutari, vel pro ingenio atque animo cujusque formari. Quis Ciceronem Graccho aut Catoni similem dicat, aut velit? Nec illi Senecam, aut Plinium : sed nec Tacitum; nam et iste causas egit, et orationes scripsit. Tamen puro sinceroque judicio, laudanda in stylo et eloquio hi posteriores etiam habent. Quid de Symmacho dicam, quem multi bonique jam olim mirantur? tantum etiam ab illis abivit, quantum illi a Cicerone. Ut in vultibus nostris, sic in stylo diversitas et laudabiles etiam formæ, non sunt, ut si di

uniformes. At enim multa Seneca « in eloquendo, ait

:

Fabius, corrupta. » Ab hac causa, quam dixi, a cultu et flore nimio denique etiam, quod « rerum pondera minutissimis sententiis fregit.» Ita enim idem addit: neque abnuo, crebras et minutas istas sententias intervenire. Sed pondera etiam rerum frangere? hoc nego, in istis quidem philosophicis libris, qui exstant. Augent magis, et intendunt. Stoicorum hoc proprium fuit, non gladiis, sed pugiunculis, rem gerere : et brevi et accincto sermone esse. Docui alibi (I. Manuduct. Diss. XIV) : et vel Epictetus, qui superest, dicet. Imo vero in philosophia mire hoc decere videtur: aliud in oratoria fateor, de qua proprie Fabium censere mihi liquet. Et tamen, ut revelata fronte et pectore agam, non etiam abnuo interdum Sententiolas intervenire, frigidas aut inani argutia et quas exire magis, quam ferire dicam. Sed paucæ sunt istæ : et meliorum numerus obum-. brat. At culpat etiam Fabius, ut « in philosophia parum diligentem. » Quid hoc est ? aut de qua parte loqui eum putem? Logica? non, opinor, tractavit. Naturali? quædam in ea sunt, et nominatim libri VII Quæstionum sed illi vero ita exacti, curiosi, subtiles, ut ipsa Aristotelea provocent, aut vincant. De Morali igitur? nuga, regnum hic inter omnes tenet. Sed Fabii mentem ego hanc arbitror, non inquisisse nimis aut penetrasse in interiora Philosophiæ; externa hac populari, et velut medicante, contentum. Quod fateor : et ipse noster sæpe hunc sensum et finem suum prodit, utilia magis quam subtilia sequi. Prodit, et mihi probat : atque utinam operati omnes philosophiæ huc eant! Ultimum est, « Pleraque corrupta in eo esse. » Quod ad eloquentiam iterum spectat, non illam puram, simplicem, et antiquam jam fassi sumus, et prædiximus : « oratio ejus (Taciti verbis) multum cultus prætulit. » Quare? causa duplici : « ut fuit illi viro amœnum ingenium, et temporis ejus auribus accommodatum. » Ecce, prior causa ab ingenio et indole est, culta et amœna, facili et copiosa: altera ab ævi moribus et sensibus, cui oratio fere se aptat. Noster verissime Quemadmodum uniuscujusque actio dicenti similis est; sic genus dicendi imitatur publicos mores. » (Epist. CXIV.) Corruptio igitur ista, nonnisi in cultu nimio: et quid valde dam

"

:

nes? ipse Fabius fatetur, << abundare eum dulcibus vitiis. » Sane dulcibus et capiuntur, scio, isti ipsi qui carpunt. Sed ad Fabium satis tertius assurgat, et agat A. Gellius, qui sic :

« De Annæo Seneca partim existimant, ut de scriptore minime utili, cujus libros attingere nullum pretium operæ sit: quod oratio ejus vulgaris videatur et protrita; res atque sententiæ aut inepto inanique impetu sint, aut ut levi et quasi dicaci argutia; eruditio autem vernacula et plebeia, nihilque ex veterum scriptis habens neque gratiæ neque dignitatis. Alii vero, elegantiæ quidem in verbis parum esse, non inficias eunt; sed et rerum, quas dicat, scientiam doctrinamque ei non deesse dicunt; et in vitiis morum objurgandis severitatem gravitatemque non invenustam. » Duæ partes sunt ; prior ex professo hostilis, nec judicium sed odium adfert. Ait, « scriptorem minime utilem.» Tune? quin unica ejus epistola magis talis, quam agelli tui omnes fructus. « Attingere libros nullum operæ pretium. »> Non vobis illis, siqui logodædali tantum estis, et in una lingua polienda occupati. Deinde, « Oratio ejus vulgaris et protrita. » Quid potest vanius? alii nimium cultum objiciunt ; hic nullum. An id indicium est, modum tenuisse ? « Res et sententiæ inepto inanique sonitu. » Tua, ita me Deus, omnia hæc verba: sed non tua: aliis nescio quibus tribuis, mox mitiora, et vero magis confinia adjungis. Ea ipsa tamen tenuem et macram, ut sic dicam, laudem habent notam autem animi tui ab hoc scriptore aversi, a quo et stylo nimium divertis. Hæc causa repudii; que quisque amat et habet, amari ab aliis vult; et odit dissentientes. Audi semel, A. Gelli; tu nil nisi veteres Comicos, et Latii puritatem sectaris, et exprimis ( fatendum est) noster in via alta et alia, in cothurno est: ne revoca ad tuum soccum. Denique in te, et omnes istos caniculas; genus scribendi et materiem videamus : nihil pro ea melius fortasse potuit, aptiusque. Philosophatur, animos et mores format, excitat a formidine, a luxu et fastu reprimit hæc

1

Agelli voce utens, Lipsius in hujus scriptoris, quem Agellium, uno verbo, vocat, nomine cavillatur, parum feliciter.

« PreviousContinue »