Page images
PDF
EPUB

mallem : quidquid dixi quum recogito, mutis' invideo: quidquid optavi, inimicorum exsecrationem puto; quid- 3 quid timui, dii boni, quanto melius 3 fuit, quam quod concupivi? Cum multis inimicitias gessi, et in gratiam ex odio (si modo ulla inter malos gratia est) redii: mihi ipsi nondum amicus sum. Omnem operam dedi, ut me multitudini educerem, et aliqua dote notabilem facerem : quid aliud quam telis me opposui, et malevolentiæ, quod morderet, ostendi? » Vides istos, qui eloquentiam laudant, qui opes sequuntur, qui gratiæ adulantur, qui potentiam extollunt? omnes aut sunt hostes, aut ( quod in æquo est) esse possunt. Quam magnus mirantium, tam magnus invidentium populus est.

III. Quin potius quæro aliquid usu bonum, quod sentiam, non quod ostendam 5; ista quæ spectantur, ad quæ consistitur, quæ alter alteri stupens monstrat, foris nitent, introrsus misera sunt. Quæramus aliquid non in speciem bonum, sed solidum et æquabile, et a secretiore parte formosius; hoc eruamus. Nec longe positum est; invenietur; scire tantum opus est, quo manum porrigas.

1. Mutis invideo. Gruteri conj. præferenda lectioni, quæ libros insedit: in multis video, nullo sensu. Sensus est : quum recogito omne id, quod dixi, mutorum hominum conditionem præfero.

2. Exsecrationem puto. Hoc mihi optatum ab inimico qui Furiis me et meum caput consecravit. Exsecratio diræ preces male precantis.

3. Melius f. E codd. prætuli lectioni: levius f.

4. Me multitudini educerem. I. c. ex vulgo, ex ignobilium numero me extraherem.

III. ARG. Declarat quid sit beata

vita, potissimum secundum Stoicos. 5. Usu..... ostendam. Quod experientia se ut bonum mihi probaverit, et quo mecum fruar, omni jactatione et ostentatione vitata.

6. Ista..... misera sunt. Quando-quidem vulgus plerumque ea, quæ vere bona sunt, dijudicare nequit, ideoque ea tantummodo, quæ in speciem bona sunt, admiratur et laudibus extollit. Sentit noster cum Phocione, qui, laudante ipsum populo, interrogasse amicum dicitur: Ecquid stulti me inscio dixi? Plutarch. Phoc. Apophthegm. p. 329. Eadem de Antisthene sunt ap. Diog. L. III, 8. Con

[ocr errors]

3

Nunc velut in tenebris vicina transimus 1, offensantes in ipsa, quæ desideramus. Sed ne te per circuitus traham, aliorum quidem opiniones præteribo: nam et enumerare illas longum est, et coarguere: nostram accipe. Nostram vero quum dico, non alligo me ad unum aliquem ex Stoicis proceribus est et mihi censendi jus. Itaque aliquem sequar 5, aliquem jubebo sententiam dividere fortasse et post omnes citatus, nihil improbabo ex his quæ priores decreverint, et dicam : « Hoc amplius censeo. » Interim, quod inter omnes Stoicos convenit, rerum naturæ assentior; ab illa non deerrare, et ad illius legem exemplumque formari, sapientia est.

8

sentit Cic. de finib. Bonorum et Mal. HI, 15: « judico..... non esse non turpe, quum id a multitudine laudetur.>>

1. Vicina transimus. Felicitatem eam contemnimus quæ in promptu, et obvia quodammodo est; umbramque persequimur fugacem, quæ par vento et levitate et vanitate est. Et nostratis Lafontaine perlegenda fabella eximia est cui titulus : L'homme qui court après la fortune,et l'homme qui l'attend dans son lit.

2. Coarguere. Confutare.

3. Nostram..... proceribus. E. c. Zenoni, Chrysippo, Cleanthi, qui principes Stoicorum sunt. Lipsius laudat Senecæ Ep. 45: «Non enim cuiquam me mancipavi, nullius notam fero; multum magnorum virorum judicio credo, aliquid et meo vindico.»>

4. Censendi. İd aperiendi quod cogito, et quæ mea mens sit, pervulgandi. Censere Latinis est quod nobis voter. Censebant Romæ Senatores.

5. Sequar. Verbo adsentiar. 6. Sententiam dividere. Quum senator una sententia plura complecte

retur, eaque diversa, quorum unum
probaret unus, aliud rejiceret alter se-
nator, dicere poterat: divide, i. de sin.
gulis seorsim refer. Vid. Senec. Ep. 21.
Cic.
pro Milone, VI, « divisa senten-
tia est, postulante nescio quo. » Cf.
quoque Ep. fam. I, 2.

7. Hoc amplius censeo. Formula senatoria cujus exemplum præbet Cic. Phil. XIII, 21, (Senec. Nat. Qu. III, 15.) Ab iis adhibebatur, qui sententiæ assentientes aliquid adderent. Hinc Sallustio Catil. 51, dicitur: addere sententiæ, vel in sententiam.

8. Rerum naturæ. I. e. Deo. Tiedemann II, 448.

9. Ab illa non deerrare..... sapientia est. Id omnibus quidem philosophis dictitatum, neque ullus negavit, neque qui negaret, audiretur. Sed quid rerum natura est? Hoc opus, hic labor. Nam tunc solum finietur quid sit ab rerum natura non deflectere, ad naturæ legem et exemplum fingi. Atqui Stoicos naturæ obsequi sese dictitantes usque et usque audivisses. Epicureos vero quis nescit naturam sibi normæ legis exemplaris,

6

[ocr errors]

; quæ non 3

Beata est ergo vita, conveniens naturæ suæ
aliter contingere potest, quam si primum sana mens est,
et in perpetua possessione sanitatis suæ 3; deinde, si for-
tis ac vehemens 5, tum pulcherrima et patiens 7, apta
temporibus, corporis sui pertinentiumque ad id cu-
riosa 9, non anxie tamen aliarum rerum quæ vitam
instruunt, diligens, sine admiratione 10 cujusquam: usura
fortunæ muneribus, non servitura. Intelligis, etiam si 4
non adjiciam, sequi perpetuam tranquillitatem ", liber-
tatem, depulsis his, quæ aut irritant nos, aut territant.
Nam pro voluptatibus, et pro illis quæ parva ac fragilia

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

et prosperas res sine fastu et adversas
irretortis oculis visat, accommodans
se omni fortunæ et tempori.

9. Corporis....... curiosa. Ad sui
amorem spectat, quo Stoici princi-
pium ethices contineri præ se fere-
bant. Tiedemann II, 522 sqq.

10. Sinę admiratione. Recte Lips.
laudat Horatianum illud, Epp. I, 6,
1: « Nil admirari prope res est una...
quæ possit facere et servare beatum,»
Addere debuisset Democritum ap.
Stob. Serm. 3 (p. 78, Schow.), He-
raclitum ap. Plutarch. de Poet. leg. c.
10, et ibid. Pythagoram. Hanc álav-
paoíav secutus quoque est Zeno, stoica
philos. auctor. Diog. Laert. VII, 123.
Stobæus Serm. 1, (p. 8 Schow.) de Py-
thagora. Noster Ep. 45: Beatum esse,
cui omne bonum in animo est, erec-
tum, excelsum, mirabilia calcantem.
Alio sensu miratio initium philoso-
phiæ dicitur de tirone philosopho,
apud Platon. Theætet. vol. II, p. 76.
Vid. Bipont. Aristotel. Physic. I, 2.

11. Sequi perpetuam tranquillita -
tem. Ep. 92 : « Quid est beata vita? se-
curitas et perpetua tranquillitas.» Quæ
descriptio, bene addit Lipsius, ab
effectu est.

sunt, et in ipsis flagitiis noxia ', ingens gaudium subit, inconcussum, et æquabile; tum pax et concordia' animi, et magnitudo cum mansuetudine. Omnis enim ex infirmitate feritas est 3.

2

6

4

IV. Potest aliter quoque definiri bonum nostrum, id est, eadem sententia, non iisdem comprehendi verbis. Quemadmodum idem exercitus modo latius panditur, modo in angustum coarctatur, et aut in cornua, sinuata media parte 5, curvatur, aut recta fronte explicatur; vis illi, utcunque ordinatus est, eadem est, et voluntas pro iisdem partibus standi ; ita definitio summi boni alias diffundi potest et exporrigi, alias colligi, et in se cogi. 2 Idem utique erit, si dixero: Summum bonum est, animus fortuita despiciens, virtute lætus; aut, invicta vis animi, perita rerum, placida in actu, cum humanitate multa, et conversantium 7 cura. Libet et ita definire, ut beatum dicamus hominem eum, cui nullum bonum malumque sit, nisi bonus malusque animus : honesti cultor, virtute

1. In ipsis flagitiis noxia. Quæ vel dum iis indulgemus, nocent, nedum delectent. Sic mæstissima hæc apud Poetam nostrum Phædra effundit:

Hélas! du crime affreux dont la honte me suit
Jamais mon triste cœur n'a recueilli le fruit.

Phèdre, acte IV, scène dern.

2. Concordia animi. Qui non interioris belli tumultu insanit, in partes ambas districtus, et huic modo, modo illi cupidini, libidini, furori gratificans.

3. Omnis..... feritas est. Nam magnus homo et bonus est, a quo feritas abhorret. De Ira I, 16, 27. Horat. Epp. I, 1, 39, 40.

IV. ARG. Descriptio latior summi boni ex adjunctis,

4. Definiri. Non quod gallice vo

catur définir, sed décrire intelligendum est, ut ex sequentibus patet. Eadem sententia, i. e. eodem sensu. 5. Sin. med. parte. In lunæ crescentis faciem media parte reducta. Opponitur acies gibbera, vel flexa, quam ab Annibale ad Cannas factam tradit Livius XXII, 47.

6. Standi. Stare vox solennis est de militibus quum dimicandum jam est et per extensionem dicitur de partium quarumdam electione, et constantia post electionem,

7. Conversantium. Quia sapiens est in commune bonus, ut poeta, et ut noster de Clem. I, 3, 2: homo, sociale animal, communi bono genitus. Lipsius. Hanc definitionem prorsus Stoicam esse constat, vel ex Hor.III, Od. 29. Gatak. ad Antonin. p. 271.

4

contentus, quem nec extollant fortuita, nec frangant : qui nullum majus bonum eo, quod sibi ipse dare potest, 3 noverit'; cui vera voluptas erit, voluptatum contemptio. Licet, si evagari velis, idem in aliam atque aliam faciem, salva et integra potestate 2, transferre. Quid enim prohibet nos beatam vitam dicere, liberum animum, et erectum, et interritum ac stabilem, extra metum, extra cupiditatem positum 3; cui unum bonum honestas, unum malum turpitudo ? Cætera vilis turba rerum, nec detra- 4 hens quidquam beatæ vitæ, nec adjiciens, sine auctu ac detrimento summi boni veniens ac recedens. Hunc ita fundatum necesse est, velit nolit, sequatur hilaritas continua, et lætitia alta atque ex alto veniens, ut quæ suis gaudeat, nec majora domesticis cupiat 5. Quidni ista penset bene cum minutis, et frivolis, et non perseverantibus corpusculi motibus? quo die infra voluptatem fuerit, et infra dolorem erit.

V. Vides autem, quam malam et noxiam servitutem serviturus sit, quem voluptates doloresque, incertissima dominia, impotentissimaquc, alternis possidebunt.

1. Qui.... noverit. Eamdem cum Stoicis sententiam amplexi sunt Romani (cf. J.-Fr. Gronov. ad Liv. V, 26 fin.), occasiones et eventa fortunæ, consulta præclara et facta sibi adsignantes.

2. Potestate. I. e. significatione. 3. Quid enim prohibet....... positum? Lipsius laudat Cic. Disputatt. Tusc. V, 14: volumus eum, qui beatus sit, tutum esse, inexpugnabilem, septum atque munitum ; non ut parvo metu præditus sit, sed ut nullo.

4. Cætera vilis turba. Vilis dicitur præ iis, quæ honestæ et turpes sunt. 5. Ut que.... cupiat. I. c. quoniam

virtute, quam sibi ipsa dedit, con

tenta est.

V.ARG. Beata vita in sana ratione et virtute,non in sola voluptate posita est. 6. Incertissima. I. e. domini vacillantes, sibi invicem cedentes, quibus nulla fides haberi potest, nec sibi constantes: appositio est, tam ad dolorem, quam ad voluptatem pertinens. Sic bene calorem Lipsii refutavit Gronov. to inertissima enim locum non habet. Vox dominium h. 1. dominum significat more Græcorum, abstractum sæpe pro concreto adhibentium, e. c. σῶμα, χρήμα, παί Stupa (alumnus. Valken. Diatribe

թ.

« PreviousContinue »