Page images
PDF
EPUB

L. ANNEI SENECE

DE OTIO

AUT

SECESSU SAPIENTIS

LIBRI PARS.

ARGUMENTUM.

Orditur ab otio laudibus efferendo : meliores erimus singuli in secessu; cap. 28, 4. At vero nonne hoc contra sententias Stoicorum est, qui usque ad ultimum vitæ finem in actu esse præcipiunt? Epicureum dogma amplecteris. Cui objectioni respondetur: Stoicorum duces se sequi, quippe qui ad rempublicam capessendam non accesserint; nec se a præceptis eorum desciscere. Quod ut probet, dicenda in duas dividit partes: 1o posse aliquem omni jure et secundum Stoicorum præcepta vel a prima ætate contemplationi veritatis totum se tradere; 2o seniorem a reipubl. tractatione secedere posse et in otio vivere; cap. 3o. Quod ad primum attinet, Stoicis hæc una cum Epicureis placent, nisi quod hi otium petant ex proposito, et coacti ad remp. accedant; illi causa gravi permoti otium amplectantur; cap. 30, 3. Causæ vero istæ in republ. sitæ sunt : si desperate corrupta, si occupata est malis; deinde si auctoritate, viribus aut valetudine bona caret sapiens; cap. 30, 54-31. Neque tamen inutilis erit. Nam quum duæ respublicæ cogitari possint, et vere sint, altera magna et vere publica, qua dii et homines continentur, altera minor, in qua quisque natus sit, cui utrique deservire possumus, ad hanc majorem et in otio accedere licet, quærendo, quid sit virtus, etc. brevi, philosophando; cap. 31. Ad contemplationem vero a natura conditos nos esse, docetur primum magna cupiditate cuique homini innata nova et ignota noscendi audiendive: deinde ipso loco quem in mundo tenemus, tum figura erecta, quam natura nobis dedit. Ita materiam acquirimus, qua nixi et ad ea transimus animo menteque, quæ sensuum observationibus se subducunt, et quæ ultra mundum jacent; cap. 32, 9. Deinde et actioni natura nos genuit: quæ cum contemplatione semper conjuncta est. Talem vitam egere Zenon, Cleanthes, Chrysippus, quippe qui docendo et scribendo non uni civitati, sed toti humano generi profuerunt, ideoque ex præceptis suis vixerunt; cap. 32, 14. Præterea tria vitæ genera, voluptarium, contemplativum, activum, ita inter se apta et nexa sunt, ut nec contemplatio, nec actio ulli eorum desit. Sapiens autein stoicus contemplationem præfert, quandoquidem ea respublica illi deest quæ eum, aut quam ipse pati possit.

Jam supra, de Tranq. An. cap. 3, vidimus, de otio sapientis quæstionem fuisse inter Philosophos, in primis inter Stoicos, qui otium prætulerunt, si causæ graviores obstarent, quominus ad reip. tractationem accederet sapiens, contra Epicureos, qui otium omni reip. tractationi anteposuerunt, nec ad remp, accessurum putabant sapientem, nisi si quid interveniret. Cc

teri philosophi a Stoicorum stetere partibus. Nec ipsum Platonem aliam sententiam sequutum esse, in primis patet e VII ejus Epistola ad Dionis propinquos et amicos, Tom. X, pag. 92, sq. Bip.

Quum liber hicce mancus sit, neque de tempore, in quo scriptus sit, neque de occasione, neque de consilio libri, etc., certi quid definiri potest.

(Hoc fragmentum de Otio sapientis, quod in codicibus et veteribus edd. cum libro de Beata Vita connexum est, Muretus et Lipsius ab illo libro recte sejunxerunt, et inscriptione nunc vulgari illud instruxerunt. Ego non tantum sejunxi, sed propter argumenti similitudinem post librum de Constantin sapientis collocandum arbitratus sum. Feci autem hoc, non tam Mureti, Lipsii, Fabricii et Ernesti (Cf. Fabricii Biblioth. Lat. Vol. II, pag. 106, ed. Ernest.) auctoritatibus subnixus, quam ipso libelli tenore et argumento, quod cap. 29, 1, 2, declaratum legitur, permotus. Senecam ibi videmus singulari libro Stoicorum usum a reipublicæ tractatione abstinendi, ideoque decretum eorum de Otio sapientis defensum ivisse. Quæ quidem cum libro de Beata Vita non nisi contorte et violenter connecti posse videntur, Jureto quamvis contrariam sententiam parum dilucide atque perspicue tuito. Accedit quod in fragmento hocce neque vinculum satis firmum quo uti possis ad nexum restituendum, nec ulla quidem vitæ beatæ mentio occurrit. ( Hæc e præfatione I vol. edit. Ruhkopf, ad calcem, deprompta sunt.)

L. ANNEI SENECE

DE OTIO

AUT

SECESSU SAPIENTIS

LIBRI PARS.

XXVIII.....CIRCI nobis' magno consensu vitia commendant. Licet nihil aliud quam quod sit salutare tentemus, proderit tamen per se ipsum secedere '; meliores erimus

ARG. XXVIII. Otii præstantia ad mores bonos formandos et ad firmum virtutis amorem comparandum. Stoicis hæc esse contraria, objicitur.

1. Circi nobis, etc. Ante hæc lacunam esse, quivis intelligit: attamen non magnam. Sequenti enim capite materiam dividit, et ideo ostendit, quæ nunc perierunt, proœmii loco posita esse. Vetus tamen est jactura.

Adjecta fuisse videtur hæc libri pars volumini in quo erat liber de Vita beata: cui libro, foliis nonnullis perditis, deinde in edd. priscis e. c. Erasmi adhæsit: etsi argumentum est diversissimum. Capitum numeros ab iis usurpatos qui hunc librum finem esse libri de beata vita (qui ipse ex XXVII capite constat.) credide

-

runt,servavimus, ne confusioni locum daremus. Exordium circa mala, quibus turba homines afficere solet, versatum esse videtur. Proinde præfero to Circi, in quibus omnibus diei temporibus frequentia hominum versabatur partim ob ludos circenses, certis anni temporibus ibi celebratos, partim ob multa voluptatum et ludicrarum artium genera. Cf. Salmas. ad Solinum P. 635 sq. Alii tamen libri: cur nobis, quæ sensu carent.

2. Quam quod sit salutare. TÒ quam dedi ex Erasm., ut necessarium; deest in Lipsii, Gronov. al. edd.

3. Proderit tamen per se ipsum secedere; hæc ex edit. Colon. reposuit Lipsius. Antea: proderit tamen posse ipsum secedere.

« PreviousContinue »