Page images
PDF
EPUB

buit, omisisse. Aliquem verbis tantum admonebit, pœna non afficiet, ætatem ejus emendabilem intuens : aliquem invidia criminis manifeste laborantem jubebit

3

incolumem esse, quia deceptus est, quia per vinum lap

sus. Hostes dimittet salvos, aliquando etiam laudatos, si honestis causis, pro fide, pro fœdere, pro libertate in bellum accincti sunt. Hæc omnia non veniæ, sed clemen- 3 tiæ opera sunt. Clementia liberum arbitrium habet: non sub formula 5, sed ex æquo et bono judicat; et absolvere illi licet, et quanti vult, taxare litem". Nihil ex his facit,

ruunt hæc sponte sua, si ad Zenonis doctrinam attendamus. Qua admissa, constat delictum vel scelus esse aliquam legis æternæ supremæque violationem; cui satisfieri semper necesse est. Non enim vel huic homini vel illi satisfit, cum pœna a nocente exigitur, sed supremæ legi, cujus infractor exstitit.

1. Parcit.....omisisse. Pœnam non remittit meritam, sed mitem infligit nec infamantem (honestiore via), et, ut eum emendet, consilio et correctione adest ei, qui pœna afficitur. Huc spectat quoque admonitio, quæ verbis fit: est autem pœnæ loco.

2. Aliquem verbis, etc. Hæc et quæ sequuntur, quibus varios gradus coercendorum delictorum suadet, vidimus fere eodem modo expressa, de Ira, lib. I, cap. 16, init.

3. Invidia criminis manifeste laborantem. Pincianum exemplar : invidiæ crimine man. lab. Quod sensum alium efficit, hunc nempe; nullum rei aliud scelus esse quam odii (h.e. invidia) criminationes. Nostra lectio indicat in odium hominum, ob crimen sine pravo consilio commissum, immerito incurri quasi de consulto fecisset. Stoici igitur puniendos statuebant nonnisi eos, qui consilio

ac præmeditatione peccaverant, eos tamen clementer tractandos, qui erraverant, seu rem bonam, quamvis nobis invitis, egerant. Cf. de Ira, lib. II, cap. 26 et 27, al. Quapropter, si Stoici ignoscunt, clementiam, non veniam, exercent.

4. Si honestis causis....... accincti sunt. Hæc sunt quæ laudanda supra dixerat (lib. I, cap. 2), et tamen pœnæ obnoxia: laudanda quum extra aut contra virtutem non sint ; pœnæ tamen obnoxia, quum malorum et publici infortunii causæ fuerint.

5. Sub formula. Legis nempe. Quasi diceret, sub imperio legis. Porro legem mitigare judex non potest; et quamvis injusta lex præceperit, secundum hanc decernere debet de omnibus; non enim illi hoc demandatum est, ut leges ferat, sed ut legibus latis constet per eum reverentia et obsequentia; sed privatus, sed sapiens cui non publice id mandatum est, unam tantum legem novit, conscientiam, cujus arbitrio accusat, damnat, absolvit, pœnasque aut remittit aut exigit, et ubi exigit, aut modicas imperat aut graves.

6. Taxare litem. Conf. ad de Ira, lib. II, cap. 27, 4, id est, pœna certa afficere ad libitum.

tamquam justo minus fecerit, sed tamquam id quod constituit, justissimum sit. Ignoscere autem est, quæ judicas 4 punienda, non punire. Venia, debitæ pœnæ remissio est: clementia hoc primum præstat, ut quos dimittit, nihil aliud illos pati debuisse pronuntiet. Plenior' est ergo quam venia, et honestior 2. De verbo, ut mea fert opinio, controversia est; de re quidem convenit3. Sapiens multa remittet; multos parum sani", sed sanabilis ingenii, 5 servabit. Agricolas bonos imitabitur, qui non tantum rectas procerasque arbores colunt, sed illis quoque, quas aliqua depravavit causa, adminicula quibus regantur, applicant; alias circumcidunt, ne proceritatem rami premant'; quasdam, infirmas vitio loci, nutriunt ; quibus

6

1. Plenior. Hoc est, plura comprehendit, laxior est, latius patet, ad plures simul atque ad plura pertinet. Nam in hac supplicii aut pœnarum tantum absentia est; in illa innocentiæ declaratio continetur : hujus adminiculo, ab imminente exitio liberamur ; illius vero, ab exitio simul et culpæ accusatione vindicati evadimus; incolumem hæc me præstat, illa, incolumem quidem, sed et innoxium; huic corporis solum, illi corporis atque animi pariter integritas curæ est : brevi, per hanc vita, per illam fama (l'honneur) servatur.

2. Honestior. Hoc est, honoratior; quod patet, modo pauxillum attenderis.

3. De verbo..... convenit. Hoc est, misericordem ego hunc voco, qui etiam pœnam justam non exigit ; clementem qui justam exigit, injustamque remittit omittitque. Vos hæc nomina his convenire haud fatemini; fatemini tamen hunc peccare qui scelestum et non emendabilem sinit am

bulare immunem pœnæ, hunc vero recte facere qui punienda punit, leviora negligens.

4. Parum sani sed sanabilis ingenii. Quos peccavisse quidem in perspicuo est, sed spes multa est aliquando non peccaturos.

5. Agricolas bonos, etc. Similia jam videre potuisti apud Nostrum, de Ira, lib. I, cap. 5, 5: quamquam hic a medico άλληγορίαν mutuatus est ; et in Consol. ad Marc. cap. 16, 5, ad quæ loca cf. nott.

6. Depravavit. Proprie h. 1. sumas de figura arboris incurvata (vid. de Ira, lib. 1, cap. 5, 4).

7. Ne proceritatem rami premant. Hoc est, ne præcipuos ramos, quum in altitudinem et longitudinem crescant maxime spectabilem ad minorem modum reducant, eos quodammodo comprimentes, dum surculorum nimius numerus pondere atterit et succus quo vigor additur arbori in inutiles et fere apaσίλους ramusculos dilabitur.

suo ramum "

8. Nutriunt. Stercoratione nempe.

dam, aliena umbra laborantibus, cælum aperiunt'. Secundum hæc videbit perfectus sapiens, quod ingenium qua ratione tractandum sit, quo modo in rectum prava flectantur ***.

2

1. Quibusdam cœlum aperiunt. Nempe aliorum ramis abscissis. Locutionem hanc e lingua nautarum desumptam esse constat, quippe qui locum aperiunt, quem procul conspiciunt vid. et conf. Intpp. ad

Virgil. Æneid. lib. III, vers. 201.

2. Quod ingenium qua ratione. Duplex ερωθητικὴ ἀντωνυμία, neque ineleganter et Augusteorum scriptorum more. Virgil. Æneid. lib. IV, 371: « Quæ quibus anteferam ? »>

E TRAGOEDIA P. CORNEILLE,

QUAM CINNA INSCRIPSIT

EXCERPTA.

EX ACT. IV, SCEN. III.

AUGUSTE.

Donc jusqu'à l'oublier 1 je pourrais me contraindre !
Tu vivrais en repos après m'avoir fait craindre!
Non, non ; je me trahis moi-même d'y penser.
Qui pardonne aisément invite à l'offenser.
Punissons l'assassin, proscrivons les complices.

Mais quoi! toujours du sang, et toujours des supplices!
Ma cruauté se lasse, et ne peut s'arrêter;

Je veux me faire craindre, et ne fais qu'irriter.
Rome a pour ma ruine une hydre trop fertile;
Une tête coupée en fait renaître mille;
Et le sang répandu de mille conjurés

Rend mes jours plus maudits et non plus assurés.
Octave, n'attends plus le coup d'un nouveau Brute;
Meurs, et dérobe lui la gloire de ta chute :

Meurs; tu ferais pour vivre un lâche et vain effort,
Si tant de gens de cœur font des vœux pour ta mort,
Et si tout ce que Rome 3 a d'illustre jeunesse
Pour te faire périr tour-à-tour s'intéresse ;

Meurs, puisque c'est un mal que tu ne peux guérir;
Meurs enfin, puisqu'il faut ou tout perdre, ou mourir ;

[blocks in formation]
« PreviousContinue »