Page images
PDF
EPUB

ARGUMENTUM LIBRI SECUNDI.

Orditur a magna et sublimi Neronis in latrones animadversuri voce: Vellem nescire literas! quam sibi causam de clementia ad Neronem scribendi fuisse pronuntiat, ut, quod nunc natura et impetus sit, judicium fiat. I, II. Sequitur, quam lib. I, cap. 3, § 1, pollicitus erat, secunda tractationis pars, de natura clementiæ habitnque. Ac primum clementiæ definitiones proponuntur : in quibus constituendis et distinguendis, ut Stoicus, longus multusque est. III. Opponitur autem crudelitas, quam unice ad pœnas refert, et separat a feritate. IV. Deinde docet, quomodo clementia a misericordia distet : illa virtus est, hæc vitium pusilli animi, ex decretis Stoicorum, qui contra adversarios, stoicam sectam ut duram calumniantes, defenduntur. VI, VII. In sapientem docet misericordiam non magis cadere, quam veniam. Fin.

Scripti sunt libri de Clementia primo regni Neroniani anno, conf. lib. I, IX, 1. Ideoque non falsæ sunt laudes, quibus Nero a Seneca hisce libris extollitur; nam quinquennium primum Neronis felix faustumque fuisse, Burrho Nostroque apud eum gratia atque auctoritate florentibus, ex historiæ monumentis satis superque constat; (modo Britannico datum venenum excipias; nam hoc scelus anno secundo exsecutus ille est). Subscribo Lipsii judicio: <«<et vero digni Principe libri ac materies; atque utinam legant, et mites simul magnosque animos ab iis sumant! » Perquam apposite Augusti exemplum Neroni ante oculos identidem ponitur ad imitandum. Dolendum vero est, et posteriorem libri secundi partem, et totum librum tertium injuria temporis interiisse! Cæterum jam ante Senecam de regis officiis, ideoque de clementia Xenocrates, Platonis discipulus, στοιχεῖα πρὸς Αλέξανδρον περὶ βασιλείας (Fabric. B. G. lib. III, pag. 192); Aristoteles (ib. pag. 3og); et Theophrastus (ib. pag. 447), scripserunt. Cum Nostro Panegyrici contendi merentur.

L. ANNEI SENECE

DE CLEMENTIA

LIBER SECUNDUS.

CAP. I. Ur de clementia scriberem, Nero Cæsar, una me vox tua maxime compulit ; quam ego non sine admiratione, et, quum diceretur, audisse memini', et deinde aliis narrasse. Vocem generosam, magni animi, magnæ lenitatis, quæ non composita, nec alienis auribus 3 data, subito erupit, et bonitatem tuam cum fortuna tua liti

I. ARG. Laudat rursus Neronem ob dictum egregium : « Vellem nescire literas! » et optat jurare omnes principes in illud, aureumque sæculum instaurari. Clemens igitur Nero existimandus est, clemens ille princeps, cujus nomen, ut aliquis dixit, sævum imperatorem non tam designat, quam ipsam sævitiam! Certe clementer ille se gessit per quinque annos ineuntis imperii; non quidem quod boni clementisque ingenii foret, sed quod aliquantisper cicuratam Senecæ præceptis et matris metu indolem nondum persona exsuisset.

1. Audisse memini. Unum exemplar audisse me memini. Quod non ita rejiculum.

2. Quæ non composita. Id est, ex conventione aliqua et præmeditatione, ideoque artificiose confecta ac

elaborata ; ut imperantium dicta responsaque omnia quæ subitaneo indolis impetu et αὐτοσχεδιαστί effusa vulgus credit, immerito tamen, ut plurimum.

3. Alienis auribus data. Hoc est, manduta, ut statim in plausus iretur, et tuæ mansuetudinis laudes a circumstrepentibus aulicis inchoarentur diu repetendæ.

4. Et bonitatem. Recte sic dedit Gronov. e codd. præter Muretum, qui dederat, sed bonitatem e sola conjectura quam prior Pincianus proposuerat. Sententia poscit et. Vox illa neque ficta erat, subito enim erupit, neque alienis auribus data,sed naturæ dicentis congruebat. Sic bene Gronov. Muretum redarguit. — Fortunam cum Lipsio de dignitate imperatoris explices, quæ

1

gantem' in medium adduxit! Animadversurus in latrones duos' Burrhus præfectus tuus3, vir egregius, et tibi Principi notus, exigebat a te, scriberes, in quos et ex qua › causa animadverti velles : hoc sæpe dilatum, ut aliquando fieret, instabat. Invitus invito quum chartam protulisset, traderetque, exclamasti : «Vellem nescire literas 6!» O dignam vocem, quam audirent omnes gentes, quæ Romanum imperium incolunt, quæque juxta jacent dubiæ libertatis, quæque se contra viribus aut animis attol

[merged small][ocr errors]

3. Burrhus præfectus tuus. Afranius Burrhus. De eo conf. Dio Cass. lib. LXI, cap. 3, 4; LXII, 13. Nero eum interfici jussit, ann. U. C. 815, post Chr. nat. 62. Vid. Sueton. Ner. cap. 35, fin. Fuit egregiæ militaris famæ vir ab Agrippina, Claudio etiamnum imperante, ad regimen cohortium admotus, ideoque præfectus solus prætorio in Lusii Gela et Rufii Crispini locum. Moneo hoc, ne præfectus h. 1. synonymum esse putes to custos morum. A Tacito sæpe laudatur, e. c. Annal. lib. XII, cap. 42, lib. XIII, cap. 6, lib. XIV, cap. 51. Hunc Racine, ex imperatoriæ juventæ rectoribus unum ostensurus (Tragoed. Britannicus) Senecæ antetulit. Docta disputatio de Burrho exstat in Actis Societ. lat. lenens. anni 1752, p. 156, sqq. Cæterum ille

fuisse dicitur, cui Paulus Apostolus

a centurione Julio traditus est. Act. Apostol. XXVIII, 16.

4. Notus. I. e. familiaris, yvóppos. Muretus tamen argute conjecerat : natus. Sed Mss. et Erasm. vulgatam tuentur. Mox scriberes Lipsio displicuisse videtur, quare mavult subscriberes; sed scriberes bene se habet et Annæanum est; occurrit quoque eodem sensu infra, 2, 3.

5. Aliquando. Idem hic valet ac tandem.

6. Vellem..... literas! Et Sueton. Ner. c. 10, affert: « Et quum de supplicio cujusdam capite damnati, ut ex more subscriberet, admoneretur: Quam vellem, inquit, nescire literas!» Quod non omisit Nostras Racine, in jam laudata Fabula Britannicus, act. IV, sc. III, Burrhum inducens, qui sic principem bonitatis pristine commonefacit:

Un jour, il m'en souvient, le Sénat équitable
Vous pressait de souscrire à la mort d'un cou-
pable;

Vous résistiez, Seigneur, à leur sévérité;
Votre cœur s'accusait de trop de cruauté;
E plaignant les malheurs attachés à l'empire,
Je voudrais, disiez-vous, ne pas savoir écrire.

7. Dubia libertatis. H. e. nec in provinciarum numerum relatæ, nec sui juris tamen; quæ legibus quidem suis adhuc utuntur, c. c. Judæi, st

lunt! O vocem, in concionem omnium mortalium mit- 3 tendam 2, in cujus verba Principes regesque 3 jurarent! O vocem publica generis humani innocentia dignam, cui redderetur antiquum illud sæculum! Nunc profecto consentire decebat ad æquum bonumque, expulsa alieni cupidine, ex qua omne animi malum oritur : pietatem integritatemque cum fide ac modestia resurgere, et vitia diuturno abusa regno tandem felici ac puro sæculo dare 'locum. II. Futurum hoc, Cæsar, ex magna parte sperare et 1 confiteri libet: tradetur ista animi tui mansuetudo, dif

regibus suis parent, sed sola Cæsaris clementia.

1. Quæque se contra viribus aut animis attollunt. Innuit tum Parthorum regnum, tum præcipue barbaras Germaniæ gentes, de quibus sic Tacit., German. cap. 37: « Sexcentesimum et quadragesimum annum Urbs nostra agebat, quum primum Cimbrorum audita sunt arma, Cæcilio Metello ac Papirio Carbone consulibus. Ex quo si ad alterum imperatoris Trajani consulatum computemus, ducenti ferme ac decem anni colliguntur tamdiu Germania vincitur! Medio tam longi ævi spatio, multa invicem damna: non Samnis, non Pœni, non Hispaniæ Galliæve, ne Parthi quidem sæpius admonuere ; quippe regno Arsacis acrior est Germanorum libertas. >>

2. In concionem omnium ..... jurarent. Si reges regnum suum auspicentur, ideoque de imperio quæcumque bona promittant.

3. Jurarent. Secutus sum Gronovium in eo tamen dicto haud audiens ei, quod to regesque deleto utinam scribi maluit: principes utinam jurarent. Antea: jurent: s. ap. Erasm. juramentum faciant (quod tamen puriter latine non dicitur). Impe:

fectum hic requiritur propter sequens redderetur: et sic Noster loqui amat.

4. Antiquum illud sæculum. De aureo sæculo agi liquet, quod est antiquissimum omnium est. Ovid. in Metamor. lib. I, 89: « Auréa prima sata est ætas, etc. »

5. Consentire decebat. Pro jamdudum decet omnes homines unanimes concordesque esse.

6. Nunc profecto....... dare locum. Nunc optimum esset tempus, in quo genus humanum conspiraret ad virtutem et innocentiam colendam, etc.

II. ARG. Eamdem materiam persequitur; speratque fore ut in similitudinem Neronis mansueti et boni omnes imperii gentes reformentur, et recti mores revertantur. Tum a materia paullulum recedens, considerat quam frequenter vehementia et alta ἀποφθέγματα a viris pravis aut sævis, quam raro a bonis pronuntiata sint.

7. Confiteri, recte Gronov. tuetur contra Lips. confidere præferentem. Præterquam enim quod receptæ lectionis major est auctoritas codd. et Mss. exquisitius est confiteri, id est, de magna re, nec temere dicenda, post aliquam dubitationem aut dissimulationem, ideoque deliberationem

exponere.

I

et

fundeturque paullatim per omne imperii corpus, cuncta in similitudinem tui formabuntur. A capite bona valetudo: inde omnia vegeta sunt atque erecta3, aut languore demissa, prout animus eorum viget, aut marcet. Et erunt cives, erunt socii digni hac bonitate, et in totum orbem recti mores revertentur : parcetur ubique 2 manibus. Tuis diutius me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis 5: nec enim mihi hic mos est; maluerim veris offendere, quam placere adulando; quid ergo est ? præter id quod bene factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te3 cupio, ut, quod nunc natura et im

1. Insimilitudinem tui. Edd. quidam antiquitus tuam.

2. A capite bona valetudo: inde omnia vegeta. In libris antiq. plurimis: A capite bona valetudo. Ea transibit in omnes. Vegetata, etc. Ubi Pincianus volebat priora verba a capite superioribus adjungi. Tum scribebat: bona valetudo in omnes vegeta est, omisso te transibit quod interpolatum bene divinavit. Felicior Lipsius reduxit lectionem quam ostendimus e codd. partim, partim ingenio.

3. Atque erecta. Antea legebatur aut erecta. Emendavit Rittershus. Sacr. Lect. IV. lib. 3. cap. 269.

4. Viget. Hoc dedi, Erasmo, qui hoc in codd. suis invenerat, obsecutus, et oppositione ipsa jubente. Sæpissime autem vigere et marcere sibi et alias opponi notum est. Quam oppositionem Tov vivere et marcere inesse, Gronovius, qui lect.vivit ante Erasm. in edd. obviam ope codd. tuetnr, nullis exemplis idoneis adstruxit.

5. Parcetur ubique manibus. Tuis diutius me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis. Nusquam vis, cædes, raptus regnabunt. Tuis factis et verbis hic me immorari pa

tiaris diutius, non tanquam blandum, i. e. adulatorem. Hæc est lectio codd. a Lipsio et Gronov. bene restituta. Discessi tamen a viris hisce doctissimis in eo quod, interpunctione mutata, post manibus puncto posito, To Tuis ad to morari retuli, sensu, ut videbatur, postulante. Antea :parcetur ubique manibus tuis. Diutius me morari hic patere, non ut blandum auribus tuis.

6. Maluerim veris..... Hoc est, veritate. Idem de se Seneca professus est ap. Tacit. Annal. lib. XV, cap. 61, ubi Granio Silvano percunctanti dicit: « Nec sibi promptum in adulationes ingenium; idque nulli magis gnarum quam Neroni, qui sæpius libertatem Senecæ quam servitium expertus esset, » De hoc agemus quoque infra, in Argum. ad Consol. ad Polybium.

7. Præter id. E codd. Mss. recepit Gronovius. Antea legebatur propter id: sensu refragantc.

8. Factis dictisque tuis quam familiarissimum esse te. Hoc est, te quotidie cupio tua facta dictaque alta mente versare, meditari, et illis animum tuum imbuere.

« PreviousContinue »