Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

san

taxat, qualem modo retuli, feram, immanem, guinariam, quæ jam insanabilis est, nisi majus aliquid extimuit. Pacem demus animo, quam dabit præce- 2 ptorum salutarium assidua meditatio, actusque rerum boni, et intenta mens ad unius honesti cupiditatem. Conscientiæ satis fiat : nil in famam laboremus: sequatur vel mala, dum bene merentes. « At vulgus animosa 3 » miratur, et audaces in honore sunt : placidi pro iner» tibus habentur. » Primo forsitan adspectu, sed simul ac æqualitas vitæ fidem facit, non segnitiem illam animi esse, sed pacem, veneratur idem illos populus colitque. Nihil ergo habet in se utile teter ille et hostilis affectus; at omnia e contrario mala, ferrum, ignes : pudore calcato, cædibus inquinavit manus, membra liberorum dispersit. Nihil vacuum reliquit a scelere, non gloriæ memor, non infamiæ metuens, inemendabilis, quum ex ira in odium occalluit.

3

1

XLII. Careamus hoc malo, purgemusque mentem, et i exstirpemus radicitus ea vitia, quæ quamvis tenuia undecunque exierint 5, renascentur; et iram non temperemus, sed ex toto removeamus: quod enim malæ rei

1. Pacem demus. Ante pacem quædam defecisse hic putat Lipsius. Non assentior. Incipit enim hic conclusio totius cominentationis. Mox merentes Lipsius dedit e codice suo; antea, merearis.

2. Sequatur..... merentes. Taceant de nobis posteri; immo minus bene loquantur, dum bene fecerimus.

3. Simul ac æqualitas. J. M. Heusinger. delet rò ac, p. 236 Emendatt. Sed Nostro simul pro simul ac parum familiare est occurrit tamen lib. I, cap. 1 (bis). Laudat vir doctus in hac re nunc satis nota Gronov. ad

Liv. lib. VI, cap. 1, 6. Burmann. ad
Quintil. Declam. lib. V, cap. 15.

4. Ex ira in odium occalluit. Nec jam ira duntaxat incensus, at odii flammis omnibus exæstuans, asper et durus maxime est.

XLII. ARG. Mortalitatis nostræ memores simus. Præclara, quanquam brevis commentatio sententiæ Solonis ac Philemonis Comici (ap. Brunk. Gnomic. p. 195, cap. V inserendæ ). Ἄνθρωπος ὤν, τοῦτ ̓ ἴσθι, καὶ μέμνησ' así: hoc et seq. cap.

5. Exierint. E codd. dedit Lipsius. Antea,

hæserint.

temperamentum est ? poterimus autem, adnitamur modo. 2 Nec ulla res magis proderit, quam cogitatio mortalitatis; sibi quisque, ut alteri, dicat : « Quid juvat, tan>> quam in æternum genitos, iras indicere, et brevissimam >> ætatem dissipare ? Quid juvat, dies quos in volupta» tem honestam impendere licet, in dolorem alicujus » tormentumque transferre ? » Non capiunt res 'istæ 3 jacturam, nec tempus vacat perdere. Quid ruimus in pugnam ? quid certamina nobis arcessimus ? quid imbecillitatis obliti, ingentia odia suscipimus, et ad frangendum fragiles consurgimus? Jam istas inimicitias, quas implacabili gerimus animo, febris aut aliud malum corporis vetabit geri: jam par acerrimum media 3 mors dirimet. Quid tumultuamur, et vitam seditiosi conturbamus? Stat super caput fatum, et pereuntes dies imputat, propiusque ac propius accedit. Istud tempus, quod alienæ destinas morti, fortasse circa tuam est.

1

XLIII. Quin potius vitam brevem colligis, placidamque et tibi et cæteris præstas? Quin potius amabilem te, dum vivis, omnibus; desiderabilem, quum excesseris, reddis? Et quid illum, nimis ex alto tecum agentem,

1. Non capiunt res ista. Bona lectio, i. e. humanæ. Lipsius e codd. restitutum ivit res angusta, post Pincian, qui res gesta in quibusdam exemplaribus invenit, bene repressus a Gronov.

2. Par acerrimum. E gladiatoriis præliis mutuatus est auctor hanc vocem; nam gladiatores semper duo componebantur.

3. Media mors. Id est, mors, quæ intervenit. Lipsius emend. media Parca; quoniam ejus cod. habebat: media pars.

4. Pereuntes. Qui nobis imprudentibus effluunt, quos perdimus

vanis rebus et frivolis impendentes.

5. Circa, e codd. reduxit Lipsius. Antea: citra, sensu parum congruo. Gataker ad Antonin. pag. 131, 52, legendum censet, haud citra; ratione, cur a Lipsio discedat, non allata.

XLIII. ARG. Conclusio operis luculenta et vehementia simul atque dulcedine temperata, quæ argumentorum mole omni ad vitandas simultates, vitandam iram cohortatur, ne cui jaceat cadaver nostrum invisum in tumulo.

6. Nimis ex alto tecum agentem. Id est, potentiorem.

detrahere cupis? Quid illum oblatrantem tibi, humilem quidem et contemptum, sed superioribus acidum ac molestum, exterrere viribus tuis tentas? Quid servo ? quid domino? quid regi? quid clienti tuo irasceris? Sustine paullum'; venit ecce mors quæ nos pares faciat. Ridere solemus inter matutina arenæ spectacula, tauri et ursi 2 pugnam inter se colligatorum : quos, quum alter alterum vexarit, suus confector3 exspectat. Idem facimus; aliquem nobiscum alligatum lacessimus : quum victo victorique finis, et quidem matutinus, immineat. Quieti potius, pacatique, quantulumcunque superest 5, exigamus nulli cadaver nostrum jaceat invisum. Sæpe rixam 3 conclamatum in vicino incendium solvit, et interventus feræ latronem viatoremque diducit. Colluctari cum minoribus malis non vacat, ubi metus major apparuit. Quid nobis cum dimicatione et insidiis? Numquid amplius isti, cui irasceris, quam mortem optas? etiam te quiescente morietur; perdis operam facere vis, quod futurum est. «< Nolo, inquis, utique occidere, sed ex- 4

1. Sustine paullum. Hoc est, tantisper exspecta. Vox satis usitata hisce temporibus. Martialis, lib. IX, Epig. IV, vs. 13: « Exspectes, et sustineas, Auguste, necesse est. »

2. Matutina spectacula. Certamina dabantur (cf. Ep. Lxx ) Romæ ferarum inter sese colligatarum, ut mutuo sese duntaxat vexarent. Conf. infr. Nostr. de Brevitate vit. cap. 13, ubi: « Primus Sulla leones in circo solutos dedit. »

3. Suus confector: confectores fe

rarum inter arenæ ministeria occurrunt, e. c. ap. Sueton. Aug. cap. 43, Ner. 12. Etiam nunc apud Hispanos in usu est, ut confectores ferarum in spectaculis, taurum, in rabiem veste

rubra adductum, interficiant; tali
modo et Romani usi sunt in feram
Suus
quæ superior discederet.
confector. E codd. Erasm. et Lipsius.
Antea sus confector.

4. Et quidem matutinus. Lipsius e codd. æque maturus antea legebatur.

5. Quantulumcunque superest. Suppl. vitæ.

6. Conclumatum..... solvit. Sæpe qui rixabantur vehementer, dum audiunt e vicini loco conclamari ignem, si non inimicitias, at saltem rixam continuo obliviscuntur.

7. Metus major. Majoris mali pavor; unde sensus: Si quid majus derepente expavescendum videtur.

» silio, sed ignominia, sed damno afficere. »> Magis ignosco ei, qui vulnus inimici, quam qui insulam' concupiscit; hic enim non tantum mali animi est, sed pusilli. Sive de ultimis suppliciis cogitas, sive de levioribus; quantulum est temporis, quo aut ille pœna sua torqueatur, aut tu malum gaudium ex aliena percipias? 5 Jam ipsum spiritum exspuimus 2, interim dum trahimus. Dum inter homines sumus, colamus humanitatem : non timori cuiquam, non periculo simus detrimenta, injurias, convicia, vellicationes contemnamus, et magno animo brevia feramus incommoda. Dum respicimus, quod aiunt, versamusque nos, jam mortalitas aderit.

[merged small][ocr errors]

:

in insulis vel Interni vel Ægæi ma-
ris relegari. Juvenalis, Sat. I, 73:
« Aude aliquid brevibus Gyaris et
carcere dignum. » Tacit. Hist. lib. II :
« Plenum exsiliis mare. »
Et ipse
Annæus in Corsica insula exsulave-
rat; quam ob causam ne mireris ad
insulæ nomen hunc exhorrescere.

2. Exspuimus.............. trahimus. Nostrum exspuimus, alienum extrahimus. Sensus ergo: Jam nos morti propiores advenimus, dum in mortem præcipites alios impingimus.

TESTIMONIUM

AD SENECE LIBROS

DE IRA.

Il faut connaître cette passion; il faut la dompter en soi; il faut l'éviter dans les autres. Quels en sont les symptômes? Quelles sont ses définitions? L'homme colère en est-il la seule victime? Est-elle dans la nature? Est-elle utile, même modérée? Augmente-t-elle la force? Ajoute-t-elle au courage? Y a-t-il des circonstances qui l'excusent, ou qui la justifient? Marquet-elle une ame faible, ou une ame forte?

Ce traité est adressé à un homme très-doux, à Annæus Novatus, celui des frères de Sénèque, qui prit dans la suite le nom de Junius Gallion.

On a pensé que l'instituteur l'avait écrit à l'usage de son élève ; je n'en crois rien. Les leçons de sagesse qu'il y donne sont si générales, qu'à peine en distinguerait-on quelques-unes applicables aux souverains en particulier, et encore moins au prince dont on lui avait confié l'éducation. Elles ont le caractère de la secte et le ton du Portique ; elles ne sentent en aucun endroit ni le palais de l'Empereur, ni le fond de la caverne du tigre.

Si Sénèque, en généralisant ses préceptes, s'était proposé d'instruire Néron sans l'offenser, il aurait montré de la prudence et de la finesse; mais cette circonspection se concilie mal avec la franchise d'un Philosophe et la roideur d'un Stoïcien.

Sénèque est ici grand moraliste, excellent raisonneur, et de tems en tems peintre sublime. Une réflexion qui se présente après la lecture de ce traité, c'est qu'il est parfait dans son genre, et que l'auteur a épuisé son sujet.

Si l'on y rencontre quelques opinions hasardées, ce sont des corollaires outrés de la philosophie qu'il avait embrassée.

« PreviousContinue »