Page images
PDF
EPUB

qui hodie non extat. Scripsit Nepos et T. Pomponii Attici vitam, ex qua, quanta Nepoti cum Attico familiaritas intercesserit, cuivis intelligere licet. Fuisse autem Nepotem etiam M. Tullio admodum familiarem, declarant epistolarum libri ab hoc ad illum scriptarum, ut supra diximus. Postremo sententiam meam adjuvat doctorum quorumdam testimonium, qui scriptum reliquerunt, se in uno codice manuscr. ad calcem libri hæc verba adscripta reperisse : « Completum est opus Æmilii Probi, Cornelii Nepotis. » Quis non videt, hæc esse scripta a librario hæsitante, et dubitante, et incerto de hujus libri auctore, quum eum hinc Cornelii Nepotis, hinc Æmili Probi nomina et cognomina perturbarent?

CASP. SCHOPPIUS,

LIB. II VERISIMIL. CAP. IO.

Corn. Nepos, qui male vulgo Æmilius Probus dicitur.

IDEM,

CONSULTATIONE II DE PRUDENTIÆ ET ELOQUENTIÆ PARANDE MODIS.

Novissimos aureæ ætatis facio Ciceronem, Cæsarem Corn. Nepotem, etc. In Nepotis tamen vitas dubium non est nonnulla posterioribus sæculis irrepsisse ab ævi Augustei auro remotiora, Emilii, credo, Probi opera, cujus nomen multis sæculis libellus Nepotis præscriptum habuit.

JO. SAVARO,

IN PRÆF. AD NOT. SUAS IN EMIL. PROBUM DE VITA

EXCELL. IMPP.

Hunc librum Corn. Nepoti asserit ipsa præfatio : « Non

dubito fore plerosque, Attice, etc., » et ex vita Catonis illa : « Hujus de vita et moribus plura in eo libro persecuti sumus, quem separatim de eo fecimus, rogatu T. Pomponii Attici, etc., » cujus quidem libri fragmentum, ex Cornelio Nepote, laudare videtur Gellius, lib. XI, cap. 8. Præterea libros de Viris illustribus, veterum scriptis celebres, qui Nepoti tribuuntur, ab hujus libri auctore confectos esse, satis apparet ex fine Hannibalis vitæ : « Sed nos tempus est, hujus libri facere finem, et Romanorum explicare imperatores, quo facilius, collatis utrorumque factis, qui viri præferendi sint, possit judicari. » Tanta etiam suavitas est sermonis Latini, ut appareat, in eo nativum quemdam leporem esse, non adscitum, et jam ævo Theodosii desitum, quo non parum inclinata erat Latiaris eloquentia. Æmilium autem Probum, cujus nomine circumfertur hic liber, Theodosio regnante vixisse, et hujusce libri exscriptorem potius esse, quam auctorem, patet ex his versibus: Vade liber, etc. (p. xx). Hic ergo suo auctori reddatur, quem sibi Corn. Nepos justo titulo vindicat, quemque coævo suo et familiari Pomponio Attico dedit, cujus etiam rogatu vitam M. Catonis separatim scripsit, et illi superstes, elegantissimam ejusdem vitæ consuetudinem elegantia pari prosecutus est. Præter Chronica, libros Exemplorum, de Viris illustribus, et de vita Catonis, librum se de historicis Græcis conscripsisse testatur in Dione: «< Sed de hoc in eo meo libro plura sunt exposita, qui de historicis Græcis conscriptus est. » (Sic enim ex MSS. bona fide supplevi) atque alterum edidit de Latinis historicis, ex quo excerpta esse fragmenta Cornelia, Gracchorum matris, Gifanii codice probatur. Quod ad Daretis Phrygii historiam, quam a Corn. Nepote Latine redditam, Volaterranus et alii tradiderunt, elegantia styli potius ducti, quam certa ratione, dispar stylus est, et dissimilis genius, et, si quid in me judicii, Corn. Nepos

D'

illo interprete, ut annis, sic nitore sermonis, longe superior, quod, collatis utriusque scriptis, facile potest judicari. De hoc auctore ita mihi visum est, salvo tuo, erudite lector, judicio.

[ocr errors]

ANDR. SCHOTTUS,

IN ÉP. AD LEct. notis in FRAGM. NEPOTIS SUBJECTA.

Quod auctoribus non paucis accidisse memini, ut multa ingenii monumenta, vel ipsis ablata alteri falso attribuerentur, vel aliena ipsis subjicerentur, quo in vulgus tituli lenocinio magis probarentur, et tanquam a matribus suppositi filii pro veris obtruderentur, idem Nepoti nostro usu venisse, didici. Librum enim de Vita et Moribus excellentium Græciæ imperatorum ad T. Pomponium Atticum sequioris ætatis auctori Æmilio Probo attribuunt : a quo stylus, dicendique elegans character, Attici ætas, multaque abjudicant. Scriptorem contra de Viris illustribus urbis Romæ, qui a Proca ad Cn. Pompeium usque, septingentorum annorum memoriam, resque gestas virorum domi militiæque illustrium breviter colligavit, Plinio minori (cui Aldus Manutius adscripserat) ablatum, Nepoti Cornelio multorum ingratiis inscripserunt, et ex Cæcilia gente in Corneliam, obtorto collo, Itali quidam censores, Hermolaus Barbarus, Janus Parrhasius, Catellianus Cotta, et Dominicus Machaneus, aliique traduxerunt. Sed neutrius mihi videri, admodum adolescens docui singulari comm. in eum auctorem, Duaci et Lutetiæ edito; et ex veterum libr. fide rationumque momentis Sex. Aurelio Victori jure postliminii reddidimus: cujus et historiam Augustam ante me natum nusquam, quod equidem sciam, typis vulgatam, Antverpiæ primi edidimus. Quare, ut illa Æmilio adscripta Nepotis esse yvox pronuntio, ita Viros illustres eidem abjudico. Sed sunt et alia

spuria, et Cornelio indigna. Daretis enim Phrygi circumfertur de bello Trojano, cui interfuisse dicitur, historia, quam Raph.Volaterranus sex carminum libris (qui et cum Dicty Cretensi vulgo leguntur) convertisse Nepotem tradidit; quibus et prosa oratione narratio excidii Troja præmittitur, quam et ipse in veteribus libris etiam soli Cornelio cuidam inscriptam vidi. Stylus sane non est aureæ illius ætatis, nedum Cornelii, cujus eloquentiam Tullius, Romanorum disertissimus, laudarit, eoque nomine carissimum habuerit. Fuisse quidem Homero antiquiorem scriptorem Daretem, Æliani auctoritate, et D. Isidori non infitior; sed hicne liber ille sit, qui ad Æliani usque ætatem duravit, vehementer dubito. Sic vero ille, libr. XI variæ Histor. Τον Φρύγα δὲ Δάρητα, οἱ Φρυγίαν Ιλιάδα ἐτι καὶ νῦν ἀποσωζομένην οἶδα, πρὸ Ομήρου καὶ τοῦτον γενεσθαι Xéyou. Sallustio id opus nothum et illegitimum falsarius ille, quisquis is est, lege Cornelia, si deprehendatur, puniendus, inscripsit. Quem quidem Crispum, Rom. historiæ principem, initio statim rustice et inepte appellat : Cui, inquit, nihil adjiciendum, aut diminuendum, rei formidanda (fort. formanda) causa putavi, alioquin meum esse posset dubitari. » Verum enimvero germanum me reperisse parentem gaudeo; natalibus itaque restituo, auctoritatem secutus veluti familiarum censoris, Guilielmi Camdeni, hominis Britanni, qui sic Daretis illius ac poematis in Angliæ historia meminit de Isca loquens : « Hoc sæculo (anno MCCXXIV) floruit, qui hinc oriundus et cognominatus, Josephus Iscanus, splendidissimo ingenio poeta; cujus scripta sic probabantur, ut ad veterum scriptorum laudem pervenerint. Ejus etenim de bello Trojano poema Germani ter sub Cornelii Nepotis nomine divulgarunt. » Jam vero Alexandri illam ad Aristotelem præceptorem de rebus Indicis epistolam, quæ Q. Curtio Rufo fere subjicitur, ubi et quercus edunt oracula, multaque

D1

ridicula leguntur, quis, nisi crasso et pingui judicio præditus, ab elegantissimo Nepote tam incondite conversam credat? Quin et in ipsis auctoribus, vereor, ne dubia quædam, nec a Nepote profecta, occurrant : ut quæ in Ciceronis epistolis ad Atticum non de Cornelio nostro, sed fortasse de Metello Nepote aliove legi docuimus; et illam mihi eyρaphv suspectam videri apud Suetonium, Quid differat litteratus ab erudito; et illa Jornandis Gothici de Britannia suspicor Taciti potius esse, quam Nepotis, ex iis libris, qui et ipsi magnam partem damno publico interciderunt. Ach. tamen Statius, comment. in Catullum, Nepoti dedit; quin et Corn. Labeonis quædam apud Macrobium, lib. I Saturn., eidem adscripsit. Sed ταῦτα θεῶν ἐν γούνασι κεῖται. Nos de iis aliquando in libris ψευδεπιγραφίας plura.

IDEM,

LIB. III OBSERVATT. HUMANARUM, CAP. 3.

Qui Æmilio Probo vulgo tribuitur de rebus et vita excellentium impp. Græciæ elegans libellus, is meo quidem sensu germanus Corn. Nepotis ad Atticum, cui inscribitur, partus est.

CASP. BARTHIUS,

IN COMMENTATIONE DE LAT. LINGUA, ET LATINIS

SCRIPTORIBUS.

Vitas illustrium Græciæ principum, quas Æmilio Probo alii, alii Corn. Nepoti adscribunt, libens huic ætati (secundæ sc. qua Cicero, Cæsar, Livius, etc. vixere) tribuam : sunt enim satis nitide et Latine conscriptæ. Sed de iis longa disputatio est. Vita Pomp. Attici, a Corn. Nepote vere exarata, omnibus ad illum Ciceronis epistolis adjecta est.

« PreviousContinue »