Page images
PDF
EPUB

aristocratia, gubernabatur; vinco, opinor, eum non floruisse Theodosio imperante, quod quidam volunt. Hoc igitur quum multis argumentis demonstrare possim, duobus contentus ero: quorum hoc erit primum, quod statim ab initio, et proœmio libri, Atticum nominatim appellat, ipsique adeo Attico librum inscribit, ac dedicat, ibi, Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturæ, etc. Neque est quod quisquam mihi dicat, alium hunc esse Atticum, quam eum, ad quem scripsit M. Tullius. Qui hæc loquuntur, nodum in scirpo quærunt. Quod autem quidam testantur, se in quodam libro MS. ita scriptum reperisse, Non dubito fore plerosque, qui Attica hoc genus scripturæ leve, etc., atque hanc scripturam probabiliorem esse recepta sibi videri dicunt, næ illi judicio sunt parum subtili, aut limato, quibus hæc lectio probari omnino potuerit, quum ea quidem sit ineptissima atque absurdissima: ratio autem, qua eam tutantur, levissima, et maxime ridicula, auctorem idcirco hanc scriptionem appellasse Atticam a principe Græciæ civitate, quod imperatorum Græcorum vitas complectatur. Quasi vero sermo a natione personarum, de quibus habeatur, sit appellandus Græcus, aut Latinus, aut Gallicus, aut Hispanus, et item de ceteris. Ego vero scripturam illam furcis expellendam esse, et hanc receptam mordicus retinendam esse dico. Eodem pertinet, quod in Catone scribit, « se plura de vita et moribus Catonis in eo libro persecutum esse, quem separatim de eo, rogatu Titi Pomponii Attici, fecit. >> Alterum argumentum est, quod nemo ætate Theodosii sic locutus est, ut hic scriptor loquitur. Est enim filun hujus orationis subtile, pressum, limatum, et plane Atticum, genusque dicendi nativum, purum, elegans, nitidum, non elaboratum, non longe arcessitum, non putidum, non insolens, neque teretibus auribus odiosum; sed plane Romanam simplicitatem et munditiem referens ac redolens,

quali fere sermone aut Cæsar in commentariis suis utitur, aut M. Tullius in epistolis ad Atticum, et in nonnullis ad familiares. At eorum, qui Theodosiorum ætate floruerunt, nemo sic Latine locutus est ; sed omnes dicendi genus vel longe arcessitum, vel impolitum, vel tumidum atque inflatum, vel, ut appellant, floridum, et fucatum, vel adipatum, et pingue, vel inquinatum, et sordidum, vel peregrinum, et hyposolœcum usurparunt. Ad hæc argumenta accedat ipsius auctoris testimonium. Ipsum, inquam, hujus libri scriptorem, testem citabo, et testimonium contra eos, qui eum Theodosii æqualem fuisse contendunt, dicentem producam. Sic igitur in Miltiade (I, 6, 1): « Cujus victoriæ, non alienum videtur, quale præmium Miltiadi sit tributum, docere : quo facilius intelligi possit, eamdem omnium civitatum esse naturam. Ut enim populi nostri honores quondam fuerunt rari et tenues, ob eamque causam gloriosi, nunc autem effusi atque obsoleti; sic olim apud Athenienses fuisse reperimus. » Hæc verba arguunt, hunc librum scriptum esse, quo tempore penes populum aliqua etiam potestas erat. Nam quo tempore Theodosius imperabat, nihil poterat populus. Sic idem ibidem (I, 8, 3): « Omnes autem et habentur et dicuntur tyranni, qui potestate sunt perpetua in ea civitate, quæ libertate usa est. » Quis, mediocriter in Latinis historiis legendis versatus, non sentit continuo, quum hæc audit aut legit, ea non esse scripta ab homine in regno, vel in potentia singulari, nato atque educato? Nam si ita scripsisset, Theodosium eadem opera tyrannum appellasset, qui singularem potentiam, et regnum in civitate olim libera obtinebat, quamvis populum non liberum, sed jam servituti assuefactum, acceperat : quod quantæ imprudentiæ ac dementiæ fuisset! Nunc autem, Pompeio et Cæsare inter se contendentibus, et utroque probabilem ac speciosam belli causam afferente, quasi vel libertatem,

vel jus tribunitiæ potestatis, vel auctoritatem senatus, et leges antiquas, et morem majorum defendente, populi libertate denique nondum prorsus oppressa, libere quidem hæc dicuntur, sed neque imprudenter, et sine periculo. In Thrasybulo (VIII, 2, 4,) sic: « Neque tamen pro opinione Thrasybuli auctæ sunt opes; nam jam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur, quam pugnabant. » Significat auctor hujus libri, homines etiam temporibus illis, quibus vixit Thrasybulus, quemadmodum suis, paratiores ad defendendam libertatem fuisse verbis, quam factis. Ex quo intelligere licet, eum libertati favisse, et a potentia singulari animum alienum habuisse quod longe secus esset, si Theodosii ætate floruisset. Videat lector et quæ ad hunc locum annotavimus. In Dione (X, 9, 5,) sic: « Hic, sicut ante sæpe dictum est, quam invisa sit singularis potentia, et miseranda vita, qui se metui, quam amari, malunt, cuivis facile intellectu fuit. » Etiam hic locus argumento est, non solum tyrannidem, quæ semper injusta, et odio digna est, verum etiam singularem potentiam, quæ potest esse justa et populo grata, qualis est justorum regum, huic scriptori invisam fuisse. Quod si hic liber, Theodosio imperium obtinente, scriptus esset, itane licenter et aperte hujus libri opifex adversus singularem potentiam, quæ nihil aliud est, quam povapxía aut Baciλeía, hoc est, regnum, styli sui mucronem destrinxisset? In Epaminonda (XV, 10, 3,) sic: « Quo tempore, duce Pelopida, exules Thebas occuparunt, et præsidium Lacedæmoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est cædes civium, domo se tenuit; quod neque malos defendere volebat, neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat. >> Videtur his verbis noster scriptor et belli civilis auctores, Pompeium et Cæsarem, in quo tantum sanguinis civilis profusum

sit, notare, et tacite Pomponii Attici consilium approbare, qui bellis civilibus, quæ in ejus ætatem inciderunt, interesse noluerit, sed domi se continuerit, et quieverit, quod quidem prudentissimi viri consilium factumque exitus comprobavit. Nam aliis omnibus, qui vel has, vel illas partes secuti erant, aut proscriptis et jugulatis, aut in acie interemptis, unus Atticus salvus ex tot tantisque reipublicæ fluctibus emersit. Itaque de eo ita Cornelius Nepos in ejus vita (XXV, 10, 6): « Quod si gubernator præcipua laude fertur, qui navem ex hieme marique scopuloso servat; cur non singularis ejus existimetur prudentia, qui ex tot tamque gravibus procellis civilibus ad incolumitatem pervenit? » In Agesilao (XVII, 4, 2,) sic : <«< In hoc non minus ejus pietas suspicienda est, quam virtus bellica: qui, quum victori præesset exercitui, maximamque haberet fiduciam regni Persarum potiundi, tanta modestia dicto audiens fuit jussis absentium magistratuum, ut si privatus in comitio esset Sparta. Cujus exemplum utinam imperatores nostri sequi voluissent! >> Hic locus clamat, auctorem hujus libri carpere et notare Pompeii et Cæsaris, sed maxime Cæsaris, potentiam non ferendam, qui imperium et exercitum retinere ultra tempus lege concessum voluerit. Etiam ad hunc locum vide quæ annotavimus. In Eumene (XVIII, 1, 5,) sic : « Itaque eum habuit ad manum scribæ loco: quod multo apud Graios honorificentius est, quam apud Romanos. Nam apud nos revera, sicut sunt, mercenarii scribæ existimantur. >> Etiam hic locus indicat, hunc librum esse scriptum Romanis potentia populi et auctoritate optimatum utentibus, non imperatoribus dominantibus. Quod planius fiet, si quis legat, quæ etiam ad hunc locum annotavimus. Ibidein (XVIII, 3, 4,) sic: « Macedones vero milites ea tunc erant fama, qua nunc Romani feruntur : etenim semper habiti sunt fortissimi, qui summam imperii poti

rentur. >> Hic quoque locus declarat, hunc librum esse scriptum, quo tempore populus Romanus imperii summam obtinebat, non quo imperatores omnia in suam potestatem redegerant. Nam, imperatoribus dominantibus, Germani et barbara nationes firmamentum et robur erant exercituum, non Romani aut omnino Latini. Ibid. (XVIII, 8, 2,) sic: « Namque illa phalanx Alexandri Magni, quæ Asiam peragrarat, deviceratque Persas, inveterata quum gloria, tum etiam licentia, non parere se ducibus, sed imperare postulabat: ut nunc veterani faciunt nostri. Itaque periculum est, ne faciant, quod illi fecerunt, sua intemperantia nimiaque licentia ut omnia perdant; neque minus eos, cum quibus steterint, quam adversus quos fecerint.» Hic locus, si attente consideretur, unaque legantur, quæ ad eum annotavimus, omnium apertissime indicat atque arguit, hujus libri scriptorem consulum annuorum, non imperatorum perpetuorum, temporibus et floruisse et scripsisse. In Catone ( XXIV, 2, 2, ) sic : << Ibi quum diutius moraretur, P. Scipio Africanus, consul iterum, cujus in priore consulatu quæstor fuerat, voluit eum de provincia depellere, et ipse ei succedere. Neque hoc per senatum efficere potuit, quum quidem Scipio in civitate principatum obtineret: quod tum non potentia, sed jure, respublica administrabatur. » Quis non videt, his paucis verbis potentiam Pompeii, et maxime Cæsaris, vellicari ac notari? His fere argumentis ac testimoniis in hanc opinionem adducor, ut eos magnopere falli existimem, qui hujus libri scriptorem ætate Theodosii vixisse pronuntiarunt, quamvis magni nominis sint, in quibus est Robortellus. Fuerit enim quantumvis doctus, multis in rebus fuerit oculatus et perspicax, solers et acutus: ignoscant mihi tamen Robortelli manes in hac parum vidit, valdeque fuit pinguis ac tardus. Quod autem etiam versus ad hoc probandum afferunt, iisque valde

« PreviousContinue »