Page images
PDF
EPUB

amatores. Nulla Lacedæmoni" tam est nobilis vidua, quæ non ad scenam eat mercede conducta. Magnis in" laudibus tota fere fuit Græcia, victorem Olympia citari. In scenam

fuisse adolescentibus, si amatores non haberent, affirmat Cicero, Fragment. de Republica, IV. Vide in Alcibiade, I et II, cujus causa hunc morem retulit noster, et in Pausania, IV, ubi IIzıdızà Thucyd. de amore venereo interpretatus est.. Adde Xenoph. in Sympos.; Plut. de educandis pueris, Apopht. Lac., Pelopid., et Cic. Tuscul. V, 33.

11. Lacedæmoni. Pro Lacedæmone: quippe olim, teste Sanctio, tertive declinationis dativus et ablativus singularis in e vel in i desinebant.

Scenam. Valde hoc vocabulum exercuit interpretes. Si ludorum spectationem significat, ut diversi aliquid a sequentibus in scenam prodire inferat, inepte adjungitur mercede conducta. Alii igitur ad cœnam emendant, quod sequentia (nam neque in convivium, etc.) coarguunt. Alii ad lenam, quod quidem in hoc nexu etiam ideo prætulerim, quod impudicitiæ et quæstus fama laborarunt Lacænæ mulieres. Alia prætereo: nam qui scenam de palæstra explicant, etsi eam frequentasse tradunt auctores, non cogitarunt durius id esse, et a sequentibus deprimi. TZSCHUK. Nunc tamen docti viri explicare prætulerunt, quæ non eat ad ludos spectandos, mercede conducta, id est, tessera ad sedem solvendam accepta. Athenis enim, et forsan Lacedæmoni, ut pauperi divitique liber spectaculorum aditus pateret, viris pariter ac mulieribus singulis duo a civitate oboli dabantur. De hac mercede, id est, pecu

:

nia ad visendum spectaculum om. nibus distributa, mentio est apud Plutarch. ὑγιεινά παραγγέλματα, c. 4, et vit. Pericl. c. 16; sed Athenienses tantum nominat, non Lacedæmonios de ea quoque loquitur Demosth. et vocat Tά Opix xonuara. Scenam quidem habent Codd. nostri R. 5857, 6143. Nos vero lenam magis probamus: fieri enim non potuit, quin, quum inter geminos sexus omnia esse communia jusserit Lycurgus, inde maxima paulatim morum corruptela exorta sit; nam Spartanæ mulieres, reipublicæ causa, maritis invitantibus, viros quos vocaremus adulteros, ex ipsa Lycurgi lege, admittebant. Vide Plutarch. in Lycurgo, cap. 29; et paulo infra idem fatetur minime integram suo tempore Lacænarum famam stetisse; ibid. cap. 31. Quod igitur maritæ jure faciebant, id postea viduas quasi continuata consuetudine fecisse, eique ministerio quod leges excusabant, quum mariti defuerint, lenas præfuisse non mirum videtur.

12. Magnis in laudibus. Unde Horatius, Carm. I, 1, 3:

Sunt

quos curriculo pulverem Olympicum
Collegisse juvat, metaque fervidis
Evitata rotis, palmaque nobilis
Terrarum dominos evehit ad Deos.

Et Cic. pro Flacco, XIII: « Olympionices, hoc est apud Græcos prope majus et gloriosius, quam Romæ triumphasse. Victorem Olympiæ citari. Præconis voce prædicari: μvíc victor appellabatur. De

15

14

vero prodire, et populo esse spectaculo", nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini. Quæ omnia apud nos partim infamia, partim humilia, atque ab honestate remota ponuntur. Contra ea 5 pleraque nostris moribus sunt decora, quæ apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium 16? aut cujus materfamilias non primum locum tenet ædium, atque in celebritate versatur? quod multo fit aliter in Græcia : nam neque in convivium adhibetur", nisi propinquorum; neque sedet, nisi in interiore parte ædium, quæ gynæconitis appellatur, quo nemo accedit, nisi propinqua cognatione conjunctus. Sed plura persequi tum magnitudo voluminis prohibet, tum festinatio, ut ea explicem, quæ exorsus sum. Quare ad propositum veniemus, et in hoc exponemus libro vitas excellentium imperatorum.

Olympia, ceterisque locis, vide indicem rerum et verborum.

-

13. In scenam vero prodire, et po'pulo esse spectac., etc. Ita apud nos egregius censor castigatorque morum, La Bruyère, Caract. ch. 12, des jugements. La condition des comédiens était infame chez les Romains et honorable chez les Grecs. Qu'est-elle chez nous ? On pense d'eux comme les Romains, on vit avec eux comme les Grecs.

14. Nos. Scilicet Romanos. Ponuntur. Habentur. Translatione a calculatoribus ducta.

15. Contra ea. Pro contra passim usurpat noster. Ita apud Sallustium, in Marii oratione: « Contra ea mihi videtur. Illos, scilicet Græcos.

[ocr errors]

16. In convivium. Testatur Cic. in Verr. I, 26. Innuptas tantum virgines Romani, ob liberiores ser

18

monum jocos, a conviviis arcebant. TZSCHUCKE. Primum locum tenet ædium. Atrium, èν πрclúрш. — Сelebritate. Hominum frequentia.

17. Adhibetur. Vocatur. Ita ap. Justinum legas, VII, 3, • adhibitis in convivium suis ac filii uxoribus..

Sedet. Recte, pro habitat. Conclusæ enim et velut affixæ thalamis suis apud Græcos agebant feminæ, texentes lanam, neque inde prodire et cum viris versari fas erat.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][subsumed][subsumed][merged small][merged small][merged small][merged small][graphic][graphic]
« PreviousContinue »