Page images
PDF
EPUB

6

illorum urbem ut propugnaculum oppositam esse barbaris, apud quam jam bis classes regias fecisse naufragium. Lacedæmonios autem male et injuste facere, qui id potius intuerentur, quod ipsorum dominationi, quam quod universæ Græciæ utile esset. Quare, si suos legatos recipere vellent, quos Athenas miserant, se remitterent, aliter illos nunquam in patriam recepturi. »

VIII. Tamen non effugit civium suorum invidiam'; namque ob eumdem timorem, quo damnatus erat Miltiades, testarum suffragiis' e civitate ejectus, Argos habitatum concessit. Hic quum propter multas ejus virtutes magna

--

cantur a poetis. Pro tota domo vox ea fere sumitur. Classes regias fecisse naufragium. Cladem intelligit Marathoniam et Salaminiam. Fecisse naufragium. I. e. disjectas fuisse; Græcis haud inusitatum, uɛyla ποιεῖν ναυάγια.

6. Male et injuste facere. Sallust. Jug. XXII: « Populum romanum neque recte, neque pro bono facturum, si ab jure gentium sese prohibuerit.

CAP. VIII. 1. Non effugit civium suorum invidiam. Patet, ex epistolis, quæ sub Themistoclis nomine circumferuntur: prima ad Æschylum, secunda ad Alcetam, quartadecima ad Pausaniam, et nona ad Habronychum. Per hanc vocem invidiam, cui nulla hic nostro in sermone respondet, neque zelotypiæ, neque odii, quidam vero suspicio nis atque inde timoris sensus, nimia civis unius conflatus potestate, intelligitur. Namque ob eumdem timorem, etc. Vide in Miltiade, VIII. Namque ita fere solet, pro nam, sequente vocali.

[ocr errors]

2. Testarum suffragiis. Òççaxou.

3

Recte autem in Themistocle obser-
vat Plutarchus « non pœnam fuisse
decennale illud exilium, sed mitiga-
tionem allevationemque invidiæ, ut
dignitatem eorum et auctoritatem
deprimerent, qui uni omnium ex-
cellerent maxime et antestarent. »
Neque enim aut excidebant bonis
suis, aut incurrebant infamiam :
in eo omnis coercitio constabat, ut
abessent ab urbe ad definitum tem-
pus, ne potentia et gratia, qua
pollerent, ad invadendam tyran-
nidem invitarentur, et populus li-
bertate privaretur; quod in Pisis-
trato evenisse noverant. Nam,
post exactum ejus filiam Hippiam,
qui in Marathonia pugna ceciderat,
contra patriam militans, institutus
ostracismus est, et lata lex, ut nemo
unus excellat, aut si extiterit ali-
quis, alio loco et apud alios sit.
Similia his Plut. scribit, Aristide,
ubi etiam docet quomodo ipsa illa
res institueretur. BUCH. Vid. in Aris-
tide, I. Argos. Ubi commora-
bantur, qui testarum suffragiis e
civitate ejecti erant. LAMBIN.
3. Ejus virtutes. Suas dicendum

5

6

cum dignitate viveret, Lacedæmonii legatos Athenas miserunt, qui eum absentem accusarent, quod societatem cum rege Persarum ad Græciam opprimendam fecisset. Hoc crimine absens proditionis est damnatus. Id ut audivit, quod non satis tutum se Argis videbat, Corcyram demigravit. Ibi quum ejus principes civitatis animadvertisset timere, ne propter se bellum his Lacedæmonii et Athenienses indicerent; ad Admetum, Molossorum regem', cum quo ei hospitium fuerat, confugit. Huc quum venisset, et in præsentiaR rex abesset; quo majore religione se receptum tueretur, filiam ejus parvulam arripuit, et cum ea se in

8

erat. Fortasse explicandi causa aliena manu pronomen ascriptum est. HEUSING. Attamen apud auctores non desunt similia, unde nulla existat ambiguitas.

4. Lacedæmonii legatos Athenas miserunt. Causam, cur Lacedæmonii accusarent Themistoclem, Diodo

rus,

XI, 54, hanc fuisse ait, quod ipsi ob Pausaniæ proditionem male audirent; Atheniensium vero existimatio inclaresceret, propterea quod nullus dum ipsorum civis proditionis convictus esset: itaque eos parem nomini Atheniensi ignomiuiæ notam inurere properasse. Bos. 5. Hoc crimine absens proditionis, etc. Crimine. Id est criminatione. Proditionis nempe cum Pausania initæ accusabatur, quod familiarius eo uteretur, ac quotidie litteras et nuntios ad eum missitaret. Thucyd. I, 135; Diod. Sic. XI, 54; Plut. in vita Themist. 23. Qui tamen eum hujusce proditionis immunem censent. Adde Plut. lib. de utilit. ex inim. capienda; itemque PseudoThemistoclem, epist. XIV.

6. Corcyram. Vide supr. II. To

tam narrationem de Corcyræis habes, epist. 12 et 19 earum, quæ Themistocli tribuuntur. Memorat Plutarchus Themistoclem Corcyram demigrasse, fiducia veteris be neficii. Vide supra cap. II, not. 1.

7. Admetum, Molossorum regem, etc. Thucydides autem, I, 136, et historicorum plerique, itemque Cicero in Bruto, inimicum ei fuisse Admetum aiunt; et hospitii, cujus in nostro, nulla usquam mentio est.

8. In præsentia. Tum, ea tempestate. Rex abesset. Sic quoque Thucyd. 1. c. et false Themist. epist. 20. Diodorus tamen regem adfuisse comiterque Themistoclem excepisse contendit. Filiam ejus parvulam ̧orripuit. Nonne rectius legendum filium? Thucydides enim, I, 136, ac Plutarchus, ibid., filium, non filiam narrant. Sic Thucydid, ad verbum expressus : « Coactus est divertere ad Admetum, Molossorum regem, qui non ei erat amicus; atque rex forte domi non erat. Hic vero ab illius uxore, ad quam supplex accesserat, edoctus, monétur, ut, sumpto suo ipsorum filio, ad

bebis, quam fortem inimicum ille expertus est. Ea autem rogo, ut de his rebus, de quibus tecum colloqui volo, annum mihi temporis des, eoque transacto, me ad te venire patiaris.

[ocr errors]

2

X. Hujus rex animi magnitudinem admirans, cupiensque talem virum sibi conciliari, veniam dedit'. Ille omne illud tempus litteris sermonique Persarum dedit: quibus adeo eruditus est, ut multo commodius dicatur apud regem verba fecisse, quam hi poterant, qui in Perside erant nati. Hic quum multa regi esset pollicitus, gratissimumque illud, si suis uti consiliis vellet, illum Græciam bello oppressurum3; magnis muneribus ab Artaxerxe donatus, in Asiam rediit, domiciliumque Magnesiæ sibi constituit. Namque hanc urbem ei rex donarat, his usus verbis, quæ ei panem

unus tuam familiam plurimis affeci malis, quamdiu necessitate patrem tuum, qui mihi bellum inferebat, propulsavi; sed longe pluribus beneficiis, postquam mihi quidem res in tuto essent, illi vero periculosa reversio. Et mihi beneficium debetur. (Scripserat hic Themistocles, quomodo et ante monuisset de receptu ex Salamine, et de pontibus non solutis, quos ruptum iri propter ipsum tunc falso simularat.) Et nunc ego, qui magnis possum beneficiis te afficere, adsum, quem Græci persequuntur propter meam in te benevolentiam. Anno autem supersedens, ipse coram adventus mei causam tibi declarare volo. »

CAP. X. 1. Veniam dedit. Annuit postulanti veniendi potestatem.

2. Litteris sermonique Persarum. Vide Thucyd. 1,138. Singularem enim ejus memoriam prædicat Cicero, de Finib. II, 32; nec non Valer. Max. VIII, 7, ext. 15.

Apud regem verba fecisse. Jam antea, ut tradit Plutarchus, ib. XXIX, per litteras aut interpretem egerat : sed cum rege Persarum colloqui, nedum in conspectum ejus venire, cuiquam, nisi qui Persarum more veneratus fuisset, licebat. Quem honorem primus e Græcis huic regi detulit Themist. Ita, olim victor, victi hostis genua complecti, ut ait Valer. Max. V. 3, ext. 3, coactus est. Artaxerxem venerari recusat Conon, c. III; et quæ volebat, huic scripta tradit.

3. Illum Græciam bello oppressurum. Illum, scilicet Artaxerxem. Id regi eum promisisse cæteri quoque scriptores tradunt; imo, ut volunt falsæ epist. XI et XX, fatetur ipse, quanquam, extr. epist. 19, se hoc unquam admissurum

gnis muneribus. De his Plutarch. in Themist.; Diod. Sic. XI, 57.- In Asiam rediit. Scilicet minorem, quæ hodie Anatolia dicitur.

præberet (ex qua regione quinquaginta ei talenta quotannis redibant); Lampsacum, unde vinum sumeret; Myuntem, ex qua opsonium haberet. Hujus ad nostram memoriam monumenta manserunt duo sepulcrum prope oppidum, in quo est sepultus; statuæ in foro Magnesiæ. De cujus morte multimodis apud plerosque scriptum est; sed nos eumdem potissimum Thucydidem auctorem probamus: qui illum ait Magnesiæ morbo mortuum; neque negat, fuisse famam, venenum sua sponte sumpsisse, quum se, quæ regi de Græcia opprimenda pollicitus esset, præstare posse desperaret'. Idem, ossa ejus clam in Attica ab

6

4. Quæ ei panem præberet. Sic Thucydid. I, 138; Diod. Sic. XI, 57; Plutarchus ibid. qui ex Neanthe et Phania addit, Percotam et Palæscepsin in stragula et vestitum: quos sequitur Athenæus, 1. I. Hunc morem Persarum in donando commemorat et M. Tullius, in Verrem, III, 33 Solere aiunt barbaros reges Persarum ac Syrorum plures uxores habere; his autem uxoribus civitates attribuere hoc modo: hæc civitas mulieri redimiculum præbeat; hæc in collum, hæc in crines.. LAMBIN. De hoc Persarum more vide interpr. ad Thucyd. I, cap. 138, aliosque complures. Quin Quin quaginta ei talenta q. redibant. Ita apud Thucyd. I, 138. De hoc reditu tacent Diodor. Sic. II, 57; et Plutarch, in Themist.

5. Oppidum. Athenas, ut supra Miltiad. IV. Themistoclis sepulcrum viderat Pausanias, uti affirmat Att. I. init., quod erat juxta Piræum : nam ossa ejus Magnesiæ sublata eo deportarunt propinqui. Vixit autem Pausanias sub Marco

8

imp. In quo. Referri debet ad sepulcrum. Tzs. Statuæ in foro Magnesia. Athenis etiam quædam positæ. Pausanias, I, 8. Themistoclis quoque posteros summo honore habuerunt Magnesii. Vide Plut. in fine vitæ.

6. Ait. Vide Thuc. I, 138, quem Cornel. ad verbum expressit. Themistocles,

7. Desperaret. quem virtus sua victorem, injuria patriæ imperatorem Persarum fecerat, ut se ab ea oppugnanda abstineret, instituto sacrificio, exceptum patera tauri sanguinem hausit; et ante ipsam aram, quasi quædam pietatis clara victima, concidit. " Val. Max. V, 6, ext. 3. Venenum pro certo sumpsisse affirmat Suidas: Thucydides, Herodotus, aliique complures de taurino sanguine nihil prodiderunt.

8. Ossa ejus clam in Attica. Pausanias, l. c., aliique publico decreto factum fuisse prodiderunt, jussu oraculi, quod non prius fore pestilentiæ finem responderat, quam Themistoclis ossibus Magnesia in patriam

amicis esse sepulta, quoniam legibus non concederetur, quod proditionis esset damnatus, memoriæ prodidit. *

reductis.-Legibus non concederetur. Ea de re vide Xenoph., 1. I de rebus Græciæ, c. ultimo, et Plutarchum in Phocione, de quo infra.

*De Themistoclis rebus vid. Plutarchum in vita; Herod. VIII; Diod. Sicul. XI; Thucydid. I; Suidas, voc. Oεμɩotoxλñç; Ælian., passim; Justin. II; Val. Maxim. et Frontin.; Cicer. Pausan. passim; Polyæn. I, etc. BOECL. Multa quoque de eo suppeditabunt epistolæ una et viginti, quæ sub ejus nomine circumferuntur, primo a Jo. Math. Caryophilo, græce; post, cum translatione lat., ab Elia Ehingero publicatæ, de quibus viri docti dubitant,

genuinæ sint, an a Græculo quodam confecta. Effigiem e gemma annulari habes inter imagines Ursini, num. 141. Paulo diversam exhibet nummus meus, his cum litteris : ΘΕΜΙΣΤΟΚΛΗΣ ΑΘΗNAIOE. In postica parte, victoria prore navis insistens, dextra palmam, sinistra lauream tenens, cum litteris: KATA ПEРEON. Encomium ejus reliquit nobis Aristides Rhetor. Bosius. In primis apud nos Rollin, Histoire Ancienne, livre VI, chapitre 1 et 2; livre VII, ch. 1, et alibi: Barthélemy, Voyage d'Anacharsis, Introduction; 2 section, et chapitre 38, etc.

e

[ocr errors][graphic][subsumed][ocr errors]
« PreviousContinue »