Page images
PDF
EPUB

tudinem eorum sanxit, familiaritatem reddidit frequentiorem.

XX. Quamvis ante hæc sponsalia', non solum, quum ab urbe abesset, nunquam ad suorum quemquam litteras misit, quin Attico mitteret, quid ageret, in primis quid legeret, quibus in locis, et quamdiu esset moraturus; sed etiam, quum esset in urbe, et propter suas infinitas occupationes minus sæpe, quam vellet, Attico frueretur, nullus dies tamen temere intercessit, quo non ad eum scriberet: quum modo aliquid de antiquitate ab eo requireret; modo aliquam ei quæstionem poeticam proponeret; interdum jocans ejus verbosiores eliceret epistolas. Ex quo accidit, quum ædis Jovis Feretrii', in Capitolio ab Romulo con

CLAUDIO. DRUSO. GERMAN. COS. DES. Et, NERO. CLAUDIUS. DRUSUS. GERMAN. IMP. Vide stemma domus Augusteæ, quod Tacito suo affixit quondam Justus Lipsius. Necessitudinem eorum san.rit. Id est, confirmavit, stabilivit. Lambin. legendum putat auxit. ERNST.

CAP. XX. 1. Sponsalia. Futurarum scilicet nuptiarum promissionem. Gallice, fiançailles. Quin Attico mitteret. Litteras scilicet, in quibus nuntiabat, quid ageret, etc. Ita Græci absolute ἐπιστέλλειν usurpant. Attico frueretur. Attici scil. præsentia et colloquiis. intercessit. Id est, facile præteriit.

Temere

Eliceret epistolas. Occasione suppeditata rescribendi, litteras ei extorqueret prolixiores.

2. Jovis Feretrii. Jupiter ita cognominatus, quod arma et spolia hosti ablata in ejus templum ferrent, et istic consecrarent; vel a ferendo pacem, quum ex ejus templo

sumerent sceptrum, per quod ju-
rare, et lapidem silicem, quo ferire
fœdus solebant. De quo, et causa
conditi templi, vide Livium, I, 10;
Florum I, 1; Valer Max. III, 2, 3.
In Capitolio ab Romulo. Qua de
re præ aliis insigniter Livius, l. c. :
Romulus, duce hostium occiso,
urbem primo impetu capit; inde
exercitu victore ducto, ipse, quum
factis vir magnificus, tum factorum
ostentator haud minor, spolia du-
cis hostium cæsi suspensa, fabri
cato ad id
apte feretro gerens, in
Capitolium ascendit; ibique quum
ea ad quercum pastoribus sacram
deposuisset, simul cum dono desig-
navit templo Jovis fines, cogno.
menque addidit Deo. « Jupiter Fe-
retri, inquit, hæc tibi victor Romu-
lus rex regia arma fero, templum-
que de his regionibus, quas modo
animo metatus sum, dedico, s
sedem
opimis spoliis, quo, regibus, duci-
busque hostium cæsis, me auc-
torem sequentes posteri ferent.

stituta, vetustate atque incuria detecta prolaberetur, ut, Attici admonitu, Cæsar eam reficiendam curaret. Neque vero ab M. Antonio minus absens litteris colebatur; adeo, ut accurate ille ex ultimis terris3, quid ageret, curæ sibi haberet certiorem facere Atticum. Hoc quale sit, facilius existimabit is, qui judicare poterit, quantæ sit sapientiæ, eorum retinere usum benevolentiamque, inter quos maximarum rerum non solum æmulatio, sed obtrectatio tanta intercedebat, quantam fuit incidere necesse inter Cæsarem atque Antonium, quum se uterque principem non solum urbis Romanæ, sed orbis terrarum, esse cuperet.

I

XXI. Tali modo quum septem et septuaginta annos complesset, atque ad extremam senectutem non minus dignitate, quam gratia fortunaque crevisset (multas enim hereditates nulla alia re, quam bonitate, est consecutus), tantaque prosperitate usus esset valetudinis, ut annis triginta medicina non indiguisset; nactus est morbum, quem initio et ipse et medici contempserunt: nam putarunt esse tenesmon, cui remedia celeria faciliaque proponebantur. In hoc quum tres menses sine ullis doloribus, præterquam quos ex curatione capiebat, consumpsisset; subito tanta vis

Detecta. Tecto scilicet admodum nonnunquam interpellatam fuisse, corrupto.

3. Ex ultimis terris. Id est, ut interpretatur Manutius, ex Ægypto; alii legunt, exul tum his terris ; quia hostis judicatus Antonius Italia cesserat; sed hanc lectionem minus probo. Courtin.

CAP. XXI. 1. Quum septem et septuaginta. Qui est annus climactericus hebdomadicus magnus, ducto septenario in undecim nam climactericis viros præstantissimos extinctos, veteres memoriæ monumentaque declarant. SCHOTTUS. Tantaque prosperitate. Quam quidem

[ocr errors]

Ciceronis epistolæ indicant. Tzs. Nactus est. Rarior hæc locutio, quæ tamen passim et alibi ad mala refertur. Sic Sueton. in Tito, febrim nactus. Tzs. Tenesmon. Græcorum τεινεσμός, quem sic describit Celsus, IV, 18: In hoc æque atque in torminibus frequens desidendi cupiditas est; æque dolor, ubi aliquid excernitur. Descendunt autem pituitæ, mucisque similia. Gallice, la dyssenterie.Manutius vero ex Nepotis subsequentibus verbis, sine ullis doloribus, tenesmon non fuisse, auctoritate Celsi, affirmat.

morbi in imum intestinum prorupit, ut extremo tempore per lumbos fistula putris eruperit. Atque hoc priusquam ei accideret, postquam in dies dolores accrescere, febresque accessisse sensit, Agrippam generum ad se arcessiri jussit3, et cum eo L. Cornelium Balbum, Sextumque Peducæum. Hos ut venisse vidit, in cubitum innixus : « Quantam, inquit, curam diligentiamque in valetudine mea tuenda hoc tempore adhibuerim, quum vos testes habeam, nihil necesse est pluribus verbis commemorare. Quibus quoniam, ut spero, satisfeci, me nihil reliqui fecisse, quod ad sanandum me pertineret; reliquum est, ut egomet mihi consulam. Id vos ignorare nolui. Nam mihi stat alere morbum desinere namque his diebus quidquid cibi sumpsi, ita produxi vitam, ut auxerim dolores sine spe salutis. Quare a vobis peto primum, ut consilium probetis meum; deinde, ne frustra dehortando conemini. >>

XXII. Hac oratione habita, tanta constantia vocis atque vultus, ut non ex vita, sed ex domo' in domum videretur migrare; quum quidem Agrippa eum flens atque osculans oraret atque obsecraret, ne ad id, quod natura cogeret, ipse quoque sibi acceleraret, et quoniam tum

2. In imum intestinum. Cui 'nomen rectum. Al. leg. in unum. Fistula putris eruperit. Morbo, ut verisimile est, Atticus laboravit, quem vocamus fistule stercorale.

3. Ad se arcessiri jussit. Ce Pomponius Atticus, à qui Cicero escript, estant malade, feit appeller Agrippa, son gendre, et deux ou trois aultres de ses amis, et leur dict, qu'ayant essayé qu'il ne gaignoit rien à se vouloir guarir, et que tout ce qu'il faisoit pour allonger sa vie, allongeoit aussi et augmentoit sa douleur, il estoit delibere de mettre fin à l'une et à l'aultre, les priant de trouver bonne sa delibe

[blocks in formation]

quoque posset temporibus' superesse, se sibi suisque reservaret; preces ejus taciturna sua obstinatione depressit. Sic quum biduum cibo se abstinuisset, subito febris decessit, leviorque morbus esse cœpit'. Tamen propositum nihilo secius peregit. Itaque die quinto, postquam id consilium inierat, pridie kalend. April., Cn. Domitio, C. Sosio Coss. decessit. Elatus est in lecticula, ut ipse præscripserat, sine ulla pompa funeris, comitantibus omnibus bonis, maxima vulgi frequentia. Sepultus est juxta viam Appiam, ad quintum lapidem, in monumento Q. Cæcilii, avunculi sui.

5

re, licet repugnet Staverenus, quia,
addicente usu,
ferunt etiam editio-
nes aliquæ veteres. Potest igitur vel
addi, vel negligi, ita tamen forte,
ut, si addatur, durius illud ad ante
id absit. Tzs. Temporibus. Ali-
quo vitæ spatio; ita Manut. intel-
ligit. Tzschuck. ad vitæ terminos
refert a natura constitutos, quos
egredi vel contrahere inedia tenta-
bat Atticus. Depressit. Cum de-
lectu, ut, quanta animi luctatione
preces rejecerit, declararet. Tzs.

[ocr errors]

2. Leviorque morbus esse cœpit. Or, ayant choisi de se tuer par abstinence, voylà sa maladie guarie par accident : ce remede, qu'il avoit employé pour se desfaire, le remet en santé. Les medecins et ses amis, faisants feste d'un si heureux evenement, et s'en resiouissants avecques luy, se trouverent bien trompez; car il ne leur feut possible pour cela de luy faire changer d'opinion, disant qu'ainsi comme ainsi, luy falloit il, un iour, franchir ce pas, et qu'en estant si avant, il se vouloit oster la peine de recommencer une aultre fois. Cettuyci, ayant recogneu la mort tout à loisir, non seulement ne se descourage pas au ioindre, mais il s'y acharne; car estunt

satisfaict en ce pourquoy il estoit entré en combat, il se picque par braverie d'en veoir la fin: c'est bien loing au dela de ne craindre point la mort, de la vouloir taster et savourer. Montaigne, Essais, II, 13.

que

3. Decessit. Anno U. C. 721. Triennio natus erat Atticus ante Tullium Ciceronem, cui undecim annos superstes fuit.

4. In lecticula. Adi Kirchmann, de funer. II, 9. Lecticula scilicet funebri, nobiliores et ditiores; ceteri sandapila efferebantur. Vide Pignorium, de servis, p. 273. — Omnibus bonis. De optimatibus, nobilibus explicatur. Sed et proprie de probis omnino intelligi potest.Prius tueatur vulgi. Tzs.

5. Viam Appiam. Ab Appio Claudio consule lapidibus, Capuam usque, stratam. Sepulturis hæc via inclaruit. Intra urbem enim, per duodecim tabularum legem et pontificum decreta, sepelire tunc temporis non licebat. Quam legem his verbis refert Cicero, de Legibus, II: . Hominem mortuum in urbe ne sepelito, neve urito. In monumento Q. Cæcilii. Cujus hereditatem crevit ex dodrante, domum

[ocr errors]
[merged small][merged small][graphic]
« PreviousContinue »